Not available in English. Shown in Latin.

Can. 192

§ 1. In exercendo suo munere pastorali Episcopus eparchialis sollicitum se praebeat erga omnes christifideles, qui eius curae committuntur cuiusvis sunt aetatis, condicionis, nationis vel Ecclesiae sui iuris tum in territorio eparchiae habitantes tum in eodem ad tempus versantes, animum intendens apostolicum ad eos etiam, qui ob vitae suae condicionem ordinaria cura pastorali non satis frui possunt, necnon ad eos, qui a religionis praxi defecerunt.

§ 2. Speciali modo curet Episcopus eparchialis, ut omnes christifideles suae curae commissi unitatem inter christianos foveant secundum principia ab Ecclesia approbata.

§ 3. Episcopus eparchialis commendatos sibi in Domino habeat non baptizatos et curet, ut et eis ex testimonio christifidelium in communione ecclesiastica viventium eluceat caritas Christi.

§ 4. Episcopus eparchialis speciali sollicitudine prosequatur presbyteros, quos tamquam adiutores et consiliarios audiat, eorum iura tueatur et curet, ut obligationes suo statui proprias impleant eisdemque praesto sint media et institutiones, quibus ad vitam spiritualem et intellectualem fovendam egent.

§ 5. Curet Episcopus eparchialis, ut clericorum eorumque familiae, si coniugati sunt, congruae sustentationi atque congruenti praecaventiae et securitati sociali necnon assistentiae sanitariae ad normam iuris provideatur.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS VIIDe Eparchiis et de Episcopis 177–310