Not available in English. Shown in Latin.

Can. 193

§ 1. Episcopus eparchialis, cuius curae christifideles alterius Ecclesiae sui iuris commissi sunt, gravi obligatione tenetur omnia providendi, ut hi christifideles propriae Ecclesiae ritum retineant eumque colant ac pro viribus observent et cum auctoritate superiore eiusdem Ecclesiae relationes foveant.

§ 2. Spiritualibus necessitatibus horum christifidelium Episcopus eparchialis provideat, si fieri potest, per presbyteros vel parochos eiusdem Ecclesiae sui iuris ac christifideles aut etiam per Syncellum ad curam horum christifidelium constitutum.

§ 3. Episcopi eparchiales, qui huiusmodi presbyteros, parochos vel Syncellos ad curam christifidelium Ecclesiarum patriarchalium constituunt, rationes cum Patriarchis, quorum interest, ineant et illis consentientibus propria auctoritate agant certiore quam primum facta Sede Apostolica; si vero Patriarchae quacumque de causa dissentiunt, res ad Sedem Apostolicam deferatur.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS VIIDe Eparchiis et de Episcopis 177–310