Can. 24
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Christifidelibus competit, ut iura, quae in Ecclesia habent, legitime vindicent atque defendant in foro competenti ecclesiastico ad normam iuris.
§ 2. Christifidelibus ius quoque est, ut, si ad iudicium ab auctoritate competenti vocantur, iudicentur servatis iuris praescriptis cum aequitate applicandis.
§ 3. Christifidelibus ius est, ne poenis canonicis nisi ad normam legis puniantur.
Wording unchanged since the Code took effect in 1991.
Read the whole title TITULUS IDe Christifidelibus Eorumque Omnium Iuribus et Obligationibus 7–26