Not available in English. Shown in Latin.

Can. 25

§ 1. Christifideles obligatione tenentur necessitatibus subveniendi Ecclesiae, ut eidem praesto sint, quae ad fines ei proprios praesertim ad cultum divinum, ad opera apostolatus et caritatis atque ad congruam ministrorum sustentationem necessaria sunt.

§ 2. Obligatione quoque tenentur iustitiam socialem promovendi necnon ex propriis reditibus pauperibus subveniendi praecepti Domini memores.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS IDe Christifidelibus Eorumque Omnium Iuribus et Obligationibus 7–26