Not available in English. Shown in Latin.

Can. 262

§ 1. Episcopus eparchialis consultis collegio consultorum eparchialium atque consilio a rebus oeconomicis nominet oeconomum eparchialem, qui sit christifidelis in re oeconomica peritus et probitate praestans.

§ 2. Oeconomus eparchialis nominatur ad tempus iure particulari determinatum; munere durante ne amoveatur nisi gravi de causa ab Episcopo eparchiali aestimanda consultis collegio consultorum eparchialium atque consilio a rebus oeconomicis.

§ 3. Oeconomi eparchialis est sub Episcopi eparchialis potestate, qui eius iura ac relationes ad consilium a rebus oeconomicis pressius determinet, bona temporalia eparchiae administrare, administrationi bonorum ecclesiasticorum in tota eparchia vigilare, eorum conservationi, tutelae et incremento providere, administratorum localium neglegentiam supplere et bona ecclesiastica, quae administratore iure designato carent, per se administrare.

§ 4. Oeconomus eparchialis rationem administrationis Episcopo eparchiali quotannis et, quoties ab ipso Episcopo petitur, reddere debet; Episcopus eparchialis vero per consilium a rebus oeconomicis rationes ab oeconomo eparchiali exhibitas examinet.

§ 5. Circa obligationes oeconomi eparchialis sede eparchiali vacante servandus est can. 232.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS VIIDe Eparchiis et de Episcopis 177–310