Can. 263
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Episcopus eparchialis consilium a rebus oeconomicis erigat, quod constet ex praeside, qui est ipse Episcopus eparchialis, et aliquot personis idoneis etiam iuris civilis, si fieri potest, peritis ab Episcopo eparchiali consulto collegio consultorum eparchialium nominandis, nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris iam alio aequivalenti modo provisum est, firmo semper, ut ab aliis electi vel nominati indigeant confirmatione Episcopi eparchialis.
§ 2. Oeconomus eparchialis ipso iure est membrum consilii a rebus oeconomicis.
§ 3. A consilio a rebus oeconomicis excluduntur ii, qui cum Episcopo eparchiali usque ad quartum gradum inclusive consanguinitatis vel affinitatis coniuncti sunt.
§ 4. Episcopus eparchialis in actibus maioris momenti rem oeconomicam respicientibus consilium a rebus oeconomicis audire ne praetermittat; huius autem membra tantum suffragium consultivum habent, nisi iure communi in casibus specialiter expressis vel ex documento fundationis eorum consensus exigitur.
§ 5. Praeter alia munera ipsi iure communi commissa consilii a rebus oeconomicis est quotannis rationem apparare quaestuum et erogationum, quae pro toto eparchiae regimine anno venturo praevidentur, necnon anno exeunte rationem accepti et expensi approbare.
Read the whole title TITULUS VIIDe Eparchiis et de Episcopis 177–310