Not available in English. Shown in Latin.

Can. 331

§ 1. In seminario minore instituuntur imprimis ii, qui iudicia vocationis ad ministeria sacra exhibere videntur, ut facilius et clarius eam sibi dignoscere deditoque animo excolere possint; ad normam iuris particularis institui etiam possunt ii, qui, etsi ad statum clericalem vocati non videntur, ad quaedam ministeria vel opera apostolatus implenda formari possunt. Alia vero instituta, quae ex propriis statutis eisdem finibus inserviunt etsi nomine differunt, seminario minore aequiparantur.

§ 2. In seminario maiore plenius excolitur, probatur atque confirmatur vocatio eorum, qui certis signis idonei iam aestimantur ad ministeria sacra stabiliter suscipienda.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XDe Clericis 323–398