Can. 332
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Seminarium minus erigatur in unaquaque eparchia, si id postulat bonum Ecclesiae et vires opesque sinunt.
§ 2. Erigendum est seminarium maius, quod inserviat aut uni amplissimae eparchiae aut, si non toti Ecclesiae sui iuris, saltem conventionibus initis pluribus eparchiis eiusdem Ecclesiae sui iuris, immo et diversarum Ecclesiarum sui iuris, quae in eadem regione vel natione eparchiam habent, ita, ut tum congruo alumnorum numero tum ea, qua par est, moderatorum ac magistrorum probe paratorum copia necnon subsidiis sufficientibus optimisque viribus coniunctis institutioni provideatur, cui nihil desideratur.
Wording unchanged since the Code took effect in 1991.