Can. 413
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
Ad regimen internum et disciplinam religiosam quod attinet, instituta religiosa, nisi aliter iure cavetur, si sunt iuris pontificii, immediate et exclusive Sedi Apostolicae subiecta sunt; si vero sunt iuris patriarchalis vel eparchialis, immediate subiecta sunt Patriarchae vel Episcopo eparchiali firmo can. 418, § 2.
Wording unchanged since the Code took effect in 1991.