Can. 414
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Ad monasteria et congregationes iuris eparchialis quod attinet, Episcopo eparchiali competit:
1° typica monasteriorum et statuta congregationum atque immutationes in ea ad normam iuris introductas approbare salvis eis, quae ab auctoritate superiore approbata sunt;
2° dispensationes ab eisdem typicis vel statutis, quae potestatem Superiorum religiosorum excedunt et ab ipso legitime petuntur, singulis in casibus et per modum actus dare;
3° visitare monasteria, etiam dependentia, necnon singulas domos congregationum in suo territorio, quoties visitationem canonicam ibi peragit aut quoties rationes vere speciales eius iudicio id suadent.
§ 2. Haec iura Patriarchae competunt circa ordines et congregationes iuris patriarchalis, quae intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, domum principem habent; secus eadem iura circa ordines omnes necnon circa monasteria et congregationes, quae non sunt iuris eparchialis, competunt soli Sedi Apostolicae.
§ 3. Si congregatio iuris eparchialis ad alias eparchias propagatur, nihil in ipsis statutis valide mutari potest nisi de consensu Episcopi eparchialis eparchiae, in qua sita est domus princeps, consultis tamen Episcopis eparchialibus, in quorum eparchiis ceterae domus sitae sunt.