Can. 415
© Libreria Editrice Vaticana Source: vatican.va
§ 1. Religiosi omnes subsunt potestati Hierarchae loci in eis, quae spectant ad publicam celebrationem cultus divini, ad verbi Dei praedicationem populo tradendam, ad christifidelium praesertim purorum religiosam et moralem educationem, ad institutionem catecheticam et liturgicam, ad status clericalis decorem necnon ad varia opera in eis, quae apostolatum respiciunt.
§ 2. Episcopo eparchiali ius et obligatio est singula monasteria atque domos ordinum et congregationum in eius territorio sita visitare his in rebus, quoties visitationem canonicam ibi peragit aut quoties graves causae eius iudicio id suadent.
§ 3. Episcopus eparchialis nonnisi de consensu Superiorum competentium potest religiosis opera apostolatus vel munera eparchiae propria committere firmo iure communi ac servata institutorum disciplina religiosa, indole propria atque fine specifico.
§ 4. Religiosi, qui extra domum delictum commiserunt nec a proprio Superiore ab Hierarcha loci praemonito puniuntur, ab hoc puniri possunt, etsi domo legitime exierunt et domum reversi sunt.