Not available in English. Shown in Latin.

Can. 467

§ 1. Candidatus ad professionem monasticam perpetuam debet intra sexaginta dies ante professionem omnibus bonis, quae actu habet, cui mavult, sub condicione secuturae professionis renuntiare; renuntiatio ante hoc tempus facta ipso iure nulla est.

§ 2. Emissa professione ea omnia statim fiant, quae necessaria sunt, ut renuntiatio etiam iure civili effectum consequatur.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XIIDe Monachis Ceterisque Religiosis et de Sodalibus Aliorum Institutorum Vitae Consecratae 410–572