Not available in English. Shown in Latin.

Can. 468

§ 1. Quaecumque bona temporalia quovis titulo sodali post professionem perpetuam obveniunt, a monasterio acquiruntur.

§ 2. De debitis et obligationibus, quae sodalis post professionem perpetuam contraxit de licentia Superioris, respondere debet monasterium; si vero sine licentia Superioris debita contraxit, ipse sodalis respondere debet.

§ 3. Firmum tamen est contra eum, in cuius rem aliquid ex inito contractu versum est, semper posse actionem institui.

Wording unchanged since the Code took effect in 1991.

Read the whole title TITULUS XIIDe Monachis Ceterisque Religiosis et de Sodalibus Aliorum Institutorum Vitae Consecratae 410–572