CCC 1120

Ministerium ordinatum seu « sacerdotium ministeriale » Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 14. in sacerdotii baptismalis est servitium. Illud Christum revera, in sacramentis, agere per Spiritum Sanctum pro Ecclesia praestat. Missio salutis a Patre Eius Filio incarnato concredita, Apostolis committitur et per eos successoribus eorum: hi Spiritum Sanctum Iesu accipiunt ad agendum in nomine et in persona Eius. Cf Io 20,21-23; Lc 24,47; Mt 28,18-20. Sic ministerium ordinatum vinculum est sacramentale quod actionem liturgicam coniungit cum eo quod Apostoli dixerunt et fecerunt, et, per illos, cum eo quod Christus, sacramentorum fons et fundamentum, dixit et fecit.

Lege caput integrum 1. Mysterium Paschale in Ecclesiae Tempore ¶1077–1134