CCC 1141

Celebrans congregatio communitas est baptizatorum, qui, « per regenerationem et Spiritus Sancti unctionem consecrantur in domum spiritualem et sacerdotium sanctum, ut per omnia opera hominis christiani spirituales offerant hostias ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 14. « Sacerdotium commune » illud est Christi, unius Sacerdotis, ab omnibus Eius membris participatum: Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 14; Ibid., 34: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 40; Id., Decr. Presbyterorum ordinis, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 991-992.

« Valde cupit Mater Ecclesia ut fideles universi ad plenam illam, consciam atque actuosam liturgicarum celebrationum participationem ducantur, quae ab ipsius liturgiae natura postulatur et ad quam populus christianus, "genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis" (1 Pe 2,9), Cf 1 Pe 2,4-5. vi Baptismatis ius habet et officium ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 14: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 104.

Lege caput integrum 2. Sacramentalis Celebratio Mysterii Paschalis ¶1135–1209

Ubi affertur 0