CCC 1883

Socializatio pericula etiam exhibet. Nimis compulsus interventus Status potest libertati et inceptis minari personalibus. Doctrina Ecclesiae principium sic dictum subsidiarietatis elaboravit. Secundum illud asseritur « superioris ordinis societatem invadere non debere societatis ordinis inferioris in interiorem vitam et eam propriis officiis exuere, quae ex contrario est potius in necessitatibus sustinenda et adiuvanda, ut eius actio cum reliquis sodalibus partibus componatur, videlicet in bonum commune conversa ». Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 854; cf Pius XI, Litt. enc. Quadragesimo anno: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 23 (1931) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1931) 184-186.

Lege caput integrum 2. Communitas Humana ¶1877–1948

Ubi affertur 5

  • ¶1883 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(185186419)Africae Munus(§81)Caritas In Veritate(§57)