CCC 1886
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Societas prorsus est necessaria ut vocatio humana ad effectum adducatur. Ad hunc obtinendum scopum, oportet iustam valorum observari hierarchiam quae « materialia ac naturalia interioribus et spiritalibus subiciat »: Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 36: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 838.
« Hominum igitur societas [...] primum omnium tamquam res quaedam ad animum praesertim pertinens est habenda; per quam homines, veritatis lumine collustrante, rerum cognitiones inter se communicent; iura sua vindicare et officia exsequi possint; ad bona animi appetenda incitentur; e qualibet re decora, cuicuimodi ipsa est, iustam voluptatem mutuo capiant; perpetua voluntate inclinent ad optima ipsorum quaeque in alios transfundenda; studiose spectent ad aliorum animi bona in animum suum convertenda. Quae quidem bona simul afficiunt, simul omnia dirigunt, quae ad doctrinas, ad rem oeconomicam, ad civium coniunctionem, ad rei publicae progressus et disciplinam, ad legum praecepta, ad reliquas denique partes pertinent, quae extrinsecus hominum communitatem constituunt continenterque explicant ». Ioannes XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, 36: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 55 (1963) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1963) 266.
Lege caput integrum 2. Communitas Humana ¶1877–1948
Ubi affertur 1
- ¶1886 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(197)