CCC 2174

Iesus a mortuis surrexit « prima sabbatorum » (Mc 16,2). Cf Mt 28,1; Lc 24,1; Io 20,1. Quatenus « prima dies », dies resurrectionis Christi in memoriam revocat primam creationem. Quatenus « octava dies », quae sabbatum sequitur, Cf Mc 16,1; Mt 28,1. novam significat creationem resurrectione Christi inauguratam. Christianis prima omnium dierum effecta est, prima omnium festivitatum, dies Domini (Hê kuriakê hêméra, dies Dominica), « Dominica »:

« Solis autem die communiter omnes convenimus, quia is primus dies est [post sabbatum Iudaicum, sed etiam primus dies], quo Deus, cum tenebras et materiam vertisset, mundum creavit, et quia Iesus Christus Salvator noster eodem die ex mortuis resurrexit ». Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 67: CA — Corpus apologetarum Christianorum saeculi secundi (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).

Lege caput integrum 1. «Diliges Dominum Deum Tuum in Toto Corde Tuo et in Tota Anima Tua et in Tota Mente Tua» ¶2083–2195