CCC 443

Si Petrus indolem transcendentem filiationis divinae Iesu Messiae agnoscere potuit, hoc evenit quia Ipse eam clare significavit. Iesus, coram Synedrio, Suorum accusatorum quaestioni: « Tu ergo es Filius Dei? », respondit: « Vos dicitis quia ego sum » (Lc 22,70). Cf Mt 26,64; Mc 14,62. Iam multo prius, Se tamquam « Filium » denotavit qui Patrem novit, Cf Mt 11,27; 21,37-38. qui est distinctus a « servis » quos Deus antea populo miserat Suo, Cf Mt 21,34-36. ipsis angelis superior. Cf Mt 24,36. Suam filiationem ab illa Suorum distinxit discipulorum nunquam dicens « Pater noster », Cf Mt 5,48; 6,8; 7,21; Lc 11,13. nisi ut illis mandaret: « Sic ergo vos orabitis: Pater noster » (Mt 6,9); atque distinctionem extulit inter « Patrem meum et Patrem vestrum » (Io 20,17).

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682