CCC 515

Evangelia scripta sunt ab hominibus qui inter primos sunt qui fidem habuerunt Cf Mc 1,1; Io 21,24. et illam aliis volunt participandam praebere. Cum cognovissent fide quis Iesus sit, perspicere et facere perspicienda potuerunt vestigia mysterii Eius in tota Eius vita terrestri. A pannis Nativitatis Eius Cf Lc 2,7. usque ad Eius passionis acetum Cf Mt 27,48. et Resurrectionis Eius sudarium, Cf Io 20,7. totum in vita Iesu signum est Eius mysterii. Per Eius gesta, per Eius miracula, per verba Eius, revelatum est « in Ipso » inhabitare omnem plenitudinem « divinitatis corporaliter » (Col 2,9). Sic humanitas Eius tamquam « sacramentum » apparet, id est, signum et instrumentum divinitatis Eius et salutis quam Ipse affert: quod in Eius vita terrestri visibile erat, ad mysterium ducebat invisibile Eius filiationis divinae Eiusque missionis redemptricis.

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682

Ubi affertur 2

  • ¶515 Christus Vivit(§23)Gaudete Et Exsultate(§20)