CCC 575

Nonnulli igitur actus et verba Iesu fuerunt « signum contradictionis » Cf Lc 2,34. pro auctoritatibus religiosis Hierosolymorum, quas evangelium sancti Ioannis saepe « Iudaeos » appellat, Cf Io 1,19; 2,18; 5,10; 7,13; 9,22; 18,12; 19,38; 20,19. adhuc magis quam pro communi populo Dei. Cf Io 7,48-49. Utique Eius relationes cum Pharisaeis non fuerunt solummodo contentiosae. Quidam Pharisaei Eum de periculo monent quod Ei impendit. Cf Lc 13,31. Iesus quosdam ex illis laudat, sicut scribam de quo Mc 12,34, et pluries apud Pharisaeos manducat. Cf Lc 7,36; 14,1. Iesus doctrinas confirmat in hoc selecto religioso populi Dei coetu communes: resurrectionem mortuorum, Cf Mt 22,23-34; Lc 20,39. formas pietatis (eleemosynam, orationem et ieiunium) Cf Mt 6,2-18. et consuetudinem se ad Deum ut Patrem dirigendi, indolem centralem mandati amoris Dei et proximi. Cf Mc 12,28-34.

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682