CCC 640

« Quid quaeritis Viventem cum mortuis? Non est hic, sed resurrexit » (Lc 24,5-6). Intra Paschatis eventus, primum elementum quod invenitur, est sepulcrum vacuum. Id in se argumentum directum non est. Absentia corporis Christi in sepulcro aliter posset explicari. Cf Io 20,13; Mt 28,11-15. Hoc non obstante, sepulcrum vacuum pro omnibus constituit signum essentiale. Inventio eius a discipulis primus fuit gressus ad factum ipsum Resurrectionis agnoscendum. Talis est imprimis sanctarum mulierum casus, Cf Lc 24,3.22-23. deinde Petri. Cf Lc 24,12. Discipulus « quem amabat Iesus » (Io 20,2) affirmat se, sepulcrum ingredientem et detegentem « linteamina posita » (Io 20,6), vidisse et credidisse. Cf Io 20,8. Hoc supponit ipsum comperuisse in sepulcri vacui statu Cf Io 20,5-7. absentiam corporis Iesu opus humanum esse nequivisse et Iesum simpliciter ad vitam non rediisse terrestrem sicut casus fuerat Lazari. Cf Io 11,44.

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682

Ubi affertur 1