CCC 645
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Iesus resuscitatus relationes directas cum Suis init discipulis per tactum Cf Lc 24,39; Io 20,27. et participationem in cibo. Cf Lc 24,30.41-43; Io 21,9.13-15. Sic illos invitat ut Eum agnoscant spiritum non esse, Cf Lc 24,39. sed praesertim ut comperiant corpus resuscitatum cum quo Se illis praesentat, idem esse quod cruciatum et crucifixum fuit, quia adhuc vestigia Suae portat passionis. Cf Lc 24,40; Io 20,20.27. Hoc tamen corpus authenticum et reale proprietates simul possidet novas corporis gloriosi: non amplius in spatio et tempore positum est, sed potest libere praesens effici ubi et quando Ipse vult, Cf Mt 28,9.16-17; Lc 24,15.36; Io 20,14.19.26; 21,4. quia Eius humanitas non potest amplius in terra retineri et solum ad Patris ditionem pertinet divinam. Cf Io 20,17. Hac etiam de causa, Iesus resuscitatus est supreme liber apparendi ut vult: sub specie hortulani Cf Io 20,14-15. vel « in alia effigie » (Mc 16,12) quam illa quae discipulis erat consueta, praecise ut eorum suscitet fidem. Cf Io 20,14.16; 21,4.7.
Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682