CCC 654
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
In Paschali mysterio duplex habetur ratio: Ipse per Suam Mortem nos a peccato liberat, per Suam Resurrectionem nobis accessum ad novam aperit vitam. Haec est imprimis iustificatio, quae nos in gratiam Dei restituit Cf Rom 4,25. « ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis [...], ita et nos in novitate vitae ambulemus » (Rom 6,4). Ipsa in victoria consistit de morte peccati et in nova gratiae participatione. Cf Eph 2,4-5; 1 Pe 1,3. Ipsa adoptionem filialem adimplet, quia homines fratres Christi efficiuntur sicut Iesus Ipse Suos appellat discipulos post Resurrectionem Suam: « Ite, nuntiate fratribus meis » (Mt 28,10). Cf Io 20,17. Fratres non natura, sed gratiae dono, quia haec filiatio adoptiva participationem praestat realem in Filii unici vita, quae plene in Eius revelata est Resurrectione.
Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682