CCC 659

« Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei » (Mc 16,19). Corpus Christi, ab instanti Suae Resurrectionis, glorificatum est, ut id novae et supernaturales demonstrant proprietates, quibus exinde gaudet permanenter. Cf Lc 24,31; Io 20,19.26. Sed per quadraginta dies, in quibus cum discipulis Suis familiariter manducabit et bibet Cf Act 10,41. illosque circa Regnum instruet, Cf Act 1,3. Eius gloria adhuc sub lineamentis humanitatis ordinariae manet velata. Cf Mc 16,12; Lc 24,15; Io 20,14-15; 21,4. Ultima Iesu apparitio ab irreversibili Eius humanitatis absolvitur ingressu in gloriam divinam a nube significatam Cf Act 1,9; etiam Lc 9,34-35; Ex 13,22. et a caelo, Cf Lc 24,51. ubi iam inde ad dexteram Dei sedet. Cf Mc 16,19; Act 2,33; 7,56; etiam Ps 110,1. Ipse, modo prorsus exceptionali et unico, Paulo « tamquam abortivo » (1 Cor 15,8) manifestabitur in quadam ultima apparitione quae illum constituit Apostolum. Cf 1 Cor 9,1; Gal 1,16.

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682