CCC 858
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Iesus est Patris Missus. Inde ab initio Sui ministerii « vocat ad Se, quos voluit Ipse [...]. Et fecit Duodecim, ut essent cum Illo, et ut mitteret eos praedicare » (Mc 3,13-14). Exinde ii erunt Eius « missi » (verbum graecum apostoloi hoc significat). Ipse in eis Suam propriam prosequitur missionem: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos » (Io 20,21). Cf Io 13,20; 17,18. Eorum ministerium est ergo missionis Eius continuatio: « Qui recipit vos, me recipit », dicit Ipse Duodecim (Mt 10,40). Cf Lc 10,16.