CCC 983
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Catechesis nitetur ut in fidelibus fidem de incomparabili magnitudine doni a Domino resuscitato Eius Ecclesiae facti suscitet atque nutriat: missionis et potestatis peccata per Apostolorum eorumque successorum ministerium vere remittendi.
« Vult Dominus plurimum posse discipulos Suos, vult a servulis Suis ea fieri in nomine Suo, quae faciebat Ipse positus in terris ». Sanctus Ambrosius, De Paenitentia, 1, 8, 34: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). « Potestatemque acceperunt [sacerdotes], quam neque angelis neque archangelis dedit Deus. [...] Ac quaecumque inferne sacerdotes faciunt eadem Deus superne confirmat ». Sanctus Ioannes Chrysostomus, De sacerdotio, 3, 5: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). Remissio peccatorum « in Ecclesia si non esset, nulla spes esset: remissio peccatorum si in Ecclesia non esset, nulla futurae vitae et liberationis aeternae spes esset. Gratias agimus Deo, qui Ecclesiae Suae dedit hoc donum ». Sanctus Augustinus, Sermo 213, 8, 8: ed. G. Morin, Sancti Augustini sermones post Maurinos reperti [Guelferbytanus 1, 9] (Romae 1930) p. 448 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).