2. Septem Ecclesiae Sacramenta
¶1210–1690
In Compendio: I250–356
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Sacramenta novae Legis a Christo sunt instituta et numero sunt septem, scilicet, Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia, Unctio infirmorum, Ordo et Matrimonium. Septem sacramenta omnes gressus omniaque magni ponderis momenta in christiani vita attingunt: ipsa vitae fidei christianorum originem et augmentum, sanationem praebent atque missionem. In hoc quaedam habetur similitudo inter vitae naturalis gressus illosque vitae spiritualis. Cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 65, a. 1, c: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.
Secundum hanc analogiam, imprimis tria exponentur sacramenta initiationis christianae (caput primum), deinde sacramenta sanationis (caput secundum), tandem sacramenta quae in servitium sunt communionis et missionis fidelium (caput tertium). Hic utique ordo unicus possibilis non est, sed perspicere permittit sacramenta quemdam efformare organismum in quo unumquodque particulare sacramentum suum habet locum vitalem. In hoc organismo Eucharistia locum obtinet singularem quatenus « sacramentorum sacramentum »: « Omnia alia sacramenta ordinari videntur ad hoc sacramentum sicut ad finem ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 65, a. 3, c: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.
Per initiationis christianae sacramenta, Baptismum, Confirmationem et Eucharistiam, omnis vitae christianae ponuntur fundamenta. « Divinae consortium naturae, quo homines per Christi gratiam donantur, similitudinem quandam prae se fert ortus vitae naturalis, eius incrementi et alimonii. Etenim Baptismo renati fideles Confirmationis sacramento roborantur ac tandem in Eucharistia cibo vitae aeternae vegetantur, ita ut hisce initiationis christianae sacramentis thesauros vitae divinae magis magisque percipiant atque ad perfectionem caritatis progrediantur ». Paulus VI, Const. ap. Divinae consortium naturae: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 63 (1971) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1971) 657; cf Ordo initiationis christianae adultorum, Praenotanda 1-2 (Typis Polyglottis Vaticanis 1972) p. 7.
1.Sacramentum Baptismi
Sanctum Baptisma totius est fundamentum vitae christianae, vitae spiritualis ianua atque ostium ad reliqua sacramenta aperiens accessum. Per Baptisma a peccato liberamur et tamquam filii Dei regeneramur, Christi efficimur membra et Ecclesiae incorporamur atque eius missionis reddimur participes: Cf Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; CIC — Codex Iuris Canonici canones 204, § 1. 849; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 675, § 1. « Ita fit ut recte et apposite definiatur baptismum esse sacramentum regenerationis per aquam in verbo ». Catechismus Romanus 2, 2, 5: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 179.
I.Quomodo hoc sacramentum appellatur?
Appellatur Baptismus secundum ritum centralem quo efficitur: baptizare (graece baptizeis) significat « mergere », « immergere »; « immersio » in aquam significat sepulturam catechumeni in mortem Christi, unde, per Resurrectionem cum Illo, Cf Rom 6,3-4; Col 2,12. tamquam « nova creatura » (2 Cor 5,17; Gal 6,15) egreditur.
« Vocatur autem hoc lavacrum illuminatio, quod mente illuminentur qui haec [catechetice] discunt ». Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 61: CA — Corpus apologetarum Christianorum saeculi secundi (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). Baptizatus, cum in Baptismo receperit Verbum quod est « lux vera quae illuminat omnem hominem » (Io 1,9), postquam « illuminatus » est, Cf Heb 10,32. fit « filius lucis » Cf 1 Thess 5,5. et ipse « lux » (Eph 5,8):
Baptismus, « omnium Dei beneficiorum praeclarissimum est et praestantissimum. [...] Donum vocamus, gratiam, Baptismum, unctionem, illuminationem, incorruptionis indumentum, regenerationis lavacrum, sigillum, ac denique excellentissimo quovis nomine appellamus. Donum dicitur quia iis qui nihil prius contulerunt datur; gratia quia etiam debentibus; baptismus, quia peccatum in aqua sepelitur; unctio, quia sacer et regius (haec enim erant quae ungebantur); illuminatio, quia splendor et claritas; indumentum, quia ignominiae nostrae velamen est; lavacrum, quia abluit; sigillum, quia conservatio est ac dominationis obsignatio ». Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 40, 3-4: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
II.Baptismus in Oeconomia salutis
Praefigurationes Baptismi in Vetere Foedere
In Vigiliae Paschalis liturgia, cum aquae baptismalis benedictio fit, Ecclesia sollemniter magnos commemorat historiae salutis eventus qui iam Baptismi praefigurabant mysterium:
« Deus, [...] invisibili potentia per sacramentorum signa mirabilem operaris effectum, et creaturam aquae multis modis praeparasti ut Baptismi gratiam demonstraret ». Vigilia Paschalis, Benedictio aquae: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 283.
A mundi origine, aqua, haec humilis et miranda creatura, vitae et fecunditatis est fons. Eam sacra Scriptura perspicit sub Spiritu Dei qui veluti ei « incubat »: Cf Gn 1,2.
« Deus, cuius Spiritus super aquas inter ipsa mundi exordia ferebatur, ut iam tunc virtutem sanctificandi aquarum natura conciperet ». Vigilia Paschalis, Benedictio aquae: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 283.
Ecclesia in Arca Noe praefigurationem vidit salutis per Baptismum. Revera, per illam « pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam » (1 Pe 3,20):
« Regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti, ut unius eiusdemque elementi mysterio et finis esset vitiis et origo virtutum ». Vigilia Paschalis, Benedictio aquae: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 283.
Si aqua fontis symbolum est vitae, aqua maris symbolum est mortis. Hac de causa, crucis mysterii figura esse poterat. Propter hunc symbolismum, Baptismus communionem cum morte Christi significat.
Praesertim transitus Maris Rubri, vera Israel liberatio a servitute Aegypti, liberationem a Baptismo peractam annuntiat:
« Abrahae filios per Mare Rubrum sicco vestigio transire fecisti, ut plebs, a Pharaonis servitute liberata, populum baptizatorum praefiguraret ». Vigilia Paschalis, Benedictio aquae: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 283.
Baptismus denique in Iordanis praefiguratur transitu, per quem populus Dei donum recipit Terrae descendentibus Abrahae promissae, imaginis vitae aeternae. Huius beatae hereditatis promissio in Novo Foedere adimpletur.
Baptismus Christi
Omnes Veteris Foederis praefigurationes suam in Christo Iesu inveniunt consummationem. Ipse Suam vitam publicam incipit postquam fecit Se a sancto Ioanne Baptista in Iordane baptizari, Cf Mt 3,13. et, post Resurrectionem Suam, hanc Apostolis praebet missionem: « Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis » (Mt 28,19-20). Cf Mc 16,15-16.
Dominus noster Se voluntarie sancti Ioannis submisit baptismo, peccatoribus destinato, ad omnem iustitiam implendam. Cf Mt 3,15. Hic Iesu gestus manifestatio est Eius « exinanitionis ». Cf Phil 2,7. Spiritus qui super aquas primae creationis ferebatur, tunc super Christum descendit, novam creationem praeludens, et Pater Iesum ut Suum dilectum manifestat Filium. Cf Mt 3,16-17.
In Paschate Suo, Christus omnibus hominibus Baptismi fontes aperuit. Re quidem vera, iam de passione quam Ipse Hierosolymis erat subiturus, locutus erat tamquam de « Baptismo » quo Ipse baptizandus erat. Cf Mc 10,38; Lc 12,50. Sanguis et aqua quae de aperto Iesu crucifixi exiverunt latere, Cf Io 19,34. typi sunt Baptismi et Eucharistiae, vitae novae sacramentorum: Cf 1 Io 5,6-8. exinde possibile est « ex aqua et Spiritu » nasci ad introeundum in Regnum Dei (Io 3,5).
« Vide, ubi baptizaris, unde sit Baptisma nisi de cruce Christi, de morte Christi. Ibi est omne mysterium, quia pro te passus est. In Ipso redimeris, in Ipso salvaris ». Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 2, 2, 6: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Baptismus in Ecclesia
Inde a die Pentecostes, Ecclesia sanctum celebravit et administravit Baptismum. Revera, sanctus Petrus multitudini sua praedicatione perturbatae declarat: « Paenitentiam [...] agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus » (Act 2,38). Apostoli et eorum collaboratores Baptismum offerunt cuilibet qui in Iesum credit: Iudaeis, Deum timentibus, paganis. Cf Act 2,41; 8,12-13; 10,48; 16,15. Baptismus semper apparet ut fidei coniunctus: « Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua », declarat sanctus Paulus suo custodi carceris Philippis. Narratio autem prosequitur: « Et baptizatus est ipse et omnes eius continuo » (Act 16,31-33).
Secundum sanctum Paulum apostolum, credens per Baptismum morti Christi communicat; cum Ipso sepelitur et resurgit:
« Quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in Mortem Ipsius baptizati sumus. Consepulti ergo sumus cum Illo per Baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus » (Rom 6,3-4). Cf Col 2,12.
Baptizati « Christum induerunt ». Cf Gal 3,27. Baptismus, per Spiritum Sanctum, lavacrum est quod purificat, sanctificat et iustificat. Cf 1 Cor 6,11; 12,13.
Baptismus est ergo aquae lavacrum in quo « semen incorruptibile » Verbi Dei suum producit effectum vivificantem. Cf 1 Pe 1,23; Eph 5,26. Sanctus Augustinus de Baptismo dicet: « Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum ». Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 80,3: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
III.Quomodo Baptismi celebratur sacramentum?
Christiana initiatio
Inde ab Apostolorum temporibus, christianum fieri in rem deducitur per iter et initiationem quae pluribus constant gradibus. Hoc iter potest celeriter vel lente percurri. Illud vero quaedam elementa essentialia semper implicabit: Verbi annuntiationem, Evangelii acceptionem ad conversionem trahentem, fidei Professionem, Baptismum, Spiritus Sancti effusionem, ad Communionem eucharisticam accessum.
Haec initiatio, saeculorum decursu et secundum diversa adiuncta, multum variavit. Prioribus Ecclesiae saeculis, initiatio christiana magnum experta est incrementum, cum longa catechumenatus periodo et cum praeviorum successione rituum qui iter praeparationis catechumenatus liturgice signabant et ad celebrationem sacramentorum initiationis christianae ducebant.
Ubi infantium Baptismus ample habitualis forma celebrationis effectus est huius sacramenti, ipsa est facta actus unicus qui gradus initiationi christianae praevios, modo valde compendiario, colligit. Propter suam ipsam naturam, Baptismus infantium catechumenatum exigit postbaptismalem. Agitur non solum de necessitate institutionis Baptismo posterioris, sed de necessaria gratiae baptismalis explicatione in personae incremento. Hic est proprius catechismi locus.
A Concilio Vaticano II pro Ecclesia latina « catechumenatus adultorum pluribus gradibus distinctus » est restauratus. Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 64: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 117. Eius inveniuntur ritus in Ordine initiationis christianae adultorum (1972). Concilium ceterum permisit ut, « praeter ea quae in traditione christiana habentur », in terris missionum admittantur « illa etiam elementa [...] quae apud unumquemque populum in usu esse reperiuntur, quatenus ritui christiano accommodari possunt ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 65: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 117; cf Ibid., 37-40: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 110-111.
Hodie igitur in omnibus latinis et orientalibus ritibus, initiatio christiana adultorum ab eorum in catechumenatum incipit ingressu, suumque attingit culmen in unica celebratione trium sacramentorum Baptismi, Confirmationis et Eucharistiae. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 14: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 963; CIC — Codex Iuris Canonici canones 851. 865-866. In ritibus orientalibus, initiatio christiana infantium in Baptismo incipit quem immediate Confirmatio et Eucharistia sequuntur, dum in ritu Romano illa per catecheseos prosequitur annos ut posterius Confirmatione concludatur et Eucharistia quae culmen est eorum initiationis christiana. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 851, 2. 868.
Mystagogia celebrationis
Sensus et gratia sacramenti Baptismi clare in ritibus eius apparent celebrationis. Fideles, gestus et verba huius celebrationis attenta participatione sequentes, initiantur divitiis quas hoc sacramentum in unoquoque novo baptizato significat et efficit.
Signum crucis, in celebrationis limine, Christi denotat sigillum super illum qui ad Eum mox pertinebit et Redemptionis significat gratiam quam Christus nobis per Suam crucem acquisivit.
Verbi Dei annuntiatio candidatis et congregationi veritatem illuminat revelatam, et fidei suscitat responsum, quod a Baptismo est inseparabile. Baptismus est modo peculiari « sacramentum fidei », quia ipse sacramentalis in vitam fidei est ianua.
Quia Baptismus a peccato et ab eius instigatore, Diabolo, significat liberationem, unus (vel plures) super candidatum profertur exorcismus. Ipse ungitur catechumenorum oleo vel celebrans ei imponit manum, et ipse Satanae explicite abrenuntiat. Ita praeparatus, potest Ecclesiae profiteri fidem in quam ipse per Baptismum « tradetur ». Cf Rom 6,17.
Aqua baptismalis deinde (sive in momento ipso sive in Vigilia Paschali) per Epiclesis consecratur orationem. Ecclesia petit a Deo ut, per Eius Filium, Spiritus Sancti virtus in hanc descendat aquam, ut qui in ea baptizabuntur, « ex aqua et Spiritu » nascantur (Io 3,5).
Tunc sacramenti sequitur ritus essentialis: Baptismus proprie dictus, qui mortem peccato significat et efficit, atque ingressum in vitam Sanctissimae Trinitatis per configurationem mysterio Paschali Christi. Baptismus modo maxime significativo fit per triplicem immersionem in aquam baptismalem. Sed ab antiquitate potest etiam conferri ter super caput candidati infundendo aquam.
In Ecclesia latina, hanc triplicem infusionem haec verba comitantur ministri: « N., ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ». In liturgiis orientalibus, catechumeno ad Orientem verso, sacerdos dicit: « Servus Dei, N., baptizatur in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ». Et ad uniuscuiusque Personae Sanctissimae Trinitatis invocationem, ille eum in aquam mergit et ab ipsa extollit.
Unctio sancti chrismatis, olei fragrantis ab Episcopo consecrati, Spiritus Sancti significat donum novo baptizato collatum. Ipse effectus est christianus, id est « unctus » a Spiritu Sancto, incorporatus Christo qui Sacerdos, Propheta et Rex est unctus. Cf Ordo Baptismi parvulorum, 62 (Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 32.
In Ecclesiarum Orientalium liturgia, unctio postbaptismalis sacramentum est Chrismationis (Confirmationis). In liturgia Romana, ipsa secundam annuntiat sancti chrismatis unctionem quam Episcopus conferet: sacramentum Confirmationis quod unctionem baptismalem quasi « confirmat » et perficit.
Vestis alba baptizatum Christum induisse, Cf Gal 3,27. cum Christo surrexisse, symbolice indicat. Cereus de Cereo Paschali accensus Christum significat neophytum illuminasse. In Christo, baptizati sunt « lux mundi » (Mt 5,14). Cf Phil 2,15. Novus baptizatus iam filius est Dei in Filio Unico. Filiorum Dei potest dicere orationem: Pater noster.
Prima Communio eucharistica. Neophytus, filius Dei effectus, vestique nuptiali indutus, « ad cenam nuptiarum Agni » admittitur et vitae novae recipit nutrimentum, corpus et sanguinem Christi. Ecclesiae Orientales vivam servant conscientiam unitatis initiationis christianae, sanctam Communionem donantes omnibus novis baptizatis et confirmatis, etiam parvulis infantibus, verbum Domini recolentes: « Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos » (Mc 10,14). Ecclesia latina, accessum ad sanctam Communionem illis reservans qui usus rationis attigerunt aetatem, apertionem Baptismi ad Eucharistiam exprimit, infantem mox baptizatum ad altare pro oratione « Pater noster » admovens.
Sollemnis benedictio celebrationem concludit Baptismi. Cum de recenter natorum agitur Baptismo, matris benedictio peculiarem habet locum.
IV.Quis Baptismum recipere potest?
« Baptismi capax est omnis et solus homo nondum baptizatus ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 864; cf CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 679.
Baptismus adultorum
Ab Ecclesiae originibus, adultorum Baptismus est condicio omnium frequentissima ubi Evangelii annuntiatio adhuc est recens. Catechumenatus (praeparatio ad Baptismum) locum tunc habet magni momenti. Is, cum initiatio ad fidem sit et ad vitam christianam, disponere debet ad doni Dei in Baptismo, Confirmatione et Eucharistia acceptionem.
Scopus catechumenatus, seu formationis catechumenorum, est illis efficere possibile, incepto divino respondendo et in unione cum quadam ecclesiali communitate, suam conversionem suamque fidem ad maturitatem ducere. Agitur de « totius vitae christianae » institutione, qua « discipuli cum Christo suo Magistro coniunguntur. Catechumeni ergo apte initientur mysterio salutis et exercitio morum evangelicorum sacrisque ritibus, successivis temporibus celebrandis, introducantur in vitam fidei, liturgiae et caritatis populi Dei ». Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 14: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 962-963; cf Ordo initiationis christianae adultorum, Praenotanda 19 (Typis Polyglottis Vaticanis 1972) p. 11; Ibid., De tempore catechumenatus eiusque ritibus 98, p. 36.
Catechumeni « iam [...] cum Ecclesia coniuncti sunt, iam de domo sunt Christi et non raro iam vitam agunt fidei, spei et caritatis ». Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 14: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 963. Eos « iam ut suos dilectione et cura complectitur Mater Ecclesia ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 14: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 19; cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 206. 788.
Baptismus infantium
Cum natura lapsa et peccato originali maculata nati, etiam ipsi infantes nova egent in Baptismo nativitate Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. ut liberentur a tenebrarum potestate et transferantur in dominium libertatis filiorum Dei, Cf Col 1,12-14. ad quam omnes homines vocantur. In Baptismo infantium peculiariter manifestatur pura gratuitas gratiae salutis. Ideo Ecclesia et parentes infantem inaestimabili privarent gratia deveniendi in filium Dei, si ei, paulo post nativitatem, Baptismum non conferrent. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 867; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 686, § 1.
Parentes christiani agnoscent, hanc praxim etiam congruere cum suo munere nutritorum vitae a Deo illis concreditae. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 15-16; Ibid., 41: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 47; Id., Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1067-1069; CIC — Codex Iuris Canonici canones 774, § 2. 1136.
Praxis parvulos baptizandi infantes traditio Ecclesiae est immemorialis. A saeculo II explicita de illa habentur testimonia. Est tamen vere possibile, iam ab initiis praedicationis apostolicae, cum integrae « domus » Baptismum receperunt, Cf Act 16,15.33; 18,8; 1 Cor 1,16. etiam infantes esse baptizatos. Cf Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Pastoralis actio, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 72 (1980) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1980) 1139.
Fides et Baptismus
Baptismus est sacramentum fidei. Cf Mc 16,16. Sed fides communitate eget credentium. Singuli christifideles nonnisi in fide Ecclesiae credere possunt. Fides quae pro Baptismo requiritur non est fides perfecta et matura, sed quoddam initium quod vocatur ad se augendum. Catechumenus vel eius patrinus interrogatur: « Quid petis ab Ecclesia Dei? ». Et respondet: « Fidem! ».
Fides in omnibus baptizatis, sive infantibus sive adultis post Baptismum crescere debet. Hac de causa, Ecclesia, singulis annis, in Vigilia Paschali, renovationem celebrat promissionum baptismalium. Praeparatio ad Baptismum solum ad vitae novae ducit limen. Baptismus fons est vitae novae in Christo ex quo tota vita christiana profluit.
Ut gratia baptismalis explicari possit, parentum adiutorium magni est momenti. Hac etiam in re munus habetur patrini vel matrinae qui solidi debent esse credentes, idonei et parati ad novum baptizatum, infantem vel adultum, adiuvandum in eius vitae christianae itinere. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 872-874. Eorum munus est verum ecclesiale officium. Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 67: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 118. Tota communitas ecclesialis responsabilitatem participat in explicanda et servanda gratia Baptismo recepta.
V.Quis baptizare potest?
Ministri ordinarii Baptismi sunt Episcopus et presbyter et, in Ecclesia latina, etiam diaconus. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 861, § 1; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 677, § 1. In casu necessitatis, quaelibet persona, etiam non baptizata, intentionem habens requisitam, potest baptizare, Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 861, § 2. formulam baptismalem adhibens trinitariam. Intentio autem requisita est id velle facere quod facit Ecclesia baptizans. Ecclesia huius possibilitatis perspicit rationem in Dei voluntate salvifica universali Cf 1 Tim 2,4. et in Baptismi necessitate ad salutem. Cf Mc 16,16.
VI.Necessitas Baptismi
Ipse Dominus asserit Baptismum esse ad salutem necessarium. Cf Io 3,5. Ille etiam Suis discipulis mandatum dedit nuntiandi Evangelium atque omnes gentes baptizandi. Cf Mt 28,20. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis, Canones de sacramento Baptismi, canon 5: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 14: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 18; Id., Decr. Ad gentes, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 951-952. Baptismus ad salutem illis est necessarius quibus Evangelium nuntiatum est et qui possibilitatem habuerunt hoc sacramentum petendi. Cf Mc 16,16. Ecclesia aliud medium non cognoscit ad ingressum in beatitudinem aeternam in tuto ponendum nisi Baptismum; hac de causa, missionem neglegere vitat quam ea a Domino accepit faciendi ut « ex aqua et Spiritu » illi omnes nascantur qui baptizari possunt. Deus salutem sacramento alligavit Baptismi, sed Ipse non est Suis sacramentis alligatus.
Inde a suo ortu, Ecclesia firmam servat persuasionem, eos qui mortem propter fidem patiuntur, quin Baptismum receperint, sua pro Christo et cum Ipso baptizari morte. Hic Baptismus sanguinis, sicut votum Baptismi, fructus affert Baptismi, quin sit sacramentum.
Pro catechumenis qui ante Baptismum moriuntur, eorum votum explicitum recipiendi illum, paenitentiae de eorum peccatis atque caritati coniunctum, illis praestat salutem quam per sacramentum recipere nequiverunt.
« Cum enim pro omnibus mortuus sit Christus, cumque vocatio hominis ultima revera una sit, scilicet divina, tenere debemus Spiritum Sanctum cunctis possibilitatem offerre ut, modo Deo cognito, huic Paschali mysterio consocientur ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1043; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 20; Id., Decr. Ad gentes, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 955. Quilibet homo qui, Evangelium Christi Eiusque Ecclesiam ignorans, veritatem quaerit et Dei facit voluntatem prout illam cognoscit, salvari potest. Supponi potest, tales personas explicite Baptismum fuisse desideraturas, si eius cognovissent necessitatem.
Relate ad infantes mortuos sine Baptismo, Ecclesia non potest nisi eos misericordiae Dei concredere, sicut ipsa in ritu pro eis facit exsequiarum. Re vera, magna misericordia Dei, « qui omnes homines vult salvos fieri » (1 Tim 2,4), et Iesu teneritas erga infantes, propter quam dixit: « Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos » (Mc 10,14), nobis permittunt sperare, viam haberi salutis pro infantibus mortuis sine Baptismo. Tanto vehementior est etiam hortatio Ecclesiae, ne parvuli impediantur infantes quominus ad Christum per sancti Baptismi perveniant donum.
VII.Gratia Baptismi
Diversi Baptismi effectus per sensibilia ritus sacramentalis significantur elementa. Immersio in aquam ad symbolismos appellat mortis et purificationis, sed etiam ad illos regenerationis et renovationis. Duo praecipui effectus sunt ergo peccatorum purificatio et nova in Spiritu Sancto nativitas. Cf Act 2,38; Io 3,5.
In remissionem peccatorum...
Per Baptismum omnia peccata remittuntur, peccatum originale et omnia personalia peccata, sicut etiam omnes peccati poenae. Cf Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Re vera in eis qui sunt regenerati, nihil manet quod eos Regnum Dei ingredi impediat, neque Adae peccatum neque peccatum personale, neque peccati consequentiae, quarum gravissima est a Deo separatio.
Quaedam tamen consequentiae temporales peccati in baptizato permanent, sicut dolores, aegritudo, mors, vel fragilitates vitae inhaerentes, sicut indolis debilitates, etc., vel etiam inclinatio ad peccatum quae concupiscentia vel metaphorice fomes peccati a Traditione appellatur: « quae, cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus et viriliter per Christi Iesu gratiam repugnantibus non valet. Quin immo "qui legitime certaverit, coronabitur" (2 Tim 2,5) ». Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 5: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
« Nova creatura »
Baptismus non solum ab omnibus peccatis purificat, sed etiam e neophyto « novam creaturam » facit, Cf 2 Cor 5,17. filium Dei adoptivum Cf Gal 4,5-7. qui effectus est « divinae consors naturae », Cf 2 Pe 1,4. Christi membrum Cf 1 Cor 6,15; 12,27. et cum Eo coheres, Cf Rom 8,17. Spiritus Sancti templum. Cf 1 Cor 6,19.
Sanctissima Trinitas baptizato gratiam sanctificantem, gratiam iustificationis largitur: — quae illum reddit capacem credendi in Deum, in Eum sperandi Eumque amandi per virtutes theologales; — illi potestatem praebet vivendi et agendi secundum Spiritus Sancti motionem per dona Spiritus Sancti; — illum in bono per virtutes morales crescendi dat facultatem. Sic totus vitae supernaturalis christiani organismus in sancto radicatur Baptismo.
Ecclesiae, Christi corpori, incorporati
Baptismus nos membra efficit corporis Christi. « Propter quod [...] sumus invicem membra » (Eph 4,25). Baptismus Ecclesiae incorporat. E baptismalibus fontibus unus nascitur populus Dei Novi Foederis, qui omnes limites naturales vel humanos superat nationum, culturarum, stirpium et sexuum: « Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus » (1 Cor 12,13).
Baptizati « lapides vivi » sunt effecti ad aedificationem « domus spiritalis in sacerdotium sanctum » (1 Pe 2,5). Per Baptismum, Christi participant sacerdotium Eiusque missionem propheticam et regiam, ipsi sunt « genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes » annuntient « Eius qui de tenebris [...] [eos] vocavit in admirabile lumen Suum » (1 Pe 2,9). Baptismus in sacerdotio communi fidelium largitur participationem.
Baptizatus, membrum Ecclesiae effectus, non amplius sibi pertinet, Cf 1 Cor 6,19. sed Illi qui pro nobis mortuus est et resurrexit. Cf 2 Cor 5,15. Exinde vocatur ut se aliis submittat, Cf Eph 5,21; 1 Cor 16,15-16. illis serviat Cf Io 13,12-15. in Ecclesiae communione atque ut « oboediens et docilis » Ecclesiae sit praepositis Cf Heb 13,17. eosque observantia et caritate prosequatur. Cf 1 Thess 5,12-13. Sicut Baptismus fons est responsabilitatum et obligationum, etiam baptizatus iuribus in Ecclesiae gaudet sinu: ut sacramenta recipiat, ut verbo Dei nutriatur et ut aliis spiritualibus sustineatur Ecclesiae adiumentis. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 37: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 42-43; CIC — Codex Iuris Canonici canones 208-223; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 675, § 2.
Baptizati, « in filios Dei [per Baptismum] regenerati, fidem quam a Deo per Ecclesiam acceperunt coram hominibus profiteri tenentur » 7 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 16. et actuositatem apostolicam et missionalem populi Dei participare. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 17: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 21; Id., Decr. Ad gentes, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 956; Ibid., 23: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 974-975.
Sacramentale unitatis christianorum vinculum
Baptismus fundamentum constituit communionis inter omnes christianos, etiam relate ad illos qui nondum in plena sunt cum Ecclesia catholica communione: « Hi enim qui in Christo credunt et Baptismum rite receperunt, in quadam cum Ecclesia catholica communione, etsi non perfecta, constituuntur. [...] Iustificati ex fide in Baptismate, Christo incorporantur, ideoque christiano nomine iure decorantur et a filiis Ecclesiae catholicae ut fratres in Domino merito agnoscuntur ». Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 93. « Baptismus igitur vinculum unitatis sacramentale constituit vigens inter omnes qui per illum regenerati sunt ». Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 105.
Signum spirituale indelebile...
Baptizatus, Christo per Baptismum incorporatus, Christo est configuratus. Cf Rom 8,29. Baptismus christianum signat sigillo spirituali indelebili (charactere) quod eum ad Christum pertinere significat. Hoc sigillum nullo peccato deletur, quamquam peccatum impedit ne Baptismus suos fructus salutis ferat. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis, Canones de sacramentis in genere, canon 9: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Ibid., Canones de sacramento Baptismi, canon 6: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Baptismus, semel pro semper collatus, iterari non potest.
Fideles, Ecclesiae per Baptismum incorporati, characterem receperunt sacramentalem qui eos cultui religioso christiano consecrat. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 16. Sigillum baptismale christianos reddit capaces eosque obligat ad Deo serviendum in participatione viva sanctae liturgiae Ecclesiae et ad eorum sacerdotium baptismale exercendum testimonio vitae sanctae et caritatis actuosae. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 15-16.
« Dominicus character » Cf Sanctus Augustinus, Epistula 98, 5: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). est sigillum quo Spiritus nos signavit « in diem Redemptionis » (Eph 4,30). Cf Eph 1,13-14; 2 Cor 1,21-22. « Baptismus est sigillum vitae aeternae ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Demonstratio praedicationis apostolicae, 3: SC — Sources chrétiennes. Fidelis qui usque ad finem « sigillum servaverit », id est, exigentiis Baptismi sui permanserit fidelis, poterit « cum signo fidei » Prex Eucharistica I seu Canon Romanus: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 454. decedere, cum sui Baptismi fide, in exspectatione beatae visionis Dei — quae fidei est consummatio — et in spe resurrectionis.
Christiana initiatio per trium sacramentorum complexum adimpletur: per Baptismum qui est vitae novae initium; per Confirmationem quae eius est solidatio; et per Eucharistiam quae corpore et sanguine Christi nutrit discipulum ut hic in Illum transformetur.
«Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis » (Mt 28,19-20).
Baptismus nativitatem ad novam vitam constituit in Christo. Secundum voluntatem Domini, necessarius est ad salutem, sicut ipsa Ecclesia in quam Baptismus introducit.
Ritus essentialis Baptismi consistit in immersione candidati in aquam vel in aquae infusione super caput eius, Sanctissimae Trinitatis, id est, Patris et Filii et Spiritus Sancti invocationem pronuntiando.
Baptismi fructus seu gratia baptismalis realitas est dives, quae implicat: peccati originalis et omnium peccatorum personalium remissionem, nativitatem ad vitam novam per quam homo filius adoptivus fit Patris, membrum Christi et templum Spiritus Sancti. Eo ipso, baptizatus Ecclesiae, corpori Christi incorporatur, et sacerdotii Christi efficitur particeps.
Baptismus imprimit in anima signum spirituale indelebile, characterem, quod baptizatum cultui christianae religionis consecrat. Propter characterem, Baptismus iterari nequit. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis, Canones de sacramentis in genere, canon 9: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Ibid., Canones de sacramento Baptismi, canon 11: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Qui mortem propter fidem patiuntur, catechumeni et omnes homines qui, sub gratiae impulsu, quin Ecclesiam cognoscant, Deum sincere quaerunt et Eius voluntatem implere conantur, salvari possunt, etiamsi Baptismum non receperint. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 20.
Inde a temporibus perquam antiquissimis, Baptismus infantibus administratur, quia ipse gratia et donum est Dei, quae merita non praesupponunt humana; infantes in fide baptizantur Ecclesiae. Ingressus in vitam christianam accessum verae praebet libertati.
Relate ad infantes mortuos sine Baptismo, liturgia Ecclesiae nos invitat ad fiduciam in misericordia divina habendam, et ad orandum pro eorum salute.
In casu necessitatis, quaelibet persona baptizare potest, dummodo intentionem habeat faciendi quod facit Ecclesia et super candidati caput aquam infundat dicens: « Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
2.Sacramentum Confirmationis
Sacramentum Confirmationis cum Baptismo et Eucharistia complexum constituit « sacramentorum initiationis christianae », cuius unitas tuenda est. Fidelibus igitur explicandum est, huius sacramenti receptionem necessariam esse ad gratiae baptismalis completionem. Cf Ordo Confirmationis, Praenotanda 1 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 16. Re vera, baptizati « sacramento Confirmationis perfectius Ecclesiae vinculantur, speciali Spiritus Sancti robore ditantur, sicque ad fidem tamquam veri testes Christi verbo et opere simul diffundendam et defendendam arctius obligantur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 15; cf Ordo Confirmationis, Praenotanda 2 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 16.
I.Confirmatio in Oeconomia salutis
In Vetere Testamento, Prophetae annuntiaverunt Spiritum Domini super Messiam exspectatum esse requieturum Cf Is 11,2. Eius missionis salvificae causa. Cf Lc 4,16-22; Is 61,1. Descensus Spiritus Sancti super Iesum, cum Ipse a Ioanne baptizatus est, signum fuit, Ipsum esse Illum qui erat venturus, Eum Messiam esse, Filium Dei. Cf Mt 3,13-17; Io 1,33-34. Iesus conceptus erat de Spiritu Sancto; tota Eius vita totaque Eius missio fiunt in totali communione cum Spiritu Sancto quem Pater Illi « non [...] ad mensuram dat » (Io 3,34).
Haec autem Spiritus plenitudo illa solummodo Messiae manere non debebat, ipsa erat toti populo messianico communicanda. Cf Ez 36,25-27; Il 3,1-2. Pluries Christus hanc Spiritus promisit effusionem, Cf Lc 12,12; Io 3,5-8; 7,37-39; 16,7-15; Act 1,8. et promissionem hanc die Paschatis primum complevit, Cf Io 20,22. et deinde, splendidiore modo, die Pentecostes. Cf Act 2,1-4. Spiritu Sancto repleti, Apostoli « magnalia Dei » incipiunt proclamare (Act 2,11), Petrusque declarat hanc Spiritus effusionem signum temporum esse messianicorum. Cf Act 2,17-18. Qui tunc praedicationi crediderunt apostolicae et baptizari curaverunt, Spiritus Sancti donum sua vice receperunt. Cf Act 2,38.
« Ex [...] [illo] tempore Apostoli, Christi voluntatem implentes, Spiritus donum, quod Baptismi gratiam compleret, neophytis manuum impositione impertierunt. Cf Act 8,15-17; 19,5-6. Sic factum est, ut in epistula ad Hebraeos, inter primae institutionis christianae elementa, recenseretur doctrina Baptismatum et impositionis manuum. Cf Heb 6,2. Quae manuum impositio ex traditione catholica merito agnoscitur initium sacramenti Confirmationis, quod gratiam pentecostalem in Ecclesia quodam modo perpetuat ». Paulus VI, Const. ap. Divinae consortium naturae: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 63 (1971) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1971) 659.
Cito, ut melius donum Spiritus Sancti significaretur, impositioni manuum unctio fragrantis olei (chrismatis) adiuncta est. Haec unctio nomen « christiani » elucidat quod « unctum » significat et ab illo Ipsius Christi suam sumit originem: « Unxit Eum Deus Spiritu Sancto » (Act 10,38). Hic quidem ritus unctionis usque ad nostros exsistit dies tam in Oriente quam in Occidente. Hac de causa, in Oriente, hoc sacramentum Chrismatio vocatur seu chrismatis unctio, vel myron quod « chrisma » significat. In Occidente, nomen Confirmationis suggerit hoc sacramentum simul Baptismum confirmare et gratiam solidare baptismalem.
Duae traditiones: Orientis et Occidentis
Prioribus saeculis, Confirmatio unam celebrationem cum Baptismo generatim constituit, « sacramentum utrumque », secundum expressionem sancti Cypriani, Cf Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, Epistula 73, 21: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). efformans cum eo. Inter alia motiva, multiplicatio Baptismorum infantium, et quidem in quolibet anni tempore, et paroeciarum (ruralium) multiplicatio, dioeceses augens, in omnibus baptismalibus celebrationibus non amplius Episcopi permittunt praesentiam. In Occidente, quia optatur perfectionem Baptismi reservare Episcopo, temporalis instituitur utriusque sacramenti separatio. Oriens duo sacramenta servavit coniuncta, ita ut Confirmatio conferatur a praesbytero qui baptizat. Hic tamen id facere nequit nisi myron adhibens ab Episcopo consecratum. Cf CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canones 695, § 1. 696, § 1.
Quidam Ecclesiae Romanae mos facilius reddidit incrementum praxis occidentalis, propter duplicem unctionem cum sancto chrismate post Baptismum: illa, iam a presbytero peracta super neophytum, cum hic a lavacro baptismali exibat, per secundam completur unctionem ab Episcopo factam super frontem singulorum novorum baptizatorum. Cf Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 21: ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 50 et 52. Prima unctio cum sancto chrismate, illa quam presbyter praebet, ritui baptismali coniuncta mansit; ipsa participationem significat baptizati in muneribus prophetico, sacerdotali et regio Christi. Si Baptismus adulto confertur, non nisi una habetur unctio postbaptismalis: illa Confirmationis.
Praxis Ecclesiarum Orientalium unitatem initiationis christianae magis effert. Illa Ecclesiae latinae clarius exprimit communionem novi christiani cum eius Episcopo, sponsore et servitore unitatis Ecclesiae eius, eius catholicitatis et eius apostolicitatis, et proinde vinculum cum originibus apostolicis Ecclesiae Christi.
II.Confirmationis signa et ritus
In ritu huius sacramenti, considerare oportet signum unctionis et id quod unctio indicat et imprimit: spirituale sigillum. Unctio, in biblico et vetere symbolismo, pluribus abundat significationibus: oleum est signum abundantiae Cf Dt 11,14; etc. et laetitiae, Cf Ps 23,5; 104,15. purificat (unctio ante et post lavacrum) et agilem reddit (unctio athletarum et luctatorum); signum est sanationis, quia contusiones mollit et plagas; Cf Is 1,6; Lc 10,34. pulchritudine, sanitate et vi reddit splendentem.
Omnes hae significationes unctionis cum oleo peractae in vita sacramentali iterum inveniuntur. Unctio ante Baptismum cum catechumenorum oleo purificationem significat et roborationem; unctio infirmorum sanationem et consolationem exprimit. Unctio sancti chrismatis post Baptismum, in Confirmatione et in Ordinatione, signum est cuiusdam consecrationis. Per Confirmationem, christiani, id est, illi qui sunt uncti, magis in missione participant Iesu Christi et in Spiritus Sancti plenitudine, qua Ille est repletus, ut tota eorum vita exhalet Christi bonum odorem. Cf 2 Cor 2,15.
Confirmandus, per hanc unctionem, signum, sigillum accipit Spiritus Sancti. Sigillum est personae symbolum, Cf Gn 38,18; Ct 8,6. signum eius auctoritatis, Cf Gn 41,42. eius possessionis super aliquod obiectum Cf Dt 32,34. — hoc modo, milites sigillo sui ducis signabantur et etiam servi illo domini sui —; ratum facit actum iuridicum Cf 1 Reg 21,8. vel documentum Cf Ier 32,10. idque quandoque reddit secretum. Cf Is 29,11.
Ipse Iesus Se signatum sigillo Patris Sui declarat. Cf Io 6,27. Etiam christianus est sigillo quodam signatus: « Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus, et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris » (2 Cor 1,21-22). Cf Eph 1,13; 4,30. Hoc sigillum Spiritus Sancti totalem significat pertinentiam ad Christum, aliquem in Eius servitium esse in perpetuum, sed etiam promissionem protectionis divinae in magna eschatologica probatione. Cf Apc 7,2-3; 9,4; Ez 9,4-6.
Confirmationis celebratio
Magni momenti ritus, qui celebrationem Confirmationis praecedit, sed qui, quodammodo, eius efficit partem, est sancti chrismatis consecratio. Episcopus, Feria quinta in Cena Domini, intra Missam chrismalem, sanctum chrisma pro tota sua consecrat dioecesi. In Ecclesiis Orientalibus, haec consecratio Patriarchae etiam reservatur:
Liturgia Antiochena, sic Epiclesim consecrationis sancti chrismatis (quod graece dicitur myron) exprimit: « [Pater (...) Spiritum Sanctum mitte] super nos et super unguentum hoc propositum, et sanctifica ipsum, ut sit omnibus qui eo perungentur et consignabuntur myron sanctum, myron sacerdotale, unguentum regale, indumentum lucidum, amictus salutis, custodia vitae, munus spirituale, sanctitas animarum et corporum, laetitia cordis, suavitas aeterna, gaudium indefectibile, sigillum illaesum, scutum fidei, galea terribilis adversus omnem operationem Adversarii ». Pontificale iuxta ritum Ecclesiae Syrorum Occidentalium id est Antiochiae, Pars I, Versio latina (Typis Polyglottis Vaticanis 1941) p. 36-37.
Cum Confirmatio separatim a Baptismo celebratur, sicut in ritu Romano accidit, sacramenti liturgia renovatione promissionum Baptismi et Professione fidei confirmandorum incipit. Sic clare apparet Confirmationem in continuitate cum Baptismo collocari. Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 71: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 118. Cum adultus baptizatur, immediate Confirmationem recipit et Eucharistiam participat. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 866.
In ritu Romano, Episcopus manus super universos confirmandos extendit, qui quidem gestus, inde ab Apostolorum temporibus, signum est doni Spiritus. Et sic Episcopus effusionem invocat Spiritus:
« Deus omnipotens, Pater Domini nostri Iesu Christi, qui hos famulos regenerasti ex aqua et Spiritu Sancto, liberans eos a peccato, Tu, Domine immitte in eos Spiritum Sanctum Paraclitum; da eis spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis; adimple eos spiritu timoris Tui. Per Christum Dominum nostrum ». Ordo Confirmationis, 25 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 26.
Sacramenti sequitur ritus essentialis. In ritu latino, « sacramentum Confirmationis confertur per unctionem chrismatis in fronte, quae fit manus impositione, atque per verba: "Accipe signaculum doni Spiritus Sancti" ». Paulus VI, Const. ap. Divinae consortium naturae: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 63 (1971) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1971) 657. In Ecclesiis Orientalibus Byzantini ritus, unctio myron fit post Epiclesis orationem, super partes corporis magis significativas: frontem, oculos, nares, aures, labia, pectus, dorsum, manus et pedes; singulas unctiones comitatur formula: Σφραγίζ δωραζ Πυεύματζ Άγίoυ (« Signaculum doni Spiritus Sancti »). Rituale per le Chiese orientali di rito bizantino in lingua greca, Pars 1 (Libreria Editrice Vaticana 1954) p. 36.
Osculum pacis quod ritum concludit sacramenti, communionem ecclesialem cum Episcopo et cum omnibus fidelibus indicat et manifestat. Cf Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 21: ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 54.
III.Confirmationis effectus
E celebratione patet effectum sacramenti Confirmationis specialem esse Spiritus Sancti effusionem, sicut fuit illa olim die Pentecostes Apostolis concessa.
Hac de causa, Confirmatio augmentum et altiorem penetrationem affert gratiae baptismalis: — nos profundius in filiationem radicat divinam in qua clamamus: « Abba, Pater! » (Rom 8,15); — nos Christo firmius unit; — dona Spiritus Sancti in nobis auget; — nostrum vinculum cum Ecclesia reddit perfectius; Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965). — nobis specialem Spiritus Sancti concedit vim, ut fidem verbo et opere propagemus et defendamus tamquam veri Christi testes, ut nomen Christi strenue confiteamur neque experiamur coram cruce ruborem: Cf Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 15; Ibid., 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 16.
« Unde repete, quia accepisti signaculum spirituale, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii atque virtutis, spiritum cognitionis atque pietatis, spiritum sancti timoris, et serva quod accepisti. Signavit te Deus Pater, confirmavit te Christus Dominus, et dedit pignus, Spiritum, in cordibus tuis ». Sanctus Ambrosius, De mysteriis, 7, 42: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Confirmatio, sicut Baptismus cuius est perfectio, solum semel confertur. Confirmatio etenim in anima imprimit signum spirituale indelebile, « characterem », Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis, Canones de sacramentis in genere, canon 9: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. qui significat Iesum Christum sigillo Sui Spiritus christianum signavisse, eum virtute superinduens ex alto ut ipse Eius sit testis. Cf Lc 24,48-49.
« Character » sacerdotium commune fidelium, in Baptismo receptum, perficit, et « confirmatus accipit potestatem publice fidem Christi verbis profitendi, quasi ex officio ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 72, a. 5, ad 2: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.
IV.Quis hoc sacramentum recipere potest?
Omnis baptizatus nondum confirmatus sacramentum Confirmationis recipere potest et debet. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 889, § 1. Quia Baptismus, Confirmatio et Eucharistia unitatem efformant, consequenter « fideles tenentur obligatione hoc sacramentum tempestive recipiendi », CIC — Codex Iuris Canonici canon 890. quia sacramentum Baptismi, sine Confirmatione et Eucharistia, validum utique est et efficax, sed initiatio christiana incompleta manet.
Consuetudo latina, inde a saeculis, ad Confirmationem recipiendam, « aetatem discretionis » indicat tamquam punctum ad quod referri oportet. In mortis tamen periculo, infantes confirmari debent, etiamsi nondum ad aetatem pervenerint discretionis. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 891. 883, 3.
Si quandoque de Confirmatione tamquam de « sacramento maturitatis christianae » fit sermo, oporteret non propterea aetatem adultam fidei cum aetate adulta naturalis incrementi confundere, neque oblivisci gratiam baptismalem gratiam esse electionis gratuitae et immeritae quae « ratihabitione » non eget ut efficax efficiatur. Sanctus Thomas id in memoriam revocat:
« Aetas corporis non praeiudicat animae. Unde etiam in puerili aetate homo potest consequi perfectionem spiritualis aetatis: de qua dicitur Sapientia [4, 8]: "Senectus venerabilis est non diuturna, neque numero annorum computata". Et inde est, quod multi in puerili aetate propter robur Spiritus Sancti perceptum, usque ad sanguinem fortiter certaverunt pro Christo ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 72, a. 8, ad 2: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.
Praeparatio ad Confirmationem intendere debet, christianum ad intimiorem cum Christo unionem ducere, ad vividiorem cum Spiritu Sancto, cum Eius actione, cum Eius donis et cum Eius vocationibus familiaritatem, ut melius responsabilitates apostolicas vitae christianae assumere possit. Hac de causa, catechesis Confirmationis conabitur suscitare sensum pertinendi ad Iesu Christi Ecclesiam, tam ad Ecclesiam universalem quam ad paroecialem communitatem. Haec ultima specialem in confirmandorum praeparatione habet responsabilitatem. Cf Ordo Confirmationis, Praenotanda, 3 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 16.
Ad Confirmationem suscipiendam, status gratiae necessarius est. Oportet ad sacramentum Poenitentiae recurrere, ut quis purificetur in ordine ad Sancti Spiritus donum. Intensior oratio disponere debet ad virtutem et gratias Sancti Spiritus, cum docilitate et promptitudine, recipiendas. Cf Act 1,14.
Pro Confirmatione, sicut pro Baptismo, candidatos oportet spirituale patrini vel matrinae quaerere adiutorium. Ad utriusque sacramenti unitatem bene efferendam, oportet illum esse eumdem ac pro Baptismo. Cf Ordo Confirmationis, Praenotanda, 5 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 17; Ibid., 6 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 17; CIC — Codex Iuris Canonici canon 893, § 1-2.
V.Confirmationis minister
Confirmationis minister originarius est Episcopus. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 32. In Oriente communiter presbyter qui baptizat, etiam immediate Confirmationem confert in una eademque celebratione. Illud tamen efficit cum sancto chrismate consecrato a Patriarcha vel Episcopo, id quod unitatem Ecclesiae exprimit apostolicam, cuius vincula sacramento corroborantur Confirmationis. In Ecclesia latina eadem adhibetur disciplina in Baptismate adultorum vel cum in plenam communionem admittitur cum Ecclesia baptizatus alius communitatis christianae quae sacramentum Confirmationis validum non habet. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 883, § 2.
In ritu latino, minister ordinarius Confirmationis est Episcopus. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 882. Licet Episcopus, si adsit necessitas, presbyteris facultatem concedere possit Confirmationem administrandi, Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 884, § 2. oportet, ipsum illam conferre, ne obliviscatur celebrationem Confirmationis a Baptismo temporaliter hac de causa esse separatam. Episcopi Apostolorum sunt successores, ipsi plenitudinem sacramenti Ordinis receperunt. Administratio huius sacramenti ab ipsis bene significat, illud tamquam effectum habere, eos, qui illud recipiunt, arctius cum Ecclesia coniungere, cum eius apostolicis originibus et cum eius missione Christum testandi.
Si christianus in mortis versatur periculo, quilibet sacerdos illi Confirmationem potest conferre. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 883, 3. Revera Ecclesia nullum e suis filiis, etiam maxime parvulum, ex hoc mundo vult proficisci, quin a Spiritu Sancto prius perficiatur dono plenitudinis Christi.
« Cum autem audissent Apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem, qui cum descendissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum; nondum enim super quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum » (Act 8,14-17).
Confirmatio gratiam perficit baptismalem; est sacramentum quod Spiritum Sanctum donat ad nos profundius in filiatione divina radicandos, ad nos firmius Christo incorporandos, ad solidius nostrum vinculum efficiendum cum Ecclesia, ad nos magis Eius missioni sociandos et ad nos adiuvandos ut testimonium fidei christianae reddamus verbo quod opera comitentur.
Confirmatio, sicut Baptismus, in christiani anima signum spirituale seu characterem imprimit indelebilem; hac de causa, sacramentum non nisi semel in vita recipi potest.
In Oriente, hoc sacramentum immediate post Baptismum administratur; illud participatio sequitur Eucharistiae; haec traditio unitatem trium sacramentorum initiationis christianae effert. In Ecclesia latina, hoc sacramentum administratur cum aetas rationis attingitur et eius celebratio communiter Episcopo reservatur, ita significando hoc sacramentum vinculum firmare ecclesiale.
Candidatus ad Confirmationem, qui ad rationis pervenerit aetatem, fidem debet profiteri, in gratiae statu esse, intentionem habere recipiendi sacramentum et paratum esse ad munus assumendi discipuli et testis Christi, in communitate ecclesiali et in negotiis temporalibus.
Ritus essentialis Confirmationis est unctio cum sancto chrismate super frontem baptizati (in Oriente etiam super alia sensuum organa), cum impositione manus ministri et verbis: « Accipe signaculum doni Spiritus Sancti » in ritu Romano, « Signaculum doni Spiritus Sancti » in ritu Byzantino.
Cum Confirmatio separatim a Baptismo celebratur, eius vinculum cum Baptismo, inter alia, per renovationem exprimitur baptismalium promissionum. Celebratio Confirmationis intra Eucharistiam ad unitatem confert sacramentorum initiationis christianae efferendam.
3.Sacramentum Eucharistiae
Sancta Eucharistia initiationem christianam concludit. Qui ad dignitatem sacerdotii regalis sunt per Baptismum elevati et profundius Christo per Confirmationem configurati, ipsum sacrificium Domini cum tota communitate per Eucharistiam participant.
« Salvator noster, in Cena novissima, qua nocte tradebatur, Sacrificium eucharisticum corporis et sanguinis Sui instituit, quo Sacrificium crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret, atque adeo Ecclesiae dilectae Sponsae memoriale concrederet Mortis et Resurrectionis Suae: sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum caritatis, convivium Paschale, in quo Christus sumitur, mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 47: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 113.
I.Eucharistia – fons et culmen vitae ecclesialis
Eucharistia est totius vitae christianae fons et culmen. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 15. « Cetera autem sacramenta, sicut et omnia ecclesiastica ministeria, et opera apostolatus, cum sacra Eucharistia cohaerent et ad eam ordinantur. In sanctissima enim Eucharistia totum bonum spirituale Ecclesiae continetur, Ipse scilicet Christus, Pascha nostrum ». Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 997.
« Communio vitae divinae et unitas populi Dei, quibus Ecclesia subsistit, Eucharistia apte significatur et mirabiliter efficitur. In ea culmen habetur et actionis qua Deus in Christo mundum sanctificat et cultus quem homines Christo et per Ipsum Patri in Spiritu Sancto exhibent ». Sacra Congregatio Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 59 (1967) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1967) 545.
Denique per celebrationem eucharisticam caelesti iam coniungimur liturgiae atque vitam anticipamus aeternam in qua erit « Deus omnia in omnibus » (1 Cor 15,28).
Breviter, Eucharistia est nostrae fidei compendium et summa: « Nostra autem consonans est sententia Eucharistiae, et Eucharistia rursus confirmat sententiam nostram ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 18, 5: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
II.Quomodo hoc appellatur sacramentum?
Huius sacramenti inexhaustibiles divitiae diversis exprimuntur nominibus quae illi praebentur. Unumquodque ex illis nominibus quasdam eius evocat rationes. Appellatur: Eucharistia quia est gratiarum actio ad Deum. Verba eucharistein (Lc 22,19; 1 Cor 11,24) et eulogein (Mt 26,26; Mc 14,22) benedictiones Iudaicas revocant in memoriam quae — praesertim in convivio — Dei proclamant opera: creationem, Redemptionem et sanctificationem.
Dominica Cena Cf 1 Cor 11,20. quia agitur de Cena quam Dominus cum Suis discipulis sumpsit Suae passionis pridie, et de anticipatione cenae nuptiarum Agni Cf Apc 19,9. in caelesti Ierusalem. Fractio panis quia hic ritus, convivii Iudaici proprius, a Iesu adhibitus est cum panem benedicebat et distribuebat tamquam mensae dominus, Cf Mt 14,19; 15, 36; Mc 8,6.19. praecipue in ultima Cena. Cf Mt 26,26; 1 Cor 11,24. Per hunc gestum, discipuli Eum agnoscent post Eius Resurrectionem, Cf Lc 24,13-35. et cum hac expressione primi christiani suas eucharisticas denotabunt congregationes. Cf Act 2,42.46; 20,7.11. Sic significant omnes illos qui unicum edunt panem fractum, Christum, in communionem cum Eo ingredi et non nisi unum corpus in Eo efformare. Cf 1 Cor 10,16-17. Eucharistica congregatio (sýnaxis), quia Eucharistia celebratur in fidelium congregatione, visibili Ecclesiae expressione. Cf 1 Cor 11,17-34.
Memoriale passionis et resurrectionis Domini. Sanctum Sacrificium, quia unicum Christi Salvatoris sacrificium reddit actuale et quia Ecclesiae includit oblationem; vel etiam sanctum Sacrificium Missae, « hostia laudis » (Heb 13,15), Cf Ps 116,13.17. spiritalis hostia, Cf 1 Pe 2,5. oblatio munda Cf Mal 1,11. et sancta, quia omnia sacrificia Veteris Foederis complet et superat. Sancta et divina liturgia, quia tota Ecclesiae liturgia suum centrum et suam expressionem quam maxime densam in huius sacramenti invenit celebratione; eodem sensu etiam appellatur sanctorum mysteriorum celebratio. Sermo etiam est de Sanctissimo Sacramento quia ipsum est sacramentum sacramentorum. Hoc nomine species designantur eucharisticae quae in tabernaculo reservantur.
Communio, quia per hoc sacramentum coniungimur cum Christo, qui nos corporis Sui et sanguinis Sui facit participes ad unum efformandum corpus; Cf 1 Cor 10,16-17. appellatur etiam sancta, tà hágia Cf Constitutiones apostolicae, 8, 13, 12: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici, Didascalia et Constitutiones Apostolorum, 1, 516); Didaché, 9, 5: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici, Patres apostolici, 1, 22); Ibid., 10, 6: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici, Patres apostolici 1, 24). — hic est primarius sensus « communionis sanctorum » de qua Symbolum loquitur Apostolorum —, panis angelorum, panis de caelo, pharmacum immortalitatis, Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Ephesios, 20, 2: SC — Sources chrétiennesbis, 76 (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici). viaticum...
Sancta Missa, quia liturgia in qua mysterium completur salutis, per missionem concluditur fidelium, ut ipsi Dei voluntatem in sua vita adimpleant quotidiana.
III.Eucharistia in Oeconomia salutis
Signa panis et vini
In corde celebrationis Eucharistiae habentur panis et vinum quae, per Christi verba et per Spiritus Sancti invocationem, corpus et sanguis Christi fiunt. Ecclesia, mandato Domini fidelis, in Eius memoriam, usque ad reditum Eius gloriosum, agere pergit id quod Ipse Suae passionis egit pridie: « Accepit panem... », « Accepit calicem, ex genimine vitis repletum... ». Panis et vini signa, cum corpus et sanguis Christi arcano modo efficiuntur, creationis etiam significare pergunt bonitatem. Sic in Offertorio, gratias agimus Creatori propter panem et vinum, Cf Ps 104,13-15. fructum « operis manuum hominum », sed etiam prius « fructum terrae » atque « vitis », Creatoris igitur dona. Ecclesia in gestu Melchisedech, regis et sacerdotis, qui protulit « panem et vinum » (Gn 14,18), propriae suae oblationis perspicit praefigurationem. Cf Prex eucharistica I seu Canon Romanus, 95: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 453.
In Vetere Foedere, panis et vinum, inter terrae primitias, offeruntur velut sacrificium, tamquam signum gratitudinis erga Creatorem. Sed ea novam etiam accipiunt in contextu Exodi significationem: Panes azymi, quos Israel singulis annis in Paschate edebat, festinationem commemorant liberatoris exitus ex Aegypto; recordatio manna deserti semper Israel commemorabit, ipsum ex pane Verbi Dei vivere. Cf Dt 8,3. Panis denique quotidianus est Terrae promissae fructus, pignus fidelitatis Dei promissionibus Eius. « Calix benedictionis » (1 Cor 10,16), ad finem convivii Paschalis Iudaeorum, gaudio festivo vini rationem addit eschatologicam, illam messianicae exspectationis restitutionis Ierusalem. Iesus Suam instituit Eucharistiam, sensum novum praebens et definitivum benedictioni panis et calicis.
Miracula multiplicationis panum, cum Dominus benedictionem dixit, panes fregit et per Suos discipulos ad multitudinem nutriendam distribuit, superabundantiam praefigurant unius huius panis Eucharistiae Eius. Cf Mt 14,13-21; 15,32-39. Signum aquae in vinum mutatae in Cana, Cf Io 2,11. iam Horam annuntiat glorificationis Iesu. Ipsum consummationem manifestat convivii nuptiarum in Patris Regno, in quo fideles novum vinum bibent Cf Mc 14,25. sanguinem Christi effectum.
Prima Eucharistiae annuntiatio discipulos divisit, sicut illos passionis annuntiatio scandalizavit: « Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? » (Io 6,60). Eucharistia et crux petrae sunt scandali. Idem est mysterium et occasio esse non desinit divisionis. « Numquid et vos vultis abire? » (Io 6,67): haec Domini interrogatio per aetates resonat, tamquam invitatio amoris Eius ad detegendum, Ipsum esse unum qui habeat « verba vitae aeternae » (Io 6,68), atque in fide accipere donum Eucharistiae Eius esse Ipsum accipere.
Institutio Eucharistiae
Dominus, cum dilexisset Suos, in finem dilexit eos. Sciens horam venisse transeundi ex hoc mundo ut ad Suum Patrem rediret, in convivii transcursu, eis pedes lavit et mandatum dedit amoris. Cf Io 13,1-17. Ut eis pignus huius amoris relinqueret, ut a Suis Se nunquam amoveret et ut eos Sui Paschatis efficeret participes, Eucharistiam instituit tamquam Suae Mortis Suaeque Resurrectionis memoriale, atque eam usque ad Suum reditum celebrare, Suis mandavit Apostolis, « quos tunc Novi Testamenti sacerdotes constituebat ». Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de ss. Missae Sacrificio, c. 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Tria Evangelia synoptica et sanctus Paulus narrationem institutionis Eucharistiae nobis transmiserunt; e parte sua, sanctus Ioannes refert verba Iesu in synagoga Capharnaum, quae quidem verba institutionem praeparant Eucharistiae: Christus Se Ipsum designat tamquam panem vitae, qui descendit de caelo. Cf Io 6.
Iesus Paschatis elegit tempus ad id adimplendum quod in Capharnaum nuntiaverat: Se discipulis Suis Suum corpus Suumque sanguinem esse daturum:
« Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. Et [Iesus] misit Petrum et Ioannem dicens: "Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus". [...] Euntes autem [...] paraverunt Pascha. Et cum facta esset hora, discubuit, et Apostoli cum Eo. Et ait illis: "Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Dico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in Regno Dei". [...] Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: "Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem". Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: "Hic calix Novum Testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur" » (Lc 22,7-20). Cf Mt 26,17-29; Mc 14,12-25; 1 Cor 11,23-25.
Iesus, ultimam cum Apostolis Suis celebrans Cenam in decursu Paschalis convivii, Paschati Iudaico sensum tribuit definitivum. Re vera, transitus Iesu ad Eius Patrem per Mortem et Resurrectionem, novum nempe Pascha, in Cena anticipatur et in Eucharistia celebratur quae Pascha Iudaicum adimplet et Pascha Ecclesiae anticipat finale in gloria Regni.
« Hoc facite in meam commemorationem »
Mandatum Iesu Eius gestus Eiusque verba iterandi « donec veniat » (1 Cor 11,26), non solum exigit Iesum et id quod Ipse fecit, recordari. Liturgicam per Apostolos eorumque successores prospicit celebrationem memorialis Christi, Ipsius vitae, Mortis, Resurrectionis et intercessionis apud Patrem.
Ab initio, Ecclesia huic Domini mandato fuit fidelis. De Ecclesia dicitur Hierosolymitana:
« Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus. [...] Cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis » (Act 2,42.46).
Praecipue « in una [...] sabbatorum », id est, die Dominica, die resurrectionis Iesu, christiani conveniebant « ad frangendum panem » (Act 20,7). Ab illo tempore ad nostros usque dies, celebratio Eucharistiae est perpetuata ita ut hodie eam ubique in Ecclesia cum eadem structura inveniamus fundamentali. Ipsa centrum permanet vitae Ecclesiae.
Ita populus Dei peregrinans, mysterium Iesu annuntians Paschale, « donec veniat » (1 Cor 11,26), ab alia ad aliam celebrationem, « per angustam viam crucis » Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 947. procedit ad convivium caeleste, in quo omnes electi ad mensam sedebunt Regni.
IV.Celebratio liturgica Eucharistiae
Missa omnium saeculorum
A saeculo II, sancti Iustini martyris habemus testimonium circa lineamenta fundamentalia quibus eucharistica evolvitur celebratio. Haec ad nostros usque dies pro omnibus magnis liturgicis familiis permanserunt eadem. Ecce quid ipse circa annum 155 scribat ut imperatori pagano Antonino Pio (138-161) explicet id quod christiani peragunt:
« Ac Solis qui dicitur die omnium qui in urbibus aut agris degunt in eundem locum conventus fit. Et commentaria Apostolorum aut scripta Prophetarum leguntur, quoad licet per tempus. Deinde, ubi lector desiit, is qui praeest oratione admonet et incitat ad haec praeclara imitanda. Postea consurgimus communiter omnes et preces fundimus » Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 67: CA — Corpus apologetarum Christianorum saeculi secundi (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). « et pro nobis ipsis [...] et pro aliis ubique omnibus [...] ut rectam operibus vitam agentes et mandatorum observatores inveniamur, quo aeternam salutem adsequamur. Invicem osculo salutamus ubi desiimus precari. Deinde ei qui fratribus praeest panis affertur et poculum aquae et vini. Quibus ille acceptis laudem et gloriam Parenti universorum per nomen Filii et Spiritus Sancti sursum mittit et gratiarum actionem (graece: eucharistian), pro eo quod nos his donis dignatus sit, prolixe exsequitur. Postquam preces et gratiarum actionem absolvit, omnis qui adest populus fauste acclamat dicens Amen. [...] Postquam vero is qui praeest gratiarum actionem absolvit et omnis populus fauste acclamavit, qui apud nos dicuntur diaconi panem et vinum et aquam "eucharistizata" (eucharisteténtos) unicuique praesentium dant participanda et ad absentes perferunt ». Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 65: CA — Corpus apologetarum Christianorum saeculi secundi (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
Eucharistiae liturgia secundum structuram evolvitur fundamentalem quae per saecula usque ad nos conservata est. In duobus magnis explicatur cardinibus qui unitatem penitus efformant: — congregatio, liturgia verbi, cum lectionibus, homilia et universali precatione; — liturgia eucharistica, cum panis et vini praesentatione, gratiarum actione consecratoria et communione. Liturgia verbi et liturgia eucharistica simul efficiunt « unum actum cultus »; Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 56: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 115. re vera, mensa pro nobis in Eucharistia praeparata simul est illa Verbi Dei et illa corporis Domini. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 21: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 827.
Nonne ibi ipse motus habetur convivii Paschalis Iesu resuscitati cum discipulis Suis? Iter peragens, Ipse eis Scripturas aperiebat, deinde ad mensam cum eis recumbens: « Accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis » (Lc 24,30). Cf Lc 24,13-35.
Celebrationis motus
Omnium conventus. Christiani in eumdem locum pro eucharistica concurrunt congregatione. In illo principem obtinet locum Ipse Christus, qui Eucharistiae principalis est agens. Ipse est Summus Novi Foederis Sacerdos. Ipse invisibiliter omni celebrationi eucharisticae praeest. Eum repraesentans Episcopus vel presbyter (in persona Christi Capitis agens) congregationi praesidet, post lectiones sermonem facit, dona recipit et precationem dicit eucharisticam. Omnes in celebratione suas activas habent partes, unusquisque suo modo: lectores, illi qui dona afferunt, illi qui communionem distribuunt, et totus integer populus, cuius Amen participationem manifestat.
Liturgia verbi implicat « scripta Prophetarum » seu Antiquum Testamentum et « commentaria Apostolorum », id est, eorum epistulas et evangelia; post homiliam quae ad hoc verbum hortatur accipiendum tamquam id quod ipsum vere est, Verbum Dei, Cf 1 Thess 2,13. et ad illud exsequendum, intercessiones sequuntur pro omnibus hominibus, secundum Apostoli verba: « Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt » (1 Tim 2,1-2).
Donorum praesentatio (offertorium): tunc ad altare, quandoque processione, panis et vinum afferuntur quae a sacerdote, nomine Christi, in Sacrificio offerentur eucharistico, in quo Eiusdem corpus et sanguis efficientur. Est idem gestus Christi in ultima Cena, « panem et calicem accipientis ». « Hanc oblationem Ecclesia sola puram offert Fabricatori, offerens Ei cum gratiarum actione ex creatura Eius ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 18, 4: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)); cf Mal 1,11. Donorum praesentatio ad altare gestum Melchisedech assumit et Creatoris dona manibus concredit Christi. Ipse in Suo sacrificio omnia humana conamina offerendi sacrificia ad perfectionem ducit.
Ab initio, christiani offerunt, cum pane et vino pro Eucharistia, sua dona ut eis impertiantur qui in egestate sunt. Hic collectae Cf 1 Cor 16,1. mos, semper actualis, ab exemplo inspiratur Christi qui factus est pauper ut nos divites efficeret: Cf 2 Cor 8,9.
« Qui abundant ac volunt pro arbitrio quisque suo quod visum est largiuntur, et quod colligitur apud eum qui praeest deponitur, et ipse subvenit pupillis ac viduis, et iis qui ob morbum aut aliam ob causam indigent, et iis qui in vinculis sunt, et advenientibus peregre hospitibus, uno verbo omnium inopum curator est ». Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 67: CA — Corpus apologetarum Christianorum saeculi secundi (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
Anaphora: cum eucharistica prece, cum prece nempe actionis gratiarum et consecrationis, ad cor et culmen pervenimus celebrationis: in praefatione, Ecclesia, per Christum, in Spiritu Sancto, gratias Patri agit propter omnia Eius opera, propter creationem, Redemptionem et sanctificationem. Tota communitas tunc huic laudi incessanti coniungitur quam caelestis Ecclesia, angeli omnesque sancti, ter Sancto canunt Deo.
In epiclesi, ipsa petit a Patre ut Suum mittat Spiritum (vel Suae benedictionis potentiam Cf Prex eucharistica I seu Canon Romanus, 90: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 451.) super panem et vinum ut, per Eius virtutem, corpus et sanguis Iesu Christi fiant, et ut illi qui Eucharistiam participant, unum sint corpus et unus spiritus (quaedam liturgicae traditiones Epiclesim post anamnesim collocant). In institutionis narratione, vis verborum et actionis Christi, et Spiritus Sancti potentia, sub panis et vini speciebus Eius corpus et sanguinem sacramentaliter efficiunt praesentia, Eius sacrificium semel pro semper in cruce oblatum.
In anamnesi quae sequitur, Ecclesia passionem, resurrectionem et reditum Christi Iesu recolit gloriosum; ipsa Patri oblationem praesentat Filii Eius qui nos cum Eo reconciliat. In intercessionibus, Ecclesia exprimit Eucharistiam in communione cum tota Ecclesia caeli et terrae, vivorum et defunctorum, celebrari et in communione cum Pastoribus Ecclesiae, cum Papa, cum Episcopo dioeceseos, eius presbyterio et eius diaconis, et cum Episcopis totius mundi cum eorum Ecclesiis.
In Communione, quam Domini oratio et panis praecedunt fractio, fideles « panem de caelo » et « calicem salutarem » accipiunt, corpus et sanguinem Christi qui Se Ipsum tradidit « pro mundi vita » (Io 6,51).
Quia hic panis et hoc vinum, secundum veterem expressionem sunt « eucharistizata », Cf Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 65: CA — Corpus apologetarum Christianorum saeculi secundi (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). « hoc alimentum apud nos vocatur Eucharistia, cuius nulli alii licet esse participi nisi qui credat veram esse doctrinam nostram, et illo ad remissionem peccatorum et ad regenerationem lavacro ablutus fuerit, et ita vivat ut Christus tradidit ». Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 66: CA — Corpus apologetarum Christianorum saeculi secundi (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
V.Sacrificium sacramentale: gratiarum actio, memoriale, praesentia
Si christiani inde ab originibus Eucharistiam celebrant, et quidem sub quadam forma, quae, quoad substantiam, in decursu magnae diversitatis aetatum et liturgiarum mutata non est, hoc ideo accidit quia scimus nos mandato Domini vinculari, pridie passionis Eius praescripto: « Hoc facite in meam commemorationem » (1 Cor 11,24-25).
Hoc Domini adimplemus mandatum memoriale sacrificii Eius celebrantes. Hoc facientes, id Patri offerimus quod Ipse nobis donavit: dona Eius creationis, panem et vinum, per Spiritus Sancti potentiam et Christi verba, corpus et sanguinem Christi effecta: sic Christus realiter et arcano modo praesens fit.
Oportet igitur ut Eucharistiam consideremus: — tamquam actionem gratiarum et laudem Patri; — tamquam memoriale sacrificale Christi et corporis Eius; — tamquam Christi praesentiam per virtutem Eius verbi Eiusque Spiritus.
Gratiarum actio et laus Patri
Eucharistia, sacramentum nostrae salutis per Christum in cruce adimpletae, laudis est etiam sacrificium in gratiarum actionem propter creationis opus. In Sacrificio eucharistico, tota creatio a Deo dilecta praesentatur Patri per Christi mortem et resurrectionem. Per Christum potest Ecclesia sacrificium laudis offerre in gratiarum actionem propter quidquid boni, pulchri et iusti in creatione et in genere humano Deus effecit.
Eucharistia est sacrificium actionis gratiarum ad Patrem, benedictio per quam Ecclesia Deo propter omnia Eius beneficia suam exprimit gratitudinem, propter omnia quae Ipse per creationem, Redemptionem et sanctificationem effecit. Eucharistia imprimis « gratiarum actionem » significat.
Eucharistia est etiam sacrificium laudis, per quod Ecclesia in totius creationis nomine gloriam canit Dei. Hoc laudis sacrificium non nisi per Christum possibile est: Ipse fideles Suae coniungit personae, Suae laudi et Suae intercessioni, atque ita sacrificium laudis ad Patrem per Christum et cum Ipso offertur ut accipiatur in Ipso.
Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae
Eucharistia est memoriale Paschatis Christi, Eius unici sacrificii in actum deductio et sacramentalis oblatio, in liturgia Ecclesiae quae corpus est Eius. In omnibus eucharisticis precibus, post institutionis verba, orationem invenimus quae anamnesis seu memoriale appellatur.
In sacrae Scripturae sensu, memoriale recordatio eventuum praeteritorum solummodo non est, sed proclamatio mirabilium quae Deus pro hominibus implevit. Cf Ex 13,3. In liturgica horum eventuum celebratione, ii quodammodo praesentes fiunt et actuales. Sic Israel suam ex Aegypto intelligit liberationem: semper ac Pascha celebratur, Exodi eventus memoriae credentium fiunt praesentes ut ipsi illis suam conforment vitam.
Memoriale in Novo Testamento sensum recipit novum. Cum Ecclesia Eucharistiam celebrat, memor est Christi Paschatis, quod praesens fit: sacrificium quod Christus semel pro semper obtulit in cruce, semper permanet actuale: Cf Heb 7,25-27. « Quoties Sacrificium crucis, quo "Pascha nostrum immolatus est Christus" (1 Cor 5,7), in altari celebratur, opus nostrae Redemptionis exercetur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 6.
Quia Eucharistia memoriale Paschatis est Christi, est etiam sacrificium. Indoles sacrificalis Eucharistiae in ipsis verbis institutionis manifestatur: « Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur » et « Hic calix Novum Testamentum est in sanguine meo qui pro vobis funditur » (Lc 22,19-20). In Eucharistia, Christus hoc ipsum corpus dat quod pro nobis in cruce tradidit, ipsum sanguinem quem Ille effudit « pro multis [...] in remissionem peccatorum » (Mt 26,28).
Eucharistia est igitur sacrificium quia Sacrificium crucis repraesentat (praesens reddit), quia eius est memoriale et quia eius fructum applicat:
Christus « Deus et Dominus noster, [...] semel Se Ipsum in ara crucis, morte intercedente, Deo Patri [...] [obtulit], ut aeternam illis [hominibus] Redemptionem operaretur: quia tamen post mortem sacerdotium Eius exstinguendum non erat [Heb 7,24.27], in Coena novissima, "qua nocte tradebatur" [1 Cor 11,23], [...] dilectae Sponsae Suae Ecclesiae visibile (sicut hominum natura exigit) [...] [reliquit] sacrificium, quo cruentum illud semel in cruce peragendum repraesentaretur eiusque memoria in finem usque saeculi permaneret, atque illius salutaris virtus in remissionem eorum, quae a nobis quotidie committuntur, peccatorum applicaretur ». Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de ss. Missae Sacrificio, c. 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Sacrificium Christi et Sacrificium Eucharistiae unum sunt sacrificium: « Una enim eademque est hostia, Idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui Se Ipsum tunc in cruce obtulit, sola ratione offerendi diversa »: Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de ss. Missae Sacrificio, c. 2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. « Et quoniam in divino hoc sacrificio, quod in Missa peragitur, Idem Ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara crucis "semel Se Ipsum cruente obtulit" [...] sacrificium istud vere propitiatorium » est. Ibid.
Eucharistia est quoque Ecclesiae sacrificium. Ecclesia, quae corpus est Christi, oblationem sui Capitis participat. Cum Eo, ipsa tota offertur. Cum Eius intercessione apud Patrem pro omnibus hominibus se coniungit. In Eucharistia, sacrificium Christi fit etiam sacrificium membrorum Eius corporis. Vita fidelium, eorum laus, eorum dolor, eorum oratio, eorum labor illis Christi Eiusque totali uniuntur oblationi, et sic novum acquirunt valorem. Sacrificium Christi super altari praesens omnibus christianorum generationibus possibilitatem praebet Eius oblationi se uniendi.
In catacumbis, Ecclesia saepe tamquam mulier in oratione repraesentatur, brachiis apertis in gestu orantis. Se, sicut Christus qui brachia extendit in cruce, per Ipsum, cum Ipso et in Ipso offert et pro omnibus intercedit hominibus.
Ecclesia tota cum oblatione coniungitur et intercessione Christi. Papa qui Petri ministerium in Ecclesia sustinet, omni Eucharistiae associatur celebrationi in qua tamquam unitatis Ecclesiae Universae signum et minister nominatur. Episcopus loci semper Eucharistiae est responsabilis, etiam cum presbyter illi praeest; eius nomen in illa pronuntiatur ut significetur eum Ecclesiae particulari praeesse, in medio presbyterii et assistentibus diaconis. Communitas etiam pro omnibus intercedit ministris qui, pro illa et cum illa, Sacrificium offerunt eucharisticum:
« Valida Eucharistia habeatur illa, quae sub Episcopo peragitur vel sub eo, cui ipse concesserit ». Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Smyrnaeos, 8, 1: SC — Sources chrétiennesbis, 138 (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici). « Per presbyterorum autem ministerium sacrificium spirituale fidelium consummatur in unione cum sacrificio Christi, unici mediatoris, quod per manus eorum, nomine totius Ecclesiae, in Eucharistia incruente et sacramentaliter offertur, donec Ipse Dominus veniat ». Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 993.
Christi oblationi coniunguntur non solum membra quae adhuc hic in terris sunt, sed etiam illa quae iam sunt in caeli gloria: Ecclesia, in communione cum beatissima Virgine Maria et eiusdem, sicut etiam omnium sanctorum omniumque sanctarum, faciens memoriam, Sacrificium offert eucharisticum. Ecclesia in Eucharistia, cum Maria, est quodammodo iuxta crucem, oblationi Christi unita et intercessioni.
Sacrificium eucharisticum offertur etiam pro fidelibus defunctis, « pro defunctis in Christo, nondum ad plenum purgatis », Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de ss. Missae Sacrificio, c. 2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. ut Christi lumen et pacem ingredi possint:
« Ponite [...] hoc corpus ubicumque: nihil vos eius cura conturbet; tantum illud vos rogo, ut ad Domini altare memineritis mei, ubiubi fueritis ». Sanctus Augustinus, Confessiones, 9, 11, 27: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)); verba sanctae Monicae, ante suam mortem, ad sanctum Augustinum et fratrem eius. « Deinde [in anaphora] et pro defunctis sanctis Patribus et Episcopis, et omnibus generatim qui inter nos vita functi sunt [oramus]; maximum hoc credentes adiumentum illis animabus fore, pro quibus oratio defertur, dum sancta et perquam tremenda coram iacet victima. [...] Et nos pro defunctis, etiamsi peccatores sint, preces Deo offerentes, [...] Christum mactatum pro peccatis nostris offerimus, Deum amicum hominum cum pro illis tum pro nobis propitiantes ». Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses mystagogicae, 5, 9-10: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
Sanctus Augustinus in synthesim mirabiliter hanc redegit doctrinam quae nos incitat ad participationem semper magis completam in nostri Redemptoris sacrificio quod in Eucharistia celebramus:
« Tota ipsa redempta civitas, hoc est congregatio societasque sanctorum, universale sacrificium [...] [offertur] Deo per Sacerdotem magnum, qui etiam Se Ipsum obtulit in passione pro nobis, ut tanti Capitis corpus essemus, secundum formam servi. [...] Hoc est sacrificium christianorum: "Multi unum corpus in Christo" (Rom 12,5). Quod etiam Sacramento altaris fidelibus noto frequentat Ecclesia, ubi ei demonstratur, quod in ea re, quam offert, ipsa offeratur ». Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 10, 6: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem
« Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis » (Rom 8,34), multipliciter est Ecclesiae Suae praesens: Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 53. in verbo Suo, in Ecclesiae Suae oratione, « ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum » (Mt 18,20), in pauperibus, aegrotis, captivis, Cf Mt 25,31-46. in sacramentis quorum Ipse est auctor, in Missae Sacrificio et in persona ministri. Sed « maxime [est praesens] sub speciebus eucharisticis ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 100-101.
Modus praesentiae Christi sub speciebus eucharisticis est singularis. Is Eucharistiam super omnibus sacramentis elevat et propterea illa est « quasi consummatio spiritualis vitae, et omnium sacramentorum finis ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 73, a. 3, c: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. In Sanctissimo Eucharistiae Sacramento continentur vere, realiter et substantialiter corpus et sanguis una cum anima et divinitate Domini nostri Iesu Christi ac proinde totus Christus. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, canon 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. « Quae quidem praesentia "realis" dicitur non per exclusionem, quasi aliae "reales" non sint, sed per excellentiam, quia est substantialis, qua nimirum totus atque integer Christus, Deus et homo, fit praesens ». Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 764.
In hoc sacramento, Christus fit praesens per conversionem panis et vini in corpus et sanguinem Christi. Patres Ecclesiae fidem Ecclesiae in verbi Christi et actionis Spiritus Sancti efficacitatem ad hanc conversionem peragendam asseveraverunt firmiter. Sic sanctus Ioannes Chrysostomus declarat:
« Non enim homo est, qui facit ut proposita efficiantur corpus et sanguis Christi, sed Ipse Christus qui pro nobis crucifixus est. Figuram implens stat sacerdos verba illa proferens: virtus autem et gratia Dei est. Hoc est corpus meum, inquit. Hoc verbum transformat ea, quae proposita sunt ». Sanctus Ioannes Chrysostomus, De proditione Iudae homilia, 1, 6: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne).
Et sanctus Ambrosius de hac conversione ait:
Persuasi simus « non hoc esse, quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit, maioremque vim esse benedictionis quam naturae, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur ». Sanctus Ambrosius, De mysteriis, 9, 50: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). « Sermo ergo Christi, qui potuit ex nihilo facere, quod non erat, non potest ea, quae sunt, in id mutare, quod non erant? Non enim minus est novas rebus dare quam mutare naturas ». Ibid., 9, 52: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Concilium Tridentinum fidem catholicam in synthesim redigit declarans: « Quoniam autem Christus Redemptor noster corpus Suum id, quod sub specie panis offerebat, vere esse dixit, ideo persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, idque nunc denuo sancta haec Synodus declarat: per consecrationem panis et vini conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam corporis Christi Domini nostri, et totius substantiae vini in substantiam sanguinis Eius. Quae conversio convenienter et proprie a sancta catholica Ecclesia transsubstantiatio est appellata ». Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Praesentia eucharistica Christi a momento incipit consecrationis et perdurat dum species subsistunt eucharisticae. Christus est totus integer sub unaquaque specierum et totus integer in earum partibus, ita ut panis fractio Christum non dividat. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Eucharistiae cultus. In Missae liturgia, nostram fidem in praesentiam realem Christi sub panis et vini speciebus, exprimimus, inter alia, genua flectentes vel profunde in signum adorationis Domini nos inclinantes. « Hunc latriae cultum Eucharistiae sacramento praestandum, Catholica Ecclesia non solum intra, verum etiam extra Missarum sollemnia exhibuit et exhibet, consecratas Hostias quam diligentissime adservando, eas sollemni fidelium venerationi proponendo, in processionibus frequentissimi populi laetitia circumferendo ». Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 769.
Sancta reservatio (tabernaculum) prius destinabatur ad Eucharistiam digne servandam ut aegrotis et absentibus posset extra Missam deferri. Ecclesia, per ulteriorem penetrationem in fidem de reali Christi praesentia in Eucharistia, effecta est conscia sensus silentiosae adorationis Christi sub speciebus eucharisticis praesentis. Hac de causa, tabernaculum collocari debet in loco ecclesiae peculiariter digno; sic construi debet ut veritas praesentiae realis Christi in Sanctissimo Sacramento efferatur et manifestetur.
Valde conveniens est, Christum, hoc modo singulari, Ecclesiae Suae praesentem manere voluisse. Quia Christus sub Sua forma visibili relicturus erat Suos, nobis Suam praesentiam volebat donare sacramentalem; quia Ipse Se in cruce oblaturus erat ut nos salvaret, volebat nos memoriale habere amoris quo Ipse nos « in finem dilexit » (Io 13,1), usque ad vitae Suae donum. Re vera, Ipse, in Sua praesentia eucharistica, in medio nostri modo manet arcano sicut Is qui nos dilexit et tradidit Semetipsum pro nobis, Cf Gal 2,20. et quidem manet sub signis quae hunc amorem exprimunt et communicant:
« Ecclesiae quidem et mundo valde opus est eucharistico cultu. Praestolatur nos Iesus hoc in caritatis sacramento. Ne tempori nostro parcamus ut Eum conveniamus cum adoratione, cum contemplatione fidei plena et parata graves culpas et crimina mundi compensare. Adoratio nostra profecto numquam deficiat ». Ioannes Paulus II, Epist. Dominicae Cenae, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 72 (1980) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1980) 119; cf Enchiridion Vaticanum, 7, 177.
« Verum corpus Christi et verum sanguinem esse in hoc sacramento, ut ait sanctus Thomas, "non sensu deprehendi potest, sed sola fide, quae auctoritati divinae innititur. Unde super illud Lucae 22,19: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, dicit Cyrillus: Non dubites an hoc verum sit; sed potius suscipe verba Salvatoris in fide; cum enim sit veritas, non mentitur" »: Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 757; cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 75, a. 1, c: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina; Sanctus Cyrillus Alexandrinus, Commentarius in Lucam, 22, 19: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne).
« Adoro Te devote, latens Deitas, quae sub his figuris vere latitas; Tibi se cor meum totum subicit quia Te contemplans totum deficit. Visus, tactus, gustus in Te fallitur, sed auditu solo tute creditur; credo quidquid dixit Dei Filius, verbo veritatis nihil verius ». AHMA — Analecta hymnica Medii Aevi.
VI.Convivium Paschale
Missa simul et inseparabiliter sacrificale est memoriale in quo crucis perpetuatur Sacrificium, et sacrum convivium Communionis corporis et sanguinis Domini. Sed Sacrificii eucharistici celebratio prorsus dirigitur ad intimam unionem fidelium cum Christo per Communionem. Communicare est Ipsum recipere Christum qui Se pro nobis obtulit.
Altare, circa quod Ecclesia in Eucharistiae celebratione congregatur, duas eiusdem mysterii repraesentat rationes: altare sacrificii et mensam Domini, et quidem eo magis quod christianum altare symbolum est Ipsius Christi, praesentis in medio congregationis fidelium Eius, simul sicut victimae pro nostra reconciliatione oblatae et sicut cibi caelestis qui nobis Se dat. « Quid est enim altare Christi nisi forma corporis Christi? », inquit sanctus Ambrosius, Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 5, 7: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). et alibi: « Forma corporis altare est et corpus Christi est in altari ». Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 4, 7: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). Liturgia hanc sacrificii et Communionis unitatem in pluribus exprimit orationibus. Sic Ecclesia Romana in sua precatur anaphora:
« Supplices Te rogamus, omnipotens Deus: iube haec perferri per manus sancti angeli Tui in sublime altare Tuum, in conspectu divinae maiestatis Tuae; ut, quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii Tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione caelesti et gratia repleamur ». Prex eucharistica I seu Canon Romanus, 96: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 453.
« Accipite et comedite omnes »: Communio
Dominus instantem ad nos dirigit invitationem ut Ipsum in Eucharistiae recipiamus sacramento: « Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis Eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis » (Io 6,53).
Ut huic invitationi respondeamus, ad hoc momentum tam magnum et sanctum nos praeparare debemus. Sanctus Paulus ad conscientiae hortatur examen: « Quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat; qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus » (1 Cor 11,27-29). Qui peccati gravis est conscius, sacramentum Reconciliationis recipere debet antequam ad Communionem accedat.
Fidelis coram huius sacramenti magnitudine non nisi verba centurionis humiliter et cum ardenti fide repetere potest: Cf Mt 8,8. « Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea ». Ritus Communionis, 133: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 474. Et in divina liturgia sancti Ioannis Chrysostomi, fideles eodem orant spiritu:
« Fac me hodie communicare in Tua Cena mystica, o Fili Dei. Quia secretum Tuis non dicam inimicis, neque Tibi osculum dabo Iudae. Sed, sicut latro, ad Te clamo: Memento mei, Domine, in Regno Tuo ». Liturgia Byzantina. Anaphora Iohannis Chrysostomi, Prex ante Communionem: F.E. Brightman, Liturgies Eastern and Western (Oxford 1896) p. 394 (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
Fideles, ut se convenienter ad hoc sacramentum praeparent recipiendum, ieiunium in Ecclesia sua praescriptum observabunt. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 919. Habitus corporalis (gestus, vestis) respectum, sollemnitatem, laetitiam huius exprimet momenti in quo Christus hospes fit noster.
Ipsi sensui Eucharistiae conforme est, fideles, si dispositiones habeant quae requiruntur, Cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 916-917. Communionem recipere, cum Missam participant: Fideles, eadem die, altera tantum vice, ss. Eucharistiam suscipere possunt. Pontificia Commissio Codici Iuris Canonici authentice interpretando, Responsa ad proposita dubia, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 76 (1984) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1984) 746. « Valde commendatur illa perfectior Missae participatio qua fideles post Communionem sacerdotis ex eodem Sacrificio corpus Dominicum sumunt ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 55: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 115.
Ecclesia fidelibus obligationem imponit qua ipsi « tenentur diebus Dominicis et festis interesse divinae liturgiae », Concilium Vaticanum II, Decr. Orientalium Ecclesiarum, 15: AAS — Acta Apostolicae Sedis (1956) 81. et Eucharistiam, saltem semel in anno, recipere, tempore Paschali si fieri potest, Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 920. sacramento Reconciliationis praeparati. Sed Ecclesia fidelibus vehementer commendat sanctam Eucharistiam diebus Dominicis et festivis recipere, vel adhuc frequentius, singulis etiam diebus.
Communio sub una panis specie, propter praesentiam sacramentalem Christi sub unaquaque specie, totum fructum gratiae Eucharistiae recipere permittit. Ob rationes pastorales, haec recipiendi Communionem forma, tamquam maxime habitualis, est in ritu latino legitime stabilita. « Formam ratione signi pleniorem habet sacra Communio cum fit sub utraque specie. In ea enim forma signum eucharistici convivii perfectius elucet ». Institutio generalis Missalis Romani, 240: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 68. Talis forma recipiendi Communionem est habitualis in ritibus orientalibus.
Communionis fructus
Communio nostram cum Christo auget unionem. Eucharistiam in Communione recipere, tamquam praecipuum fructum, unionem affert intimam cum Christo Iesu. Re vera Dominus dicit: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo » (Io 6,56). Vita in Christo suum invenit fundamentum in convivio eucharistico: « Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me » (Io 6,57):
« Cum in festivitatibus [Domini] populus corpus accipit Filii, alius alii Bonum proclamant Nuntium: arrhabonem vitae datum esse; sicut cum angelus Mariae [Magdalenae] dixit: 'Surrexit Christus!'. Ecce etiam nunc vitam et resurrectionem illi conferri qui Christum recipit ». Fanqîth, Breviarium iuxta ritum Ecclesiae Antiochenae Syrorum, v. 1 (Mossul 1886) p. 237a-b.
Id quod materiale nutrimentum in vita producit corporali, Communio modo admirabili in nostra vita spirituali deducit in rem. Communio carnis Christi resuscitati, « Spiritu Sancto vivificatae et vivificantis », Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 997. vitam gratiae in Baptismo susceptam conservat, auget et renovat. Hoc vitae christianae augmentum eget Communione eucharistica, nostrae peregrinationis pane, nutriri usque ad mortis horam, in qua nobis dabitur tamquam viaticum.
Communio nos a peccato separat. Corpus Christi quod in Communione recipimus, est « traditus pro nobis », et sanguis quem bibimus, est « effusus pro multis in remissionem peccatorum ». Hac de causa, Eucharistia nos Christo unire non potest quin simul nos a peccatis purificet commissis et a peccatis praeservet futuris:
« Quotiescumque accipimus, mortem Domini adnuntiamus. Cf 1 Cor 11,26. Si mortem, adnuntiamus remissionem peccatorum. Si, quotiescumque effunditur sanguis, in remissionem peccatorum funditur, debeo illum semper accipere, ut semper mihi peccata dimittat. Qui semper pecco, semper debeo habere medicinam ». Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 4, 28: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Sicut nutrimentum materiale ad vires amissas inservit restaurandas, Eucharistia caritatem roborat quae, in vita quotidiana, ad se debilitandam tendit; atque haec vivificata caritas peccata delet venialia. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Christus, Se nobis donans, nostrum iterum vivificat amorem nosque capaces reddit, nostros inordinatos affectus ad creaturas rumpendi nosque in Eum radicandi:
« Quoniam ergo Christus pro nobis caritate mortuus est, cum tempore sacrificii commemorationem Mortis Eius facimus, caritatem nobis tribui per Adventum Sancti Spiritus postulamus; hoc suppliciter exorantes, ut per ipsam caritatem qua pro nobis Christus crucifigi dignatus est, nos quoque gratia Sancti Spiritus accepta, mundum crucifixum habere et mundo crucifigi possimus; [...] munere caritatis accepto, moriamur peccato et vivamus Deo ». Sanctus Fulgentius Ruspensis, Contra gesta Fabiani, 28, 17: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 813-814 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Eucharistia, per ipsam caritatem quam in nobis accendit, nos a peccatis mortalibus praeservat futuris. Quo magis Christi vitam participamus et quo magis in Illius progredimur amicitia, eo difficilius fit cum Illo per peccatum mortale abscindere coniunctionem. Eucharistia ad peccatorum mortalium remissionem non ordinatur. Hoc sacramenti Reconciliationis proprium est. Eucharistiae est proprium, eorum esse sacramentum qui in plena Ecclesiae sunt communione.
Corporis mystici unitas: Eucharistia facit Ecclesiam. Illi qui Eucharistiam recipiunt, arctius Christo coniunguntur. Propterea, Christus omnes coniungit fideles in unum corpus: Ecclesiam. Communio hanc incorporationem ad Ecclesiam, iam per Baptismum deductam in rem, renovat, roborat et profundiorem reddit. In Baptismo vocati sumus ad unum corpus constituendum. Cf 1 Cor 12,13. Eucharistia hanc adimplet vocationem: « Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est? Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamus » (1 Cor 10,16-17):
« Si ergo vos estis corpus Christi et membra, mysterium vestrum in Mensa dominica positum est: mysterium vestrum accipitis. Ad id quod estis, Amen [Utique, verum est] respondetis, et respondendo subscribitis. Audis enim, corpus Christi; et respondes, Amen. Esto membrum corporis Christi, ut verum sit Amen ». Sanctus Augustinus, Sermo 272: PL — Patrologia latina (J.P. Migne).
Eucharistia erga pauperes obligat: ad corpus et sanguinem Christi pro nobis tradita in veritate recipienda, Christum in pauperrimis, fratribus Eius, debemus agnoscere: Cf Mt 25,40.
« Gustasti sanguinem Dominicum, et neque fratrem ita agnoscis; [...] nunc autem ipsam etiam mensam dedecoras, dum illum qui dignatus est illius particeps fieri, ne cibis quidem tuis dignum existimas. [...]. Ab [...] omnibus [peccatis] te liberavit Deus, teque tali mensa dignatus est: tu vero nec sic quidem benignior effectus es ». Sanctus Ioannes Chrysostomus, In epistulam I ad Corinthios, homilia 27, 5: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne).
Eucharistia et christianorum unitas. Coram huius mysterii magnitudine sanctus Augustinus exclamat: « O sacramentum pietatis! O signum unitatis! O vinculum caritatis! ». Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 26, 13: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)); cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 47: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 113. Quo magis dolorosae percipiuntur Ecclesiae divisiones quae communem disrumpunt participationem mensae Domini, eo urgentiores sunt orationes ad Dominum ut dies unitatis completae redeant omnium eorum qui in Eum credunt.
Ecclesiae Orientales quae in plena communione cum Ecclesia catholica non sunt, Eucharistia magno cum amore celebrant. « Illae Ecclesiae, quamvis seiunctae, vera sacramenta [...] [habent], praecipua vero, vi successionis apostolicae, sacerdotium et Eucharistiam, quibus arctissima necessitudine adhuc nobiscum coniunguntur ». Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 15: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 102. Proinde « quaedam communicatio in sacris, datis opportunis circumstantiis et approbante auctoritate ecclesiastica, non solum possibilis est sed etiam suadetur ». Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 15: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 102; cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 844, § 3.
Communitates ecclesiales e Reformatione ortae, ab Ecclesia catholica seiunctae, « praesertim propter sacramentum Ordinis defectum, genuinam atque integram substantiam mysterii eucharistici non » servant. Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 106. Hac de causa, pro Ecclesia catholica, intercommunio eucharistica cum his communitatibus possibilis non est. Hae tamen communitates ecclesiales « dum in sancta Cena mortis et resurrectionis Domini memoriam faciunt, vitam in Christi communione significari profitentur atque gloriosum Eius Adventum exspectant ». Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 106.
Cum necessitas gravis urget, secundum Ordinarii iudicium, ministri catholici possunt sacramenta (Eucharistiam, Paenitentiam, Unctionem infirmorum) aliis conferre christianis qui in plena communione cum Ecclesia catholica non sunt, sed qui sua sponte illa petunt: oportet eos tunc fidem catholicam circa haec sacramenta profiteri et in dispositionibus inveniri quae requiruntur. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 844, § 4.
VII.Eucharistia – « Futurae gloriae pignus »
In quadam vetere oratione, Ecclesia mysterium acclamat Eucharistiae: « O sacrum convivium in quo Christus sumitur: recolitur memoria passionis Eius, mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur ». In Sollemnitate ss.mi corporis et sanguinis Christi, Antiphona ad « Magnificat » in II Vesperis: Liturgia Horarum, editio typica, v. 3 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 502. Si Eucharistia memoriale est Paschatis Domini, si per nostram altaris Communionem « omni benedictione caelesti et gratia » replemur, Prex eucharistica I seu Canon Romanus, 96: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 453. Eucharistia est quoque gloriae caelestis anticipatio.
In ultima Cena, Ipse Dominus intuitum discipulorum Suorum ad Paschatis consummationem in Regno Dei direxit: « Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in Regno Patris mei » (Mt 26,29). Cf Lc 22,18; Mc 14,25. Quoties Ecclesia Eucharistiam celebrat, huius promissionis est memor et eius intuitus vertitur ad Eum « qui venturus est » (Apc 1,4). In oratione sua Ipsius implorat Adventum: « Marana tha » (1 Cor 16,22), « Veni, Domine Iesu » (Apc 22,20), « Adveniat gratia et praetereat mundus hic ». Didaché, 10, 6: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici, Patres apostolici, 1, 24).
Ecclesia scit iam nunc Dominum in Sua venire Eucharistia, et ibi Eum in medio esse nostri. Tamen haec praesentia est velata. Hac de causa, Eucharistiam celebramus « exspectantes beatam spem et Adventum Salvatoris nostri Iesu Christi », Ritus Communionis, 126 [Embolismus post « Pater noster »]: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 472; cf Tit 2,13. orantes « ut [in Regno Tuo] simul gloria Tua perenniter satiemur, quando omnem lacrimam absterges ab oculis nostris, quia Te, sicuti es, Deum nostrum videntes, Tibi similes erimus cuncta per saecula, et Te sine fine laudabimus ». Prex eucharistica III, 116: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 465.
Huius magnae spei, illius nempe caelorum novorum et terrae novae in quibus habitabit iustitia, Cf 2 Pe 3,13. nullum securius habemus pignus neque signum magis manifestum quam Eucharistiam. Re vera, quoties hoc celebratur mysterium « opus nostrae Redemptionis exercetur » Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 6. et nos « unum panem [...] [frangimus], qui pharmacum immortalitatis est, antidotum, ne moriamur, sed vivamus semper in Iesu Christo ». Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Ephesios, 20, 2: SC — Sources chrétiennesbis, 76 (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici).
Iesus dixit: « Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum [...]. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, [...] in me manet, et ego in illo » (Io 6,51.54.56).
Eucharistia cor et culmen est vitae Ecclesiae, quia in ea Christus Ecclesiam Suam et omnia eius membra sacrificio laudis et actionis gratiarum sociat Suo quod semel pro semper in cruce Suo Patri obtulit; Ipse per hoc sacrificium gratias salutis super Suum effundit corpus quod est Ecclesia.
Celebratio eucharistica semper implicat: proclamationem Verbi Dei, actionem gratiarum Deo Patri pro omnibus Eius beneficiis, praesertim pro dono Filii Eius, consecrationem panis et vini et participationem in convivio liturgico per receptionem corporis et sanguinis Domini. Haec elementa unum eumdemque actum cultus constituunt.
Eucharistia est Paschatis Christi memoriale: id est, operis salutis per Christi vitam, mortem et resurrectionem adimpleti, operis per actionem liturgicam praesentis effecti.
Ipse Christus, aeternus Novi Foederis Summus Sacerdos, per sacerdotum ministerium agens, Sacrificium offert eucharisticum. Praeterea Idem Christus realiter sub panis et vini speciebus praesens est Sacrificii eucharistici oblatio.
Solummodo sacerdotes valide ordinati Eucharistiae possunt praeesse atque panem et vinum consecrare ut corpus et sanguis fiant Domini.
Signa essentialia sacramenti sunt panis tritici et vinum vitis, super quae Spiritus Sancti invocatur benedictio atque sacerdos verba pronuntiat consecrationis quae Iesus in ultima dixit Cena: « Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. [...] Hic est calix sanguinis mei ».
Per consecrationem transsubstantiatio fit panis et vini in Christi corpus et sanguinem. Sub panis et vini speciebus consecratis, Ipse Christus, vivus et gloriosus, praesens est vere, realiter et substantialiter, Eius corpus et sanguis cum Eius anima et divinitate. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Ibid., canon 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Eucharistia, quatenus sacrificium, etiam in reparationem offertur peccatorum tam vivorum quam defunctorum, et ad beneficia spiritualia vel temporalia a Deo obtinenda.
Qui Christum in Communione eucharistica vult recipere, in gratiae statu debet inveniri. Si quis de peccato mortali a se commisso habet conscientiam, ad Eucharistiam accedere non debet quin prius absolutionem in sacramento acceperit Poenitentiae.
Sancta corporis et sanguinis Christi Communio unionem communicantis auget cum Domino, ei peccata remittit venialia eumque a peccatis praeservat gravibus. Eo quod caritatis vincula inter communicantem et Christum roborantur, huius sacramenti receptio unitatem roborat Ecclesiae, corporis mystici Christi.
Ecclesia fidelibus vehementer commendat ut sanctam recipiant Communionem, cum Eucharistiae participant celebrationem; eis huius rei obligationem imponit saltem semel in anno.
Eo quod Ipse Christus in altaris Sacramento praesens est, Eum cultu adorationis honorare oportet. Sanctissimi Sacramenti visitatio est « erga Christum Dominum [...] et grati animi argumentum et amoris pignus et debitae adorationis officium ». Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 771.
Christus, cum ex hoc mundo ad Patrem transierit, nobis in Eucharistia pignus praebet gloriae apud Se: participatio sancti Sacrificii nos Ipsius assimilat cordi, nostras sustinet vires peregrinatione huius vitae perdurante, nos vitam aeternam facit concupiscere atque nos iam Ecclesiae unit caelesti, beatissimae Virgini et omnibus sanctis.
Per initiationis christianae sacramenta, homo vitam Christi recipit novam. Hanc autem vitam « in vasis fictilibus » (2 Cor 4,7) gestamus. Nunc ea adhuc « abscondita est cum Christo in Deo » (Col 3,3). Adhuc sumus in terrestri domo nostra, Cf 2 Cor 5,1. dolori, aegritudini et morti submissa. Haec nova filii Dei vita potest debilitari et etiam amitti per peccatum.
Dominus Iesus Christus, medicus nostrarum animarum nostrorumque corporum, qui paralytico peccata remisit et salutem reddidit corporis, Cf Mc 2,1-12. voluit Ecclesiam Suam, Spiritus Sancti virtute, Eius opus sanationis prosequi et salutis, etiam relate ad sua propria membra. Hic est duorum sacramentorum sanationis scopus: sacramenti Poenitentiae et Unctionis infirmorum.
4.Sacramentum Poenitentiae et Reconciliationis
« Qui vero ad sacramentum Poenitentiae accedunt, veniam offensionis Deo illatae ab Eius misericordia obtinent et simul reconciliantur cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt, et quae eorum conversioni caritate, exemplo, precibus adlaborat ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 15.
I.Quomodo hoc sacramentum appellatur?
Conversionis sacramentum appellatur, propterea quod sacramentaliter vocationem Iesu ad conversionem deducit in rem, Cf Mc 1,15. consilium nempe redeundi ad Patrem Cf Lc 15,18. a quo quis per peccatum se elongavit. Poenitentiae sacramentum appellatur, propterea quod iter consecrat personale et ecclesiale conversionis, poenitentiae et satisfactionis christiani peccatoris.
Confessionis sacramentum appellatur, propterea quod declaratio, confessio peccatorum coram sacerdote elementum est essentiale huius sacramenti. Sensu quodam profundo, sacramentum etiam « confessio » est, agnitio et laus sanctitatis Dei et misericordiae Eius erga hominem peccatorem. Indulgentiae sacramentum appellatur, propterea quod per sacramentalem sacerdotis absolutionem, Deus poenitenti tribuit « indulgentiam [...] et pacem ». Ordo Paenitentiae, 46. 55 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 27. 37. Reconciliationis sacramentum appellatur, quia peccatori amorem praebet Dei qui reconciliat: « Reconciliamini Deo » (2 Cor 5,20). Qui ex amore Dei vivit misericorde, est promptus ut vocationi Domini respondeat: « Vade prius, reconciliare fratri tuo » (Mt 5,24).
II.Cur sacramentum quoddam Reconciliationis post Baptismum?
« Abluti estis, [...] sanctificati estis, [...] iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri! » (1 Cor 6,11). Oportet conscios esse magnitudinis doni Dei quod nobis in initiationis christianae sacramentis concessum est, ad intelligendum quousque peccatum res sit aliena pro eo qui Christum induit. Cf Gal 3,27. Sed sanctus apostolus Ioannes etiam scribit: « Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est » (1 Io 1,8). Atque Ipse Dominus nos docuit orare: « Dimitte nobis peccata nostra » (Lc 11,4), mutuam nostrarum offensionum remissionem coniungens remissioni quam Deus nostris concedet peccatis.
Conversio ad Christum, nova in Baptismo nativitas, donum Spiritus Sancti, corpus et sanguis Christi tamquam nutrimentum recepta nos effecerunt sanctos et immaculatos « in conspectu Eius » (Eph 1,4), sicut Ecclesia ipsa, Christi Sponsa, est coram Eo « sancta et immaculata » (Eph 5,27). Tamen vita nova recepta in initiatione christiana fragilitatem et debilitatem naturae humanae non suppressit, neque inclinationem ad peccatum quam traditio concupiscentiam appellat, quae manet in baptizatis ut ipsi suas probationes subeant in vitae christianae proelio, Christi gratia adiuti. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 5: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Hoc proelium est illud conversionis propter sanctitatem et vitam aeternam ad quam Dominus nos incessanter vocat. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 16: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 40: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 44-45.
III.Baptizatorum conversio
Iesus ad conversionem vocat. Haec vocatio pars essentialis est annuntiationis Regni: « Impletum est tempus, et appropinquavit Regnum Dei; paenitemini et credite Evangelio » (Mc 1,15). In Ecclesiae praedicatione haec vocatio dirigitur imprimis ad illos qui nondum Christum et Eius Evangelium cognoscunt. Sic Baptismus locus est praecipuus primae et fundamentalis conversionis. Per fidem in Bonum Nuntium et per Baptismum fit Cf Act 2,38. mali abrenuntiatio et acquiritur salus, id est omnium peccatorum remissio et vitae novae donum.
Vocatio igitur Christi ad conversionem in christianorum vita resonare pergit. Haec secunda conversio munus est non interrumptum pro tota Ecclesia quae « in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda, poenitentiam et renovationem continuo prosequitur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 12. Hic conversionis nisus opus solummodo humanum non est. Motus est « cordis contriti » Cf Ps 51,19. gratia attracti et permoti Cf Io 6,44; 12,32. ut amori respondeat misericordi Dei qui prior nos dilexit. Cf 1 Io 4,10.
Sancti Petri post triplicem sui Magistri negationem conversio id testatur. Intuitus infinitae misericordiae Iesu lacrimas provocat poenitentiae Cf Lc 22,61-62. et, post resurrectionem Domini, triplicem affirmationem illius amoris erga Eum. Cf Io 21,15-17. Secunda conversio etiam rationem habet communitariam. Hoc apparet in vocatione Domini ad quamdam integram Ecclesiam: « Age poenitentiam! » (Apc 2,5.16).
Sanctus Ambrosius de duabus conversionibus dicit: « Ecclesia autem et aquam habet, et lacrimas habet, aquam Baptismatis, lacrimas Poenitentiae ». Sanctus Ambrosius, Epistula extra collectionem, 1 [41], 12: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
IV.Interior poenitentia
Sicut iam apud Prophetas, vocatio Iesu ad conversionem et ad poenitentiam opera externa non intendit primario, « saccum et cinerem », ieiunia et mortificationes, sed conversionem cordis, interiorem poenitentiam. Sine hac, opera poenitentiae infructuosa manent et mendacia; e contra, interior conversio ad huius habitus impellit expressionem in signis visibilibus, in gestibus et in poenitentiae operibus. Cf Il 2,12-13; Is 1,16-17; Mt 6,1-6.16-18.
Poenitentia interior est radicalis totius vitae nova directio, reditus, e toto nostro corde ad Deum conversio, cessatio a peccato, aversio a malo, una cum repugnantia erga malas actiones quas commiserimus. Simul implicat optatum et resolutionem mutandi vitam cum misericordiae divinae spe et cum fiducia in adiutorium gratiae Eius. Hanc cordis conversionem dolor et tristia comitantur salutares quae a Patribus animi cruciatus, compunctio cordis appellantur. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Id., Sess. 14a, Canones de Paenitentia, canon 5: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Catechismus Romanus, 2, 5, 4: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 289.
Hominis cor grave est et induratum. Oportet ut Deus cor homini indat novum. Cf Ez 36,26-27. Conversio est imprimis opus gratiae Dei qui efficit ut corda nostra redeant ad Ipsum: « Converte nos, Domine, ad Te, et convertemur » (Lam 5,21). Deus nobis vim donat ut iterum incipiamus. Cor nostrum, amoris Dei detegens magnitudinem, horrore et pondere concutitur peccati et ne Deum peccato offendat et ab Eo separetur timere incipit. Cor humanum convertitur, in Eum respiciens quem peccata nostra transfixerunt. Cf Io 19,37; Zach 12,10.
« Sanguinem Christi intentis oculis intueamur et cognoscamus, quam pretiosus sit Deo et Patri Eius, qui propter nostram salutem effusus toti mundo paenitentiae gratiam obtulit ». Sanctus Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios, 7, 4: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici).
Inde a Paschate, Spiritus Sanctus arguit mundum de peccato, quia scilicet non crediderunt in Eum Cf Io 16,8-9. quem Pater misit. Sed Idem Hic Spiritus, qui peccatum detegit, est Consolator Cf Io 15,26. qui cordi hominis gratiam praebet poenitentiae et conversionis. Cf Act 2,36-38; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dominum et vivificantem, 27-48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 78 (1986) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1986) 837-868.
V.Multiplices poenitentiae formae in vita christiana
Christiani interior poenitentia expressiones valde diversas potest habere. Scriptura et Patres tribus praecipue insistunt formis: ieiunio, orationi, eleemosynae, Cf Tb 12,8; Mt 6,1-18. quae conversionem exprimunt relate ad se ipsum, relate ad Deum et relate ad alios. Iuxta radicalem purificationem quam Baptismus vel martyrium operantur, ipsi afferunt, sicut media ad veniam peccatorum obtinendam, nisus peractos ad se cum proximo reconciliandum, poenitentiae lacrimas, curam pro salute proximi, Cf Iac 5,20. intercessionem sanctorum et exercitium caritatis quae « operit multitudinem peccatorum » (1 Pe 4,8).
Conversio in vita fit quotidiana per reconciliationis gestus, per curam de pauperibus, per exercitium et defensionem iustitiae et iuris, Cf Am 5,24; Is 1,17. per defectuum confessionem ad fratres, correctionem fraternam, vitae revisionem, examen conscientiae, spiritualem directionem, dolorum acceptationem, patientiam in persecutione propter iustitiam. Tutissima via poenitentiae est propriam crucem quotidie sumere et Iesum sequi. Cf Lc 9,23.
Eucharistia et Poenitentia. Conversio et poenitentia quotidianae suum fontem suumque nutrimentum in Eucharistia inveniunt, quia in ea praesens fit Christi sacrificium quod nos cum Deo reconciliavit; per illam nutriuntur et roborantur illi qui ex Christi vivunt vita; ipsa est « antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis et a peccatis mortalibus praeservemur ». Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Sacrae Scripturae lectio, precatio liturgiae Horarum et orationis « Pater noster », quilibet sincerus actus cultus vel pietatis in nobis spiritum resuscitant conversionis et poenitentiae et ad nostrorum peccatorum conferunt remissionem.
Poenitentiae tempora et dies in anni liturgici decursu (tempus quadragesimae, unaquaeque feria sexta in mortis Domini memoriam) momenta sunt praeclara pro praxi poenitentiali Ecclesiae. Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 109-110: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 127; CIC — Codex Iuris Canonici canones 1249-1253; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canones 880-883. Haec tempora sunt praesertim apta pro exercitiis spiritualibus, liturgiis poenitentialibus, peregrinationibus in poenitentiae signum, privationibus voluntariis sicut ieiunio et eleemosyna, fraterna participatione (operibus caritativis et missionalibus).
Conversionis et poenitentiae motus a Iesu mirabiliter descriptus est in parabola quae « filii prodigi » appellatur, cuius centrum est « pater misericors »: Cf Lc 15,11-24. fallacis libertatis fascinatio, domus paternae derelictio; extrema miseria in qua filius versatur post sua fortunae dona dilapidata, profunda humiliatio illius qui se obligatum perspicit ad porcos pascendos et, quod peius est, ea cupiendi se siliquis nutriri quas porci manducabant; de bonis amissis meditatio; poenitentia et decisio se culpabilem coram patre declarandi suo; reditus via; generosa acceptio apud patrem; gaudium patris: ibi aliquot lineamenta habentur processus conversionis propria. Pulchra vestis, anulus et epulae festivae quaedam sunt symbola huius vitae novae, purae, dignae, laetitia plenae quae vita est hominis revertentis ad Deum et ad sinum familiae Eius, quae est Ecclesia. Solummodo Christi cor quod profunditates cognoscit amoris Patris Sui, potuit abyssum misericordiae Eius, modo ita simplicitate et pulchritudine pleno, nobis revelare.
VI.Sacramentum Poenitentiae et Reconciliationis
Peccatum est primario offensio Dei, abruptio communionis cum Eo. Simul Ecclesiae communioni infert detrimentum. Hac de causa, conversio simul indulgentiam Dei et reconciliationem apportat cum Ecclesia, id quod sacramentum Poenitentiae et Reconciliationis liturgice exprimit et efficit. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 15.
Solus Deus peccatum dimittit
Solus Deus peccata dimittit. Cf Mc 2,7. Quia Iesus Filius est Dei, dicit de Se Ipso: « Potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata » (Mc 2,10) et Ipse hanc divinam exercet potestatem: « Dimittuntur peccata tua » (Mc 2,5). Cf Lc 7,48. Immo: Ipse, virtute Suae auctoritatis divinae, hanc potestatem confert hominibus, Cf Io 20,21-23. ut eam in nomine exerceant Eius.
Christus voluit Suam Ecclesiam totam, in sua oratione, in vita sua et in suis operationibus, signum esse et instrumentum indulgentiae et reconciliationis quas Ipse nobis, Sui sanguinis pretio, acquisivit. Tamen potestatis absolutionis exercitium ministerio concredidit apostolico. Ipsum suscepit « ministerium reconciliationis » (2 Cor 5,18). Apostolus nomine Christi mittitur, et Deus Ipse per illum exhortatur et rogat: « Reconciliamini Deo » (2 Cor 5,20).
Reconciliatio cum Ecclesia
Iesus, Suae vitae publicae tempore, non solum peccata remisit, sed etiam effectum huius remissionis manifestavit: peccatores quibus remissionem concedebat, in populi Dei iterum redintegravit communitatem, a qua peccatum illos elongaverat vel etiam excluserat. Huius rei signum est conspicuum, Iesum peccatores ad Suam mensam admisisse, immo vero Se eorum mensae accubuisse, qui quidem gestus, modo commoventi, simul exprimit remissionem Dei Cf Lc 15. et reditum ad populi Dei sinum. Cf Lc 19,9.
Dominus, Apostolos Suae propriae potestatis peccata dimittendi participes efficiens, illis etiam auctoritatem donat peccatores reconciliandi cum Ecclesia. Haec ecclesialis ratio muneris illorum speciatim exprimitur in sollemnibus Christi ad Petrum verbis: « Tibi dabo claves Regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis » (Mt 16,19). « Illud autem ligandi ac solvendi munus, quod Petro datum est, collegio quoque Apostolorum, suo capiti coniuncto, tributum esse constat (cf Mt 18,18; 28,16-20) ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 26.
Verba ligare et solvere significant: ille, quem vos a vestra excluseritis communione, a communione excludetur cum Deo; Deus eum, quem vos iterum in vestram receperitis communionem, recipiet etiam in Suam. Reconciliatio cum Ecclesia a reconciliatione cum Deo inseparabilis est.
Indulgentiae sacramentum
Christus hoc sacramentum Poenitentiae pro omnibus membris Ecclesiae Suae instituit peccatoribus, imprimis pro illis quae, post Baptismum, in peccatum grave ceciderunt et sic gratiam amiserunt baptismalem atque communioni ecclesiali vulnus intulerunt. Hisce sacramentum Poenitentiae novam offert possibilitatem se convertendi et iustificationis gratiam iterum inveniendi. Ecclesiae Patres hoc sacramentum praesentant tamquam salutis « secundam post naufragium deperditae gratiae tabulam ». Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 14: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; cf Tertullianus, De paenitentia, 4, 2: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Decursu saeculorum, forma concreta, secundum quam Ecclesia hanc exercuit potestatem a Domino receptam, multum variavit. Per priora saecula, christianorum, qui peccata peculiariter gravia post suum commiserant Baptismum (exempli gratia, idololatriam, homicidium vel adulterium), reconciliatio cum valde stricta coniungebatur disciplina, secundum quam poenitentes pro suis peccatis publicam debebant poenitentiam agere, quandoque per longos annos, antequam reconciliationem reciperent. Ad hunc « poenitentium ordinem » (qui non nisi ad quaedam gravia attinebat peccata) non admittebatur quis nisi raro et, in quibusdam regionibus, semel in vita sua. Durante saeculo VII, missionarii hibernici, qui a traditione monastica inspirabantur orientali, ad Europam continentalem praxim poenitentiae attulerunt « privatam » quae non exigit publicam et protractam effectionem operum poenitentiae ante receptionem reconciliationis cum Ecclesia. Exinde sacramentum, secretiore modo, inter poenitentem conficitur et sacerdotem. Haec nova praxis possibilitatem praevidebat reiterationis et sic viam aperiebat regulari huius sacramenti frequentationi. Illa in una celebratione sacramentali complecti permittebat peccatorum gravium et peccatorum venialium remissionem. In suis magnis lineamentis, haec est Poenitentiae forma quam Ecclesia ad nostros usque dies exsequitur.
Per has mutationes, quas disciplina et celebratio huius sacramenti saeculorum decursu expertae sunt, eadem perspicitur structura fundamentalis. Ipsa implicat duo elementa pariter essentialia: ex altera parte, actus hominis qui sub Spiritus Sancti actione se convertit: scilicet contritionem, confessionem et satisfactionem; ex altera autem actionem Dei per interventum Ecclesiae. Ecclesia, quae, per Episcopum et eius presbyteros, peccatorum concedit remissionem, in Iesu Christi nomine, et satisfactionis determinat modum, etiam pro peccatore orat et poenitentiam peragit cum eo. Sic peccator sanatur et in communionem ecclesialem restituitur.
Absolutionis formula, qua Ecclesia latina utitur, elementa huius sacramenti exprimit essentialia: Pater misericordiarum fons est omnis remissionis. Ipse reconciliationem efficit peccatorum per Filii Sui Pascha et per donum Spiritus, per orationem et ministerium Ecclesiae:
« Deus, Pater misericordiarum, qui per mortem et resurrectionem Filii Sui mundum Sibi reconciliavit et Spiritum Sanctum effudit in remissionem peccatorum, per ministerium Ecclesiae indulgentiam tibi tribuat et pacem. Et ego te absolvo a peccatis tuis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti ». Ordo Paenitentiae, 46. 55 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 27. 37.
VII.Poenitentis actus
« Poenitentia cogit peccatorem omnia libenter sufferre; in corde eius contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas vel fructifera satisfactio ». Catechismus Romanus, 2, 5, 21: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 299; cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Contritio
Inter actus poenitentis, primum locum habet contritio. Ipsa « animi dolor ac detestatio est de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero ». Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Contritio cum ex amore provenit Dei super omnia amati, « perfecta » appellatur (caritatis contritio). Talis contritio veniales remittit defectus; etiam veniam obtinet peccatorum mortalium, si firmum implicat propositum ad confessionem sacramentalem recurrendi quam primum possibile sit. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Contritio quae dicitur « imperfecta » (seu « attritio »), est, et ipsa, donum Dei, Spiritus Sancti impulsio. E consideratione oritur foeditatis peccati vel ex timore damnationis aeternae et aliarum poenarum quae peccatori minantur (contritio ex timore). Talis commotio conscientiae interiorem incipere potest evolutionem quae sub actione gratiae per absolutionem perficietur sacramentalem. Per se ipsam tamen contritio imperfecta veniam peccatorum gravium non obtinet, sed disponit ad eam obtinendam in Poenitentiae sacramento. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Id., Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae, canon 5: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Oportet huius sacramenti receptionem per examen conscientiae factum sub lumine Verbi Dei praeparare. Aptissimi textus ad hoc sunt in Decalogo quaerendi atque in Evangeliorum et Epistularum apostolicarum morali catechesi: in sermone montano, in apostolicis doctrinis. Cf Rom 12-15; 1 Cor 12-13; Gal 5; Eph 4-6.
Peccatorum confessio
Peccatorum confessio (accusatio), etiam ex quadam mere humana consideratione, nos liberat et nostram cum aliis reconciliationem efficit faciliorem. Per confessionem homo peccata directe respicit, quorum ipse culpabilis est effectus; eorum assumit responsabilitatem atque adeo iterum aperitur Deo et Ecclesiae communioni ad novum futurum possibile efficiendum.
Confessio sacerdoti partem constituit essentialem sacramenti Poenitentiae: Oportet « a paenitentibus omnia peccata mortalia, quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habent, in confessione recenseri, etiamsi occultissima illa sint et tantum adversus duo ultima Decalogi praecepta commissa, Cf Ex 20,17; Mt 5,28. quae nonnumquam animum gravius sauciant, et periculosiora sunt iis, quae in manifesto admittuntur »: Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
« Dum omnia, quae memoriae occurrunt, peccata Christi fideles confiteri student, procul dubio omnia divinae misericordiae ignoscenda exponunt. Qui vero secus faciunt et scienter aliqua retinent, nihil divinae bonitati per sacerdotem remittendum proponunt. "Si enim erubescat aegrotus vulnus medico detegere, quod ignorat medicina non curat" ». Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; cf Sanctus Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, 10, 11: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Iuxta Ecclesiae praeceptum, « omnis fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, obligatione tenetur peccata sua gravia, saltem semel in anno, fideliter confitendi ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 989; cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Id., Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae, canon 8: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Qui conscientiam habet de peccato mortali a se commisso, sanctam Communionem recipere non debet, etiamsi magnam experiatur contritionem, quin prius absolutionem acceperit sacramentalem, Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13, Decretum de ss. Eucharistia, c. 7: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Ibid., canon 11: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. nisi motivum grave adsit ad Communionem suscipiendam et possibile non sit ad confessarium accedere. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 916; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 711. Pueri ad Poenitentiae sacramentum debent accedere ante quam primam sanctam recipiant Communionem. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 914.
Confessio defectuum quotidianorum (peccatorum venialium), quin stricte sit necessaria, enixe ab Ecclesia commendatur. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; CIC — Codex Iuris Canonici canon 988, § 2. Revera regularis nostrorum peccatorum venialium confessio nos adiuvat ad nostram efformandam conscientiam, ad pugnandum contra nostras malas tendentias, ad permittendum ut Christus nos sanet, ad progrediendum in vita Spiritus. Donum misericordiae Patris frequentius per hoc sacramentum accipientes, impellimur ut misericordes simus sicut Ipse. Cf Lc 6,36.
« Qui confitetur peccata sua, et accusat peccata sua, iam cum Deo facit. Accusat Deus peccata tua; si et tu accusas, coniungeris Deo. Quasi duae res sunt, homo et peccator. Quod audis homo, Deus fecit; quod audis peccator, ipse homo fecit. Dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit. [...] Cum autem coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua. Initium operum bonorum, confessio est operum malorum. Facis veritatem et venis ad Lucem ». Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 12, 13: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Satisfactio
Multa peccata malum inferunt proximo. Oportet facere quidquid possibile est, ad id reparandum (exempli gratia, res restituere furto sublatas, famam restabilire illius quem sumus calumniati, compensare vulnera). Mera iustitia hoc exigit. Sed ulterius peccatum peccatorem ipsum vulnerat et debilitat, sicut etiam eius relationes cum Deo et cum proximo. Absolutio peccatum tollit, sed omnibus inordinationibus a peccato causatis remedium non affert. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae, canon 12: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. A peccato liberatus, peccator debet adhuc plenam salutem spiritualem recuperare. Debet igitur aliquid amplius facere ad sua peccata reparanda: debet « satisfacere » modo convenienti vel peccata sua « expiare ». Haec satisfactio vocatur etiam « poenitentia ».
Poenitentia, quam confessarius imponit, rationem habere debet personalis status poenitentis eiusque bonum quaerere spirituale. In quantum possibile est, gravitati et naturae peccatorum commissorum oportet ut correspondeat. Consistere potest in oratione, in quadam oblatione, in operibus misericordiae, in servitio proximi, in privationibus voluntariis, in sacrificiis, et praecipue in patienti crucis acceptatione quam ferre debemus. Tales poenitentiae nos adiuvant ut Christo configuremur qui solus nostra expiavit peccata Cf Rom 3,25; 1 Io 2,1-2. semel pro semper. Eaedem nobis permittunt coheredes fieri Christi resuscitati quia Ipsi « compatimur » (Rom 8 17): Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 8: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
« Neque vero ita nostra est satisfactio haec, quam pro peccatis nostris exsolvimus, ut non sit per Christum Iesum; nam qui ex nobis tamquam ex nobis nihil possumus, Eo cooperante, "qui nos confortat, omnia possumus". Cf Phil 4,13. Ita non habet homo, unde glorietur; sed omnis gloriatio nostra in Christo est, [...] in quo satisfacimus, "facientes fructus dignos paenitentiae", Cf Lc 3,8. qui ex Illo vim habent, ab Illo offeruntur Patri, et per Illum acceptantur a Patre ». Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 8: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
VIII.Huius sacramenti minister
Quia Christus ministerium Reconciliationis Suis concredidit Apostolis, Cf Io 20,23; 2 Cor 5,18. Episcopi, eorum successores, et presbyteri, Episcoporum collaboratores, hoc ministerium exercere pergunt. Re vera, Episcopi et presbyteri, virtute sacramenti Ordinis, potestatem habent omnia remittendi peccata « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Peccatorum absolutio reconciliat cum Deo, sed etiam cum Ecclesia. Episcopus igitur, Ecclesiae particularis visibile caput, inde a temporibus antiquis, iusta ratione consideratur sicut ille qui principaliter reconciliationis habet potestatem et ministerium: ipse est disciplinae poenitentialis moderator. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 32. Presbyteri, eius collaboratores, id exercent in ea mensura in qua facultatem receperint sive ab Episcopo suo (vel a superiore religioso) sive a Romano Pontifice per Ecclesiae ius. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 844. 967-969. 972; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 722, §§ 3-4.
Quaedam peccata speciatim gravia plectuntur excommunicatione, poena ecclesiastica omnium severissima, quae sacramentorum impedit receptionem et quorumdam actuum ecclesiasticorum exercitium, Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 1331; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canones 1431. 1434. et cuius absolutio consequenter non potest concedi, secundum Ecclesiae ius, nisi a Romano Pontifice, ab Episcopo loci vel a sacerdotibus quibus ipsi auctoritatem contulerint. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 1354-1357; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 1420. In casu periculi mortis, quilibet sacerdos, etiam facultate ad audiendas confessiones carens, ab omni peccato absolvere potest atque ab omni excommunicatione. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 976; pro peccatorum vero absolutione, CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 725.
Sacerdotes debent fideles hortari ut ad Poenitentiae accedant sacramentum et debent se paratos ostendere ad hoc sacramentum celebrandum quoties christiani illud rationabiliter petant. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 986; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 735; Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1012.
Sacerdos, sacramentum celebrans Poenitentiae, ministerium adimplet boni Pastoris qui perditam quaerit ovem, illud boni Samaritani qui vulnera curat, Patris qui filium exspectat prodigum et eum accipit in eius reditu, iusti iudicis qui personarum non facit acceptionem et cuius iudicium simul iustum est et misericors. Uno verbo, sacerdos signum est et instrumentum amoris misericordis Dei erga peccatorem.
Confessarius dominus non est, sed minister veniae Dei. Minister huius sacramenti cum intentione et caritate Christi se coniungere debet. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1012. Cognitionem christianorum morum habere debet probatam, rerum humanarum experientiam, respectum et suavitatem erga illum qui cecidit; veritatem debet amare, Ecclesiae Magisterio esse fidelem et patienter poenitentem ducere ad sanationem et plenam maturitatem. Orare debet atque poenitentiam agere pro eo, eumdem Domini concredens misericordiae.
Perspectis sanctimonia et magnitudine huius ministerii et observantia personis debita, Ecclesia declarat omnes sacerdotes qui confessiones audiunt, obligatos esse ad secretum absolutum relate ad peccata quae eorum poenitentes illis sint confessi, sub poenis severissimis. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 983-984. 1388, § 1; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 1456. Neque possunt usum facere cognitionum quas illis confessio praebuerit circa poenitentium vitam. Hoc secretum, quod exceptiones non admittit, « sigillum sacramentale » appellatur, quia id quod poenitens sacerdoti manifestavit, manet a sacramento « sigillatum ».
IX.Effectus huius sacramenti
« Poenitentiae itaque omnis in eo vis est, ut nos in Dei gratiam restituat, cum Eoque summa amicitia coniungat ». Catechismus Romanus, 2, 5, 18: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 297. Scopus igitur et effectus huius sacramenti est reconciliatio cum Deo. In illis qui Poenitentiae sacramentum accipiunt cum corde contrito et dispositione religiosa, « conscientiae pax ac serenitas cum vehementi spiritus consolatione consequi solet ». Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Revera sacramentum Reconciliationis cum Deo veram « resurrectionem spiritualem » affert, restitutionem dignitatis et bonorum vitae filiorum Dei, quorum pretiosissimum est Dei amicitia. Cf Lc 15,32.
Hoc sacramentum nos cum Ecclesia reconciliat. Peccatum communionem fraternam attenuat vel frangit. Poenitentiae sacramentum illam reparat vel restaurat. Hoc sensu, non solum sanat eum qui in communionem restituitur ecclesialem, sed effectum etiam habet vivificantem super vitam Ecclesiae, quae peccatum unius e suis membris passa est. Cf 1 Cor 12,26. Peccator, in communione sanctorum restitutus vel confirmatus, per bonorum spiritualium roboratur communicationem quae inter omnia viva corporis Christi habetur membra, sive adhuc in peregrinationis sint statu sive iam sint in patria coelesti. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48-50: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 53-57.
« Necesse tamen est addere eiusmodi reconciliationem cum Deo quasi alias reconciliationes progignere, quae totidem aliis medeantur discidiis peccato effectis: paenitens, cui venia datur, reconciliat se sibi in intima parte eius quod est ipse, ubi veritatem suam interiorem recuperat; reconciliatur fratribus ab eo aliqua ratione offensis et laesis; reconciliatur Ecclesiae; reconciliatur universae creaturae ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia, 31, § V: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 77 (1985) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1985) 265.
In hoc sacramento, peccator, se misericordi Dei tradens iudicio, quodammodo anticipat iudicium cui submittetur in huius vitae terrestris fine. Etenim nunc, in hac vita, nobis electio offertur inter vitam et mortem, et non nisi per viam conversionis possumus intrare in Regnum Dei a quo grave excludit peccatum. Cf 1 Cor 5,11; Gal 5,19-21; Apc 22,15. Peccator, se Christo per poenitentiam et fidem convertens, a morte transit ad vitam « et in iudicium non venit » (Io 5,24).
X.Indulgentiae
Doctrina et praxis indulgentiarum in Ecclesia arcte cum effectibus coniunguntur sacramenti Poenitentiae. « Indulgentia est remissio coram Deo poenae temporalis pro peccatis, ad culpam quod attinet iam deletis, quam christifidelis, apte dispositus et certis ac definitis condicionibus, consequitur ope Ecclesiae quae, ut ministra Redemptionis, thesaurum satisfactionum Christi et sanctorum auctoritative dispensat et applicat ». Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, Normae, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 59 (1967) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1967) 21. « Indulgentia est partialis vel plenaria prout a poena temporali pro peccatis debita liberat ex parte aut ex toto ». Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, Normae, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 59 (1967) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1967) 21. « Quivis fidelis potest indulgentias [...] sibi ipsi lucrari, aut defunctis applicare ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 994.
Poenae peccati
Ad hanc doctrinam et hanc praxim Ecclesiae intelligendas, oportet perspicere peccatum duplicem consequentiam habere. Peccatum grave nos communione privat cum Deo, et ideo nos incapaces reddit vitae aeternae, cuius privatio « poena aeterna » peccati appellatur. Ex alia parte, quodlibet peccatum, etiam veniale, morbidam ad creaturas secumfert affectionem, quae purificatione eget sive his in terris sive post mortem, in statu qui appellatur purgatorium. Haec purificatio liberat ab eo quod « poena temporalis » peccati appellatur. Hae duae poenae concipi non debent quasi vindicta quaedam a Deo ab extrinseco inflicta, sed potius quasi ex ipsa peccati natura profluentes. Conversio ex ferventi procedens caritate potest usque ad totalem peccatoris purificationem pervenire ita ut nulla poena subsistat. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae, canones 12-13: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Id., Sess. 25a, Decretum de purgatorio: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Venia peccati et restauratio communionis cum Deo remissionem aeternarum poenarum peccati secumferunt. Sed poenae peccati permanent temporales. Christianus, passiones et probationes omnis generis patienter tolerans et, cum advenerit dies, mortem sereno respiciens animo, niti debet ut has peccati temporales poenas accipiat tamquam gratiam; per opera misericordiae et caritatis atque etiam per orationem et diversa poenitentiae exercitia, incumbere debet ad « veterem hominem » plene exuendum et ad « novum hominem » superinduendum. Cf Eph 4,24.
In sanctorum communione
Christianus qui conatur se a peccato purificare suo et se cum gratiae Dei adiutorio sanctificare, solus non invenitur. « Vita singulorum filiorum Dei in Christo et per Christum cum vita omnium fratrum christianorum mirabili nexu coniungitur in supernaturali unitate corporis mystici Christi, quasi in una mystica persona ». Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 59 (1967) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1967) 11.
In sanctorum communione « inter fideles, vel caelesti patria potitos, vel admissa in purgatorio expiantes, vel adhuc in terra peregrinantes, profecto est perenne caritatis vinculum et bonorum omnium abundans permutatio ». Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 59 (1967) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1967) 12. In hac permutatione admirabili, sanctitas unius multo magis proficit ceteris quam damnum quod unius peccatum potuit ceteris causare. Sic recursus ad sanctorum communionem contrito permittit peccatori se citius et efficacius a poenis peccati purificari.
Haec spiritualia communionis sanctorum bona etiam Ecclesiae thesaurum appellamus, « qui quidem non est quasi summa bonorum ad instar materialium divitiarum, quae per saecula cumulantur, sed est infinitum et inexhaustum pretium, quod apud Deum habent expiationes et merita Christi Domini, oblata ut humanitas tota a peccato liberetur et ad communionem cum Patre perveniat; est Ipse Christus Redemptor, in quo sunt et vigent satisfactiones et merita Redemptionis Eius ». Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 59 (1967) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1967) 11.
« Praeterea ad hunc thesaurum pertinet etiam pretium vere immensum et incommensurabile et semper novum, quod coram Deo habent orationes ac bona opera beatae Mariae Virginis et omnium sanctorum, qui, Christi Domini per Ipsius gratiam vestigia secuti, semetipsos sanctificaverunt, et perfecerunt opus a Patre acceptum; ita ut, propriam salutem operantes, etiam ad salutem fratrum suorum in unitate corporis mystici contulerint ». Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 59 (1967) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1967) 11-12.
Indulgentiam Dei per Ecclesiam obtinere
Indulgentia per Ecclesiam obtinetur, quae propter potestatem ligandi et solvendi quae illi a Iesu Christo concessa est, in favorem intervenit alicuius christiani eique thesaurum aperit meritorum Christi et sanctorum ad obtinendam a misericordiarum Patre remissionem poenarum temporalium quas eius peccata merentur. Sic Ecclesia non solum in adiutorium huius christiani vult venire, sed eum etiam ad opera pietatis, poenitentiae et caritatis excitare. Cf Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 59 (1967) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1967) 16-17; Concilium Tridentinum, Sess. 25a, Decretum de indulgentiis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Quia fideles in purificationis via defuncti membra sunt etiam eiusdem sanctorum communionis, eos possumus adiuvare, inter alia, indulgentias pro eis acquirendo, ita ut a poenis temporalibus debitis pro suis peccatis solvantur.
XI.Celebratio sacramenti Poenitentiae
Poenitentia, sicut omnia sacramenta, actio est liturgica. Haec sunt ordinario elementa celebrationis: salutatio et benedictio sacerdotis, lectio Verbi Dei ad conscientiam illuminandam et contritionem suscitandam, et hortatio ad poenitentiam; confessio quae peccata agnoscit et sacerdoti manifestat; poenitentiae impositio et acceptatio; absolutio sacerdotis; laus actionis gratiarum et dimissio cum sacerdotis benedictione.
Liturgia Byzantina plures absolutionis cognoscit formulas, in forma deprecativa, quae mirabiliter mysterium exprimunt veniae: « Deus, qui per prophetam Nathan indulsit David, cum ipse sua propria peccata confessus est, et Petro cum amare flevit, et peccatrici cum suas lacrimas super pedes Eius effudit, et publicano et prodigo, Idem Deus vobis indulgeat, per me, peccatorem, in hac vita et in altera, et quin vos condemnet, faciat vos ante Eius tribunal manifestari terribile. Qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen ». Eulógion to méga (Athens 1992) p. 222.
Sacramentum Poenitentiae potest etiam confici intra celebrationem communitariam, in qua poenitentes simul ad confessionem praeparantur et simul gratias agunt de venia recepta. Hic confessio peccatorum personalis et absolutio individualis in liturgiam verbi Dei inseruntur cum lectionibus et homilia, examine conscientiae ducto in communi, imploratione veniae communitaria, oratione « Pater noster » et gratiarum actione in communi. Haec celebratio communitaria clarius exprimit ecclesialem poenitentiae indolem. Sacramentum Poenitentiae, quicumque est celebrationis eius modus, semper est, sua ipsa natura, actio liturgica, ideoque ecclesialis et publica. Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 26-27: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 107.
In casibus gravis necessitatis potest recursus fieri ad celebrationem communitariam Reconciliationis cum confessione generali et absolutione generali. Talis necessitas gravis contingere potest, cum imminens mortis habetur periculum quin sacerdos vel sacerdotes tempus habeant sufficiens ad audiendam confessionem uniuscuiusque poenitentis. Necessitas gravis potest etiam exsistere cum, ratione habita numeri poenitentium, sufficientes non adsunt confessarii ad confessiones individuales intra rationabile tempus debite audiendas, ita ut poenitentes, sine culpa sua, privati gratia sacramentali vel sancta Communione, longo tempore, permanerent. In tali casu, pro absolutionis validitate, fideles propositum habere debent individualiter sua gravia peccata confitendi debito tempore. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 962, § 1. Episcopi dioecesani est iudicare utrum condiciones pro absolutione generali requisitae exsistant. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 961, § 2. Magnus fidelium concursus occasione magnarum festivitatum vel peregrinationum casus talis gravis necessitatis non constituit. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 961, § 1, 2.
« Individualis et integra confessio atque absolutio manent unicus modus ordinarius, quo fideles se cum Deo et Ecclesia reconciliant, nisi impossibilitas physica vel moralis ab huiusmodi confessione excuset ». Ordo Paenitentiae, Praenotanda, 31 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 21. Hoc gravibus non caret rationibus. Christus in unoquoque agit sacramento. Personaliter ad unumquemque dirigitur peccatorem: « Fili, dimittuntur peccata tua » (Mc 2,5); Ipse est medicus qui super singulos Se inclinat aegrotos qui Eo egent, Cf Mc 2,17. ut illos sanet; Ipse eos sublevat et in communionem redintegrat fraternam. Confessio personalis est igitur forma reconciliationis cum Deo et cum Ecclesia maxime significativa.
Paschatis vespera, Dominus Iesus Se Suis manifestavit Apostolis « et dicit eis: "Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt" » (Io 20,22-23).
Remissio peccatorum post Baptismum commissorum per sacramentum conceditur proprium quod Conversionis, Confessionis, Poenitentiae vel Reconciliationis appellatur sacramentum.
Ille qui peccat, honorem vulnerat Dei et amorem Eius, suam propriam dignitatem hominis vocati ut filius sit Dei et bonum statum spiritualem Ecclesiae cuius unusquisque christianus lapis esse debet vivus.
Iuxta fidei oculos, nullum malum est gravius peccato nihilque peiores habet consequentias pro ipsis peccatoribus, pro Ecclesia et pro universo mundo.
Reditus ad communionem cum Deo, postquam per peccatum amissa est, est motus ortus a gratia Dei pleni misericordia et solliciti de salute hominum. Hoc donum pretiosum implorare oportet pro se ipsis et pro aliis.
Motus reditus ad Deum, qui conversio et poenitentia appellatur, dolorem implicat et aversionem relate ad peccata commissa, et firmum propositum non amplius peccandi in futurum. Conversio igitur ad tempus praeteritum refertur et futurum; spe nutritur in misericordiam divinam.
Poenitentiae sacramentum ex complexu trium actuum a poenitente peractorum et ex absolutione sacerdotis constituitur. Actus poenitentis sunt: poenitentia, confessio seu manifestatio peccatorum ad sacerdotem atque propositum reparationem adimplendi reparationisque opera.
Poenitentia (etiam contritio appellata) debet a motivis inspirari quae a fide profluunt. Si poenitentia ex amore caritatis erga Deum concipitur, dicitur « perfecta »; si ipsa in aliis fundatur motivis, « imperfecta » appellatur.
Qui reconciliationem cum Deo et cum Ecclesia vult obtinere, sacerdoti omnia peccata gravia confiteri debet quae nondum est confessus et quorum recordatur postquam suam accurate examinavit conscientiam. Defectuum venialium confessio, quin in se sit necessaria, vivide tamen ab Ecclesia commendatur.
Confessarius poenitenti adimpletionem proponit quorumdam actuum « satisfactionis » seu « poenitentiae » ad damnum a peccato causatum reparandum et ad habitus restaurandos qui Christi discipulo sunt proprii.
Solummodo sacerdotes qui ab Ecclesiae auctoritate facultatem absolvendi receperunt, possunt peccata in nomine Christi dimittere.
Effectus spirituales sacramenti Poenitentiae sunt: — reconciliatio cum Deo qua poenitens gratiam recuperat; — reconciliatio cum Ecclesia; — remissio poenae aeternae in quam quis per peccata incurrit mortalia; — remissio, saltem partialis, poenarum temporalium quae conse quentiae sunt peccatorum; — conscientiae pax et serenitas, atque consolatio spiritualis; — augmentum virium spiritualium pro certamine christiano.
Confessio peccatorum gravium individualis et integra, quam absolutio sequitur, unum medium permanet ordinarium pro reconciliatione cum Deo et cum Ecclesia.
Per indulgentias, fideles pro se ipsis et etiam pro animabus purgatorii remissionem obtinere possunt poenarum temporalium, quae consequentiae sunt peccatorum.
5.Unctio Infirmorum
« Sacra infirmorum Unctione atque oratione presbyterorum, Ecclesia tota aegrotantes Domino patienti et glorificato commendat ut eos alleviet et salvet, immo eos hortatur ut sese Christi passioni et morti libere sociantes, ad bonum populi Dei conferant ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 15.
I.Eius in Oeconomia salutis fundamenta
Aegritudo in vita humana
Aegritudo et dolor semper inter gravissima fuerunt problemata quae vitam afficiunt humanam. In aegritudine, homo suam experitur impotentiam, suos limites suamque finitatem. Omnis aegritudo efficere potest ut mortem prospiciamus.
Aegritudo ad angustiam ducere potest, ad recedendum in se ipsum, quandoque ad desperationem et ad rebellionem contra Deum. Potest etiam personam maturiorem efficere, eam adiuvare ad discernendum in vita sua quod essentiale non est, ut ipsa se vertat ad id quod est essentiale. Saepissime aegritudo quaesitionem provocat Dei, reditum ad Eum.
Aegrotus coram Deo
Homo Veteris Testamenti in aegritudine vivit coram Deo. Ante Deum de sua lamentatur aegritudine Cf Ps 38. et ab Eo, vitae et mortis Domino, sanationem deprecatur. Cf Ps 6,3; Is 38. Aegritudo fit conversionis via, Cf Ps 38,5; 39,9.12. et Dei indulgentia initiat sanationem. Cf Ps 32,5; 107,20; Mc 2,5-12. Israel experitur, aegritudinem, arcano modo, cum peccato coniungi et malo, et fidelitatem erga Deum, secundum Eius Legem, reddere vitam: « Ego enim Dominus sanator tuus » (Ex 15,26). Propheta introspicit dolorem sensum habere posse redemptorem pro aliorum peccatis. Cf Is 53,11. Denique, Isaias annuntiat Deum esse pro Sion tempus adducturum, quo omnem dimittet culpam omnemque aegritudinem sanabit. Cf Is 33,24.
Christus-medicus
Christi erga aegrotos compassio pluresque Eius sanationes aegrotorum omnis generis Cf Mt 4,24. perspicue significant Deum visitavisse plebem Suam Cf Lc 7,16. Regnumque Dei omnino appropinquare. Iesus non solum sanandi habet potentiam, sed etiam peccata dimittendi: Cf Mc 2,5-12. Ipse venit ut integrum sanaret hominem, corpus et animam; Ipse est medicus quo aegroti indigent. Cf Mc 2,17. Eius compassio erga omnes qui patiuntur, eo procedit ut Se cum illis efficiat unum: eram « infirmus, et visitastis me » (Mt 25,36). Eius praedilectionis amor pro infirmis, saeculorum decursu, christianorum sollicitudinem omnino peculiarem excitare non desivit erga omnes illos qui in suo corpore patiuntur vel anima. Ab eo nisus oriuntur indefessi ad illos sublevandos.
Saepe Iesus ab aegrotis postulat ut credant. Cf Mc 5,34.36; 9,23. Signis utitur ad sanandum: saliva et manuum impositione, Cf Mc 7,32-36; 8,22-25. luto et ablutione. Cf Io 9,6-15. Aegroti Eum tangere quaerunt Cf Mc 3,10; 6,56. « quia virtus de Illo exibat et sanabat omnes » (Lc 6,19). Ita, in sacramentis, Christus nos « tangere » pergit ad nos sanandos.
Christus, tot doloribus commotus, non solum Se ab aegrotis tangi permittit, sed miserias nostras facit Suas: « Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit » (Mt 8,17). Cf Is 53,4. Ipse non omnes sanavit aegrotos. Eius sanationes signa erant Adventus Regni Dei. Radicaliorem annuntiabant sanationem: victoriam de peccato et de morte per Eius Pascha. Christus in cruce omne pondus mali super Se accepit Cf Is 53,4-6. et sustulit « peccatum mundi » (Io 1,29), cuius aegritudo nonnisi consequentia est. Per Suam passionem et Mortem in cruce, Christus novum sensum dedit dolori: hic iam nos Ei configurare Eiusque passioni redemptrici potest coniungere.
« Infirmos curate... »
Christus discipulos invitat Suos ut Eum sequantur, crucem, et ipsi, sumentes suam. Cf Mt 10,38. Eum sequentes, novam aegritudinis et aegrotorum adquirunt visionem. Iesus illos Suae pauperi et servienti consociat vitae. Eos Sui compassionis et sanationis ministerii efficit participes: « Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent; et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant » (Mc 6,12-13).
Dominus resuscitatus hanc renovat missionem (« In nomine meo [...] super aegrotos manus imponent et bene habebunt »: Mc 16,17-18) eamque confirmat signis quae Ecclesia Nomen Ipsius invocans peragit. Cf Act 9,34; 14,3. Haec signa speciatim manifestant Iesum vere esse « Deum qui salvat ». Cf Mt 1,21; Act 4,12.
Spiritus Sanctus quibusdam speciale sanationis donat charisma Cf 1 Cor 12,9.28.30. ad virtutem manifestandam gratiae Resuscitati. Tamen orationes maxime instantes non semper omnium aegritudinum obtinent sanationem. Sic Paulus a Domino discere debet: « Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur » (2 Cor 12,9); et dolores tolerandos hunc sensum habere posse: « Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore Eius, quod est Ecclesia » (Col 1,24).
« Infirmos curate! » (Mt 10,8). Ecclesia hoc a Domino munus accepit atque officium exsequendi illud tam per curas quas ipsa affert aegrotis quam per intercessionis orationem qua ipsa eosdem comitatur. Ipsa in vivificantem Christi credit praesentiam, animarum et corporum medici. Haec praesentia est peculiariter activa per sacramenta, et quidem modo prorsus singulari per Eucharistiam, panem qui vitam donat aeternam Cf Io 6,54.58. et cuius vinculum cum corporali sanatione a sancto Paulo innuitur. Cf 1 Cor 11,30.
Ecclesia tamen apostolica proprium cognoscit pro aegrotis ritum, de quo sanctus Iacobus testatur: « Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei » (Iac 5,14-15). Traditio in hoc ritu unum e septem Ecclesiae agnovit sacramentis. Cf Sanctus Innocentius I, Epistula Si instituta ecclesiastica: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 1-2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Id., Sess. 14a, Canones de extrema Unctione, canones 1-2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Sacramentum infirmorum
Ecclesia credit et confitetur, inter septem sacramenta, sacramentum haberi speciatim destinatum ad eos confortandos qui aegritudine probantur: Unctionem infirmorum:
« Instituta est autem haec sacra Unctio infirmorum tamquam vere et proprie sacramentum Novi Testamenti a Christo Domino nostro, apud Marcum quidem insinuatum, Cf Mc 6,13. per Iacobum autem apostolum ac Domini fratrem fidelibus commendatum ac promulgatum ». Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 1: DS 1695. Cf Iac 5,14-15.
In traditione liturgica tam in Oriente quam in Occidente, inde ab antiquitate, habentur testimonia de unctionibus infirmorum oleo benedicto peractis. Saeculorum decursu, infirmorum Unctio, modo magis magisque exclusivo, est illis collata qui in extremo vitae discrimine versabantur. Propterea nomen « Extremae Unctionis » receperat. Non obstante hac evolutione, liturgia nunquam Dominum orare desivit ut aegrotus valetudinem recuperaret, si id eius saluti esset conveniens. Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Constitutio apostolica « Sacram Unctionem infirmorum » (30 novembris 1972), Concilium Vaticanum II sequens, Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 73: AAS — Acta Apostolicae Sedis (1964) 118-119. instituit ut in posterum, in ritu Romano, hoc servetur quod sequitur:
« Sacramentum Unctionis infirmorum confertur infirmis periculose aegrotantibus, eos liniendo in fronte et in manibus oleo olivarum aut, pro opportunitate, alio oleo e plantis, rite benedicto, haec verba, una tantum vice, proferendo: "Per istam sanctam Unctionem et suam piissimam misericordiam adiuvet te Dominus gratia Spiritus Sancti, ut a peccatis liberatum te salvet atque propitius allevet" ». Paulus VI, Const. ap. Sacram Unctionem infirmorum: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 65 (1973) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1973) Cf CIC 847, § 1.
II.Quis recipit et quis hoc confert sacramentum?
In casu gravis infirmitatis...
Unctio infirmorum « non est sacramentum eorum tantum qui in extremo vitae discrimine versantur. Proinde tempus opportunum eam recipiendi iam certe habetur cum fidelis incipit esse in periculo mortis propter infirmitatem vel senium ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 73: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 118-119; cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 1004, § 1. 1005. 1007; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 738.
Si aegrotus qui Unctionem recepit, valetudinem recuperat, potest, si nova accidat gravis aegritudo, iterum hoc recipere sacramentum. Eadem aegritudine perdurante, hoc sacramentum potest iterari, si aegritudo gravior efficiatur. Congruum est, infirmorum recipere Unctionem ante chirurgicam cuiusdam momenti sectionem. Idem valet pro personis senescentis aetatis quarum fragilitas fit acutior.
« ...advocet presbyteros Ecclesiae »
Solummodo sacerdotes (Episcopi et presbyteri) ministri sunt Unctionis infirmorum. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Id., Sess. 14a, Canones de extrema Unctione, canon 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; CIC — Codex Iuris Canonici canon 1003; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 739, § 1. Obligatio est Pastorum, fideles de huius sacramenti instruere beneficiis. Fideles hortentur aegrotos ut sacerdotem advocent ad hoc sacramentum recipiendum. Aegroti se praeparent ad hoc bonis dispositionibus recipiendum, cum Pastoris sui adiutorio et totius communitatis ecclesialis, quae invitatur ut aegrotos, modo prorsus peculiari, suis orationibus suisque fraternis circumdet curis.
III.Quomodo hoc celebratur sacramentum?
Unctio infirmorum, sicut omnia sacramenta, celebratio est liturgica et communitaria, Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 27: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 107. sive locum habeat in familia, sive in nosocomio sive in ecclesia, pro uno tantum aegroto vel pro integro aegrotorum coetu. Valde conveniens est, eam intra Eucharistiam, memoriale Paschatis Domini, celebrari. Si adiuncta id suadent, celebrationem sacramenti potest Poenitentiae sacramentum praecedere et Eucharistiae sacramentum sequi. Eucharistia, quatenus sacramentum Paschatis Christi, semper ultimum peregrinationis terrestris deberet esse sacramentum, « viaticum » pro « transitu » ad vitam aeternam.
Verbum et sacramentum unitatem efformant inseparabilem. Liturgia verbi, quam poenitentialis praecedit actus, celebrationem aperit. Christi verba, Apostolorum testimonium fidem aegroti et communitatis suscitant, ad petendam a Domino virtutem Spiritus Eius.
Sacramenti celebratio praecipue elementa includit quae sequuntur: « presbyteri Ecclesiae » Cf Iac 5,14. manus aegrotis — silentio — imponunt; super aegrotis in fide orant Ecclesiae; Cf Iac 5,15. haec est Epiclesis huius sacramenti propria; tunc unctionem oleo peragunt benedicto, si possibile est, ab Episcopo. Hae actiones liturgicae indicant, quam gratiam hoc sacramentum conferat aegrotis.
IV.Effectus celebrationis huius sacramenti
Peculiare Spiritus Sancti donum. Prima huius sacramenti gratia est confortationis gratia, pacis et vigoris animi ad difficultates superandas quae propriae sunt status aegritudinis gravis vel fragilitatis senectutis. Haec gratia est Spiritus Sancti donum quod fiduciam et fidem renovat in Deum atque contra Maligni roborat tentationes, tentationem nempe defectionis animi et angustiae coram morte. Cf Heb 2,15. Haec Domini assistentia per virtutem Spiritus Eius aegrotum ducere intendit ad animae sanationem, sed etiam ad illam corporis, si talis est Dei voluntas. Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Praeterea, « si peccata operatus fuerit, dimittentur ei » (Iac 5,15). Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Canones de extrema Unctione, canon 2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Cum Christi passione coniunctio, Per huius sacramenti gratiam, aegrotus virtutem recipit et donum se arctius cum Christi passione coniungendi: quodammodo consecratur ad fructum ferendum per configurationem ad redemptricem Salvatoris passionem. Dolor, peccati originalis sequela, novum recipit sensum: participatio fit salvifici operis Iesu.
Gratia ecclesialis. Fideles qui hoc recipiunt sacramentum, « sese Christi passioni et morti libere sociantes, ad bonum populi Dei » conferunt. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 15. Ecclesia, hoc in sanctorum communione celebrans sacramentum, pro aegroti intercedit bono. E parte sua, aegrotus, per huius sacramenti gratiam, ad Ecclesiae confert sanctificationem et ad bonum omnium hominum, pro quibus Ecclesia patitur seseque ad Deum Patrem offert per Christum.
Ad ultimum transitum praeparatio. Si sacramentum Unctionis infirmorum omnibus confertur qui aegritudines et infirmitates patiuntur graves, potiore ratione illis, qui sunt « in exitu vitae constituti », Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. ita ut illud etiam « sacramentum exeuntium » sit appellatum. Ibid. Infirmorum Unctio nostram perficit conformationem ad mortem et resurrectionem Christi, sicut Baptismus illam inceperat. Ipsa sanctas complet unctiones quae totam vitam signant christianam; illa Baptismi vitam novam in nobis sigillaverat; illa Confirmationis nos ad huius vitae proelium roboraverat. Haec ultima unctio finem munit nostrae vitae firmo praesidio pro ultimis ante ingressum in Domum Patris certaminibus. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, Prooemium: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
V.Viaticum, ultimum christiani sacramentum
Illis qui hanc vitam sunt relicturi, Ecclesia offert, praeter infirmorum Unctionem, Eucharistiam tamquam viaticum. Communio corporis et sanguinis Christi, recepta hoc momento transitus ad Patrem, sensum habet et momentum peculiaria. Est semen vitae aeternae et virtus resurrectionis, secundum Domini verba: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die » (Io 6,54). Eucharistia, Christi mortui et resuscitati sacramentum, tunc sacramentum transitus est de morte ad vitam, ex hoc mundo ad Patrem. Cf Io 13,1.
Hoc modo, sicut Baptismi, Confirmationis et Eucharistiae sacramenta constituunt unitatem quae « sacramenta initiationis christianae » appellatur, dici potest Poenitentiam, sanctam Unctionem et Eucharistiam, cum vita christiana suum attingit finem, constituere, quatenus viaticum praestant, « sacramenta quae praeparant ad Patriam » seu sacramenta quae peregrinationem complent.
« Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei » (Iac 5,14-15).
Sacramentum Unctionis infirmorum habet, ut scopum, gratiam conferre specialem christiano qui difficultates experitur statui gravis aegritudinis vel senectutis inhaerentes.
Opportunum ad sanctam Unctionem recipiendam tempus certo iam advenit, cum fidelis in mortis periculo propter aegritudinem vel senectutem incipit versari.
Quoties christianus in gravem incidit morbum, sanctam Unctionem recipere potest, itemque cum, post illam receptam, gravescit aegritudo.
Solummodo sacerdotes (presbyteri et Episcopi) Unctionis infirmorum possunt conferre sacramentum; ad illud conferendum oleo utuntur benedicto ab Episcopo, vel, si necessarium est, ab ipso presbytero celebranti.
Id quod in huius sacramenti celebratione essentiale est, consistit ex unctione super aegroti frontem et manus (in ritu Romano) vel super alias corporis partes (in Oriente), quam unctionem liturgica deprecatio celebrantis comitatur sacerdotis, qui specialem huius sacramenti postulat gratiam.
Specialis gratia sacramenti Unctionis infirmorum habet tamquam effectus: — infirmi coniunctionem cum passione Christi, pro eius et totius Ecclesiae bono; — solacium, pacem et virtutem ad dolores aegritudinis vel senectutis christiano modo tolerandos; — remissionem peccatorum, si aegrotus illam per Poenitentiae sacramentum obtinere nequivit; — valetudinis restitutionem, si id spirituali est saluti conveniens; — praeparationem ad transitum in vitam aeternam.
Baptismus, Confirmatio et Eucharistia sacramenta sunt christianae initiationis. Ipsa vocationem fundant communem omnium discipulorum Christi, vocationem ad sanctitatem et ad missionem evangelizationis mundi. Gratias conferunt necessarias ad vitam secundum Spiritum in hac peregrinorum vita qui procedunt versus patriam.
Duo alia sacramenta, Ordo et Matrimonium, ad aliorum ordinantur salutem. Etiam ad salutem conferunt personalem, sed id efficiunt per aliorum servitium. Missionem particularem conferunt in Ecclesia et aedificationi inserviunt populi Dei.
In his sacramentis, illi qui iam Baptismo et Confirmatione sunt consecrati Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 14. ad commune omnium fidelium sacerdotium, possunt consecrationes accipere particulares. Illi qui sacramentum Ordinis recipiunt, consecrantur « ad Ecclesiam verbo et gratia Dei pascendam » Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 15. in nomine Christi. Iuxta suam condicionem, « coniuges christiani ad sui status officia et dignitatem peculiari sacramento roborantur et veluti consecrantur ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1068.
6.Sacramentum Ordinis
Ordo est sacramentum per quod missio a Christo Ipsius Apostolis concredita exerceri pergit in Ecclesia usque ad finem temporum: est igitur ministerii apostolici sacramentum. Tres implicat gradus: Episcopatum, presbyteratum et diaconatum. [De institutione et missione ministerii apostolici a Christo cf nn. 874-896. Hic solum agitur de via sacramentali per quam hoc transmittitur ministerium].
I.Cur hoc sacramenti Ordinis nomen?
Verbum Ordo, in antiquitate Romana, corpora sensu civili constituta designabat, praesertim corpus eorum qui gubernant. Ordinatio acceptionem in quemdam designat ordinem. In Ecclesia corpora habentur constituta, quae Traditio, non sine fundamentis in sacra Scriptura, Cf Heb 5,6; 7,11; Ps 110,4. inde ab antiquis temporibus nomine táxeis (graece), ordines appellat: sic liturgia de ordine Episcoporum loquitur, de ordine presbyterorum, de ordine diaconorum. Alii etiam coetus hoc nomen ordinis accipiunt: catechumeni, virgines, coniugati, viduae...
Acceptio in quoddam ex his Ecclesiae corporibus fiebat per ritum qui ordinatio appellabatur, per actum nempe religiosum et liturgicum qui erat consecratio, benedictio vel sacramentum. Hodie verbum ordinatio reservatur actui sacramentali qui in Episcoporum, presbyterorum et diaconorum accipit ordinem et qui meram superat electionem, designationem, delegationem vel institutionem a communitate peractas, quia Spiritus Sancti confert donum quod potestatem sacram Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 14. exercere sinit, et quod solum ab Ipso Christo, per Eius Ecclesiam, potest procedere. Ordinatio etiam consecratio appellatur, quia segregatio est et muneris collatio ab Ipso Christo pro Eius Ecclesia. Impositio manuum Episcopi, cum prece consecratoria, signum constituit visibile huius consecrationis.
II.Sacramentum Ordinis in Oeconomia salutis
Sacerdotium Veteris Foederis
Populus electus a Deo constitutus est tamquam « regnum sacerdotum et gens sancta » (Ex 19,6). Cf Is 61,6. Sed, intra populum Israel, Deus unam ex duodecim tribubus elegit, illam Levi, pro servitio liturgico segregatam; Cf Nm 1,48-53. Ipse Deus pars est hereditatis eius. Cf Ios 13,33. Ritus proprius origines sacerdotii Veteris Foederis consecravit. Cf Ex 29,1-30; Lv 8. Sacerdotes in eo « pro hominibus constituuntur in his, quae sunt ad Deum, ut offerant dona et sacrificia pro peccatis ». Cf Heb 5,1.
At hoc sacerdotium, institutum ad verbum Dei annuntiandum Cf Mal 2,7-9. et ad communionem cum Deo iterum stabiliendam per sacrificia et orationem, incapax manet salutem operandi, egens incessanter sacrificia iterare, quin ad definitivam perveniat sanctificationem, Cf Heb 5,3; 7,27; 10,1-4. quam solummodo sacrificium Christi operaturum erat.
Ecclesiae tamen liturgia in sacerdotio Aaronis et in levitarum servitio, sicut etiam in septuaginta « Senum » institutione, Cf Nm 11,24-25. praefigurationes perspicit ministerii ordinati Novi Foederis. Sic, in ritu latino, Ecclesia orat in oratione consecratoria ordinationis Episcoporum:
« Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, [...] Tu qui dedisti in Ecclesia Tua normas per verbum gratiae Tuae, qui praedestinasti ex principio genus iustorum ab Abraham, qui constituisti principes et sacerdotes, et sanctuarium Tuum sine ministerio non dereliquisti... ». Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum, De Ordinatione Episcopi. Prex ordinationis, 47, editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1990) p. 24.
In presbyterorum ordinatione, orat Ecclesia:
« Domine, sancte Pater, [...] iam in Priore Testamento officia sacramentis mysticis instituta creverunt: ut cum Moysen et Aaron regendo et sanctificando populo praefecisses, ad eorum societatis et operis adiumentum sequentis ordinis et dignitatis viros eligeres. Sic in eremo, per septuaginta virorum prudentium mentes Moysi spiritum propagasti [...]. Sic in filios Aaron paternae plenitudinis abundantiam transfudisti ». Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum, De Ordinatione presbyterorum. Prex ordinationis, 159, editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1990) p. 91-92.
Et in prece consecratoria pro diaconorum ordinatione, Ecclesia confitetur:
« Omnipotens Deus, [...] Ecclesiam Tuam [...] in augmentum templi novi crescere dilatarique largiris, sacris muneribus trinos gradus ministrorum nomini Tuo servire constituens, sicut iam ab initio Levi filios elegisti, ad prioris tabernaculi ministerium explendum ». Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum, De Ordinatione diaconorum. Prex ordinationis, 207, editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1990) p. 121.
Unicum Christi sacerdotium
Omnes praefigurationes sacerdotii Veteris Foederis suam inveniunt adimpletionem in Christo Iesu qui est « unicus [...] mediator Dei et hominum » (1 Tim 2,5). Melchisedech, « sacerdos Dei altissimi » (Gn 14,18), a Traditione christiana consideratur sicut praefiguratio sacerdotii Christi, qui unus est « pontifex iuxta ordinem Melchisedech » (Heb 5,10; 6,20), « sanctus, innocens, impollutus » (Heb 7,26), quique « una [...] oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur » (Heb 10,14), id est, uno Suae crucis sacrificio.
Sacrificium Christi redemptivum est unicum, semel pro semper peractum. Et tamen ipsum in Sacrificio eucharistico Ecclesiae fit praesens. Idem dicendum est de unico Christi sacerdotio: illud praesens fit per sacerdotium ministeriale quin unicitas sacerdotii minuatur Christi: « Et ideo solus Christus est verus Sacerdos, alii autem ministri Eius ». Sanctus Thomas Aquinas, Commentarium in epistolam ad Hebraeos, c. 7, lect. 4: Opera omnia, v. 21 (Parisiis 1876) p. 647.
Duae unius sacerdotii Christi participationes
Christus, Summus Sacerdos et unus mediator, Ecclesiam fecit regnum sacerdotum Deo et Patri Suo. Cf Apc 1,6; 5,9-10; 1 Pe 2,5.9. Tota credentium communitas, qua talis, est sacerdotalis. Fideles suum baptismale exercent sacerdotium per suam participationem, unusquisque secundum suam propriam vocationem, missionis Christi, Sacerdotis, Prophetae et Regis. Per Baptismi et Confirmationis sacramenta, fideles « consecrantur in [...] sacerdotium sanctum ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 14.
Episcoporum et presbyterorum sacerdotium ministeriale seu hierarchicum et commune omnium fidelium sacerdotium, quamquam « unum [...] et alterum suo peculiari modo de uno Christi sacerdotio participant », Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 14. differunt tamen essentia, quamquam « ad invicem [...] ordinantur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 14. Quonam sensu? Dum commune fidelium sacerdotium in rem deducitur per incrementum gratiae baptismalis, vitae fidei, spei et caritatis, vitae secundum Spiritum, sacerdotium ministeriale in servitium est sacerdotii communis, ad incrementum gratiae baptismalis omnium christianorum refertur. Unum habetur ex mediis per quae Christus Suam Ecclesiam aedificare et ducere non desinit. Propterea per proprium transmittitur sacramentum, per Ordinis sacramentum.
In persona Christi-Capitis...
In ecclesiali ministri ordinati servitio, Ipse Christus, Ecclesiae Suae est praesens, quatenus Caput Sui corporis, Pastor Sui gregis, Summus sacrificii redemptoris Sacerdos, veritatis Magister. Hoc est quod Ecclesia exprimit affirmans sacerdotem, virtute sacramenti Ordinis, in persona Christi Capitis agere: Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 14; Ibid., 28: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 34; Id., Const. Sacrosanctum Concilium, 33: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 108; Id., Decr. Christus Dominus, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 677; Id., Decr. Presbyterorum ordinis, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 992; Ibid., 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 999.
« Idem itaque Sacerdos, Christus Iesus, cuius quidem sacram personam Eius administer gerit. Hic siquidem, ob consecrationem quam accepit sacerdotalem, Summo Sacerdoti assimulatur, ac potestate fruitur operandi virtute ac persona Ipsius Christi ». Pius XII, Litt. enc. Mediator Dei: AAS — Acta Apostolicae Sedis (1947) 548. « Christus autem est fons totius sacerdotii: nam sacerdos legalis erat figura Ipsius; sacerdos autem novae Legis in persona Ipsius operatur ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 22, a. 4, c: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.
Per ministerium ordinatum, praesertim Episcoporum et presbyterorum, praesentia Christi, tamquam Capitis Ecclesiae, in communitate credentium, visibilis fit. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 24. Secundum pulchram sancti Ignatii Antiocheni locutionem, Episcopus est typos tou Patrós, quasi vivens imago Dei Patris. Cf Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Trallianos, 3, 1: SC — Sources chrétiennesbis, 96 (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici); Id., Epistula ad Magnesios, 6, 1: SC — Sources chrétiennesbis, 84 (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici).
Haec Christi praesentia in ministro non sic debet intelligi ac si hic contra omnes humanas debilitates esset praemunitus, contra spiritum dominationis, contra errores, etiam contra peccatum. Spiritus Sancti virtus non omnibus ministri actibus eodem modo suam dat cautionem. Dum in sacramentis, haec datur cautio, ita ut ipsum ministri peccatum fructum gratiae impedire nequeat, multi alii habentur actus in quibus humanum ministri sigillum relinquit vestigia quae non semper signum sunt fidelitatis erga Evangelium, et quae consequenter apostolicae Ecclesiae fecunditati nocere possunt.
Hoc sacerdotium est ministeriale. « Munus [...] illud, quod Dominus Pastoribus populi Sui commisit, verum est servitium ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 24: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 29. Ad Christum et ad homines plene refertur. Plene a Christo et ab Eius dependet unico sacerdotio, et pro hominibus et Ecclesiae constitutum est communitate. Sacramentum Ordinis « sacram potestatem » communicat, quae alia non est ac illa Christi. Huius auctoritatis exercitium debet igitur secundum exemplar mensurari Christi, qui propter amorem ultimus et omnium factus est servus. Cf Mc 10,43-45; 1 Pe 5,3. « Iure itaque Dominus curam gregis amoris erga Se argumentum esse dixit ». Sanctus Ioannes Chrysostomus, De sacerdotio, 2, 4: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)); cf Io 21,15-17.
...« nomine totius Ecclesiae »
Sacerdotium ministeriale non solum habet munus repraesentandi Christum — Ecclesiae Caput — coram fidelium congregatione, agit etiam totius Ecclesiae nomine, cum Deo orationem praesentat Ecclesiae Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 33: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 108. et maxime cum eucharisticum offert Sacrificium. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 14.
« Nomine totius Ecclesiae », hoc non significat sacerdotes delegatos esse communitatis. Ecclesiae oratio et oblatio ab oratione et oblatione Christi, Capitis eius, sunt inseparabiles. Semper est cultus Christi in Ecclesia Sua et per ipsam. Tota Ecclesia, corpus Christi, orat et se offert « per Ipsum et cum Ipso et in Ipso », in unitate Spiritus Sancti, Deo Patri. Totum corpus, caput et membra, orat et se offert, et propterea illi qui, in corpore, speciatim eius sunt ministri, appellantur ministri non solum Christi, sed etiam Ecclesiae. Quia sacerdotium ministeriale Christum repraesentat, potest Ecclesiam repraesentare.
III.Tres sacramenti Ordinis gradus
« Ministerium ecclesiasticum divinitus institutum diversis ordinibus exercetur ab illis qui iam ab antiquo Episcopi, presbyteri et diaconi vocantur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 28: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 33-34. Doctrina catholica, in liturgia, Magisterio et constanti Ecclesiae explicita praxi, agnoscit, duos gradus participationis ministerialis exsistere sacerdotii Christi: Episcopatum et presbyteratum. Diaconatus ad illos adiuvandos atque ad illis serviendum destinatur. Propterea verbum sacerdos designat, in usu hodierno, Episcopos et presbyteros, sed non diaconos. Tamen doctrina catholica docet, gradus participationis sacerdotalis (Episcopatum et presbyteratum) et gradum servitii (diaconatum) conferri, hos omnes tres, actu sacramentali qui « ordinatio » appellatur, id est, sacramento Ordinis:
« Cuncti revereantur diaconos ut Iesum Christum, sicut et Episcopum, qui est typus Patris, presbyteros autem ut senatum Dei et concilium Apostolorum. Sine his Ecclesia non vocatur ». Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Trallianos, 3, 1: SC — Sources chrétiennesbis, 96 (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici).
Ordinatio episcopalis – plenitudo sacramenti Ordinis
« Inter varia illa ministeria quae inde a primis temporibus in Ecclesia exercentur, teste traditione, praecipuum locum tenet munus illorum qui, in Episcopatum constituti, per successionem ab initio decurrentem, apostolici seminis traduces habent ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 20: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 23.
Ad suam altam adimplendam missionem, « Apostoli speciali effusione supervenientis Spiritus Sancti a Christo ditati sunt, et ipsi adiutoribus suis per impositionem manuum donum spirituale tradiderunt, quod usque ad nos in episcopali consecratione transmissum est ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 24.
Concilium Vaticanum II docet « episcopali consecratione plenitudinem conferri sacramenti Ordinis, quae nimirum et liturgica Ecclesiae consuetudine et voce sanctorum Patrum summum sacerdotium, sacri ministerii summa nuncupatur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 25.
« Episcopalis autem consecratio, cum munere sanctificandi, munera quoque confert docendi et regendi [...]. Perspicuum est manuum impositione et verbis consecrationis gratiam Spiritus Sancti ita conferri et sacrum characterem ita imprimi, ut Episcopi, eminenti ac adspectabili modo, Ipsius Christi Magistri, Pastoris et Pontificis partes sustineant et in Eius persona agant ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 25. « Episcopi itaque, per Spiritum Sanctum qui datus est eis, veri et authentici effecti sunt fidei Magistri, Pontifices ac Pastores ». Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 674.
« Membrum Corporis episcopalis aliquis constituitur vi sacramentalis consecrationis et hierarchica communione cum Collegii capite atque membris ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 26. Indoles et natura collegiales ordinis episcopalis manifestantur, inter alia, vetere Ecclesiae praxi quae pro novi Episcopi consecratione vult ut plures Episcopi participent in sacro. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 26. Pro legitima Episcopi ordinatione, hodie specialis Episcopi Romani requiritur interventus, ratione suae qualitatis supremi visibilis vinculi communionis Ecclesiarum particularium in una Ecclesia et sponsoris earum libertatis.
Unusquisque Episcopus, tamquam Christi vicarius, pastorale habet munus Ecclesiae particularis quae ipsi est concredita, sed simul pro omnibus Ecclesiis sollicitudinem cum omnibus suis in Episcopatu fratribus gestat collegialiter: « Quodsi unusquisque Episcopus portionis tantum gregis sibi commissae sacer Pastor est, tamen qua legitimus Apostolorum successor ex Dei institutione et praecepto apostolici muneris Ecclesiae una cum ceteris Episcopis sponsor fit ». Pius XII, Litt. enc. Fidei donum: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 49 (1957) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1957) 237; cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 27-28; Id., Decr. Christus Dominus, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 674-675; Ibid., 36: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 692; Ibid., 37: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 693; Id., Decr. Ad gentes, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 951-952; Ibid., 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 952-953; Ibid., 38: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 984-986.
Quidquid nunc dictum est, explicat cur Eucharistia ab Episcopo celebrata prorsus specialem habeat significationem tamquam expressionem Ecclesiae circa altare congregatae sub praesidentia illius qui visibiliter repraesentat Christum, bonum Pastorem et Caput Ecclesiae Eius. Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 41: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 111; Id., Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 31-32.
Ordinatio presbyterorum – cooperatorum Episcoporum
« Christus, quem Pater sanctificavit et misit in mundum, consecrationis missionisque Suae per Apostolos Suos, eorum successores, videlicet Episcopos participes effecit, qui munus ministerii sui, vario gradu, variis subiectis in Ecclesia legitime tradiderunt ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 28: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 33. Eorum « munus ministerii, subordinato gradu, presbyteris traditum est, ut in Ordine presbyteratus constituti, ad rite explendam missionem apostolicam a Christo concreditam, ordinis episcopalis essent cooperatores ». Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 992.
« Officium presbyterorum, utpote ordini episcopali coniunctum, participat auctoritatem qua Christus Ipse corpus Suum extruit, sanctificat et regit. Quare sacerdotium presbyterorum initiationis christianae sacramenta supponit, peculiari tamen illo sacramento confertur, quo presbyteri, unctione Spiritus Sancti, speciali charactere signantur et sic Christo Sacerdoti configurantur, ita ut in persona Christi Capitis agere valeant ». Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 992.
« Presbyteri, quamvis pontificatus apicem non habeant et in exercenda sua potestate ab Episcopis pendeant, cum eis tamen sacerdotali honore coniuncti sunt et vi sacramenti Ordinis, ad imaginem Christi, Summi atque aeterni Sacerdotis, Cf Heb 5,1-10; 7,24; 9,11-28. ad Evangelium praedicandum fidelesque pascendos et ad divinum cultum celebrandum consecrantur, ut veri sacerdotes Novi Testamenti ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 28: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 34.
Sacerdotes, virtute sacramenti Ordinis, universalitatem participant missionis Apostolis a Christo concreditae. Donum spirituale quod in ordinatione receperunt, eos praeparat, non ad missionem quamdam limitatam et restrictam, sed ad missionem salutis amplitudinis universalis, « usque ad ultimum terrae » (Act 1,8), Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 10: AAS — Acta Apostolicae Sedis (1966) 1007. ita ut sint « animo parati ad Evangelium ubique praedicandum ». Concilium Vaticanum II, Decr. Optatam totius, 20: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 726.
« Suum vero munus sacrum maxime exercent in eucharistico cultu vel synaxi, qua in persona Christi agentes Eiusque mysterium proclamantes, vota fidelium sacrificio Capitis ipsorum coniungunt, et unicum sacrificium Novi Testamenti, Christi scilicet Sese Patri immaculatam hostiam semel offerentis, in Sacrificio Missae usque ad Adventum Domini repraesentant et applicant ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 28: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 34. Ex hoc unico sacrificio, totum eorum sacerdotale ministerium suam haurit vim. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 993.
« Presbyteri, ordinis episcopalis providi cooperatores eiusque adiutorium et organum, ad populo Dei inserviendum vocati, unum presbyterium cum suo Episcopo constituunt, diversis quidem officiis mancipatum. In singulis localibus fidelium congregationibus Episcopum, quocum fidenti et magno animo sociantur, quodammodo praesentem reddunt eiusque munera et sollicitudinem pro parte suscipiunt et cura cotidiana exercent ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 28: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 35. Presbyteri ministerium suum exercere non possunt nisi dependentes ab Episcopo et in communione cum ipso. Oboedientiae promissio quam Episcopo in ordinationis faciunt momento et osculum pacis Episcopi ad finem liturgiae ordinationis significant, Episcopum eos tamquam suos collaboratores, suos filios, suos fratres suosque amicos considerare, eosque vicissim illi amorem debere et oboedientiam.
« Presbyteri, per ordinationem in Ordine presbyteratus constituti, omnes inter se intima fraternitate sacramentali nectuntur; specialiter autem in dioecesi cuius servitio sub Episcopo proprio addicuntur unum presbyterium efformant ». Concilium Vaticanum II. Decr. Presbyterorum ordinis, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1003. Presbyterii unitas expressionem invenit liturgicam in consuetudine, secundum quam presbyteri, in ritu ordinationis, post Episcopum, et ipsi manus imponunt.
Ordinatio diaconorum – « ad ministerium »
« In gradu inferiori hierarchiae sistunt diaconi, quibus "non ad sacerdotium, sed ad ministerium" manus imponuntur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 29: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 36; cf Id., Decr. Christus Dominus, 15: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 679. Pro diacono ordinando, solus Episcopus manus imponit, ita significans diaconum in muneribus suae « diaconiae » Episcopo speciatim annecti. Cf Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 8: ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 22-24.
Diaconi missionem et gratiam Christi, modo speciali, participant. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 41: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 46; Id., Decr. Ad gentes, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 967. Ordinis sacramentum eos signat sigillo (« charactere ») quod nemo delere potest et quod eos configurat Christo qui factus est « diaconus », id est, omnium minister. Cf Mc 10,45; Lc 22,27; Sanctus Polycarpus Smyrnensis, Epistula ad Philippenses, 5, 2: SC — Sources chrétiennesbis 182 (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici). Ad diaconos pertinent, inter alia, Episcopo et presbyteris in mysteriorum divinorum celebratione assistere, maxime Eucharistiae, eamque distribuere, Matrimonio assistere idque benedicere, Evangelium proclamare et praedicare, exsequiis praesidere atque se diversis caritatis consecrare servitiis. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 29: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 36; Id., Const. Sacrosanctum Concilium, 35, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 109; Id., Decr. Ad gentes, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 967.
Post Concilium Vaticanum II, ab Ecclesia latina diaconatus « tamquam proprius ac permanens gradus hierarchiae » Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 29: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 36. est iterum stabilitus, dum Ecclesiae Orientales illum semper servaverant. Hic diaconatus permanens, qui viris coniugatis conferri potest, Ecclesiam multum ad eius ditavit missionem. Re vera, aptum est et utile, viros qui in Ecclesia ministerium vere diaconale explent sive in vita liturgica et pastorali sive in operibus socialibus et caritativis « per impositionem manuum inde ab Apostolis traditam corroborari et altari arctius coniungi, ut ministerium suum per gratiam sacramentalem diaconatus efficacius expleant ». Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 967.
IV.Huius sacramenti celebratio
Celebratio ordinationis Episcopi, presbyterorum vel diaconorum, propter suum pro vita Ecclesiae particularis momentum, fidelium postulat concursum quam maximum sit possibile. Die Dominica et in cathedrali ecclesia potissimum peragetur cum sollemnitate adiunctis accommodata. Tres ordinationes, Episcopi nempe, presbyteri et diaconi, idem sequuntur schema. Earum locus intra eucharisticam est liturgiam.
Ritus essentialis sacramenti Ordinis, pro tribus gradibus, impositione manuum ab Episcopo super caput ordinandi peracta constituitur atque prece consecratoria specifica quae a Deo effusionem postulat Spiritus Sancti Eiusque dona ministerio, ad quod candidatus ordinatur, accommodata. Cf Pius XII, Const. ap. Sacramentum ordinis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Sicut in omnibus sacramentis, ritus quidam annexi celebrationem circumdant. In diversis traditionibus liturgicis magnopere variantes, in communi habent, eos multiplices exprimere gratiae sacramentalis rationes. Sic, in ritu latino, ritus initiales — ordinandi presentatio et electio, Episcopi allocutio, ordinandi interrogatorium, sanctorum litaniae — testantur candidati electionem secundum usum Ecclesiae esse factam actumque sollemnem praeparant consecrationis, post quam plures sequuntur ritus ut mysterium adimpletum exprimant et symbolice perficiant: pro Episcopo et presbytero unctio sancto chrismate, signum specialis unctionis Spiritus Sancti qui fecundum eorum reddit ministerium; libri Evangeliorum, anuli, mitrae et baculi traditio Episcopo tamquam signum eius missionis apostolicae annuntiandi verbum Dei, eius fidelitatis erga Ecclesiam, Sponsam Christi, eius muneris pastoris gregis Domini; presbytero traditio patenae et calicis, oblationis plebis sanctae, Cf Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum, De Ordinatione presbyterorum. Traditio panis et vini, 163, editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1990) p. 95. ad quam Deo praesentandam vocatur; traditio libri Evangeliorum diacono qui missionem iam accepit Evangelium Christi nuntiandi.
V.Quis potest hoc sacramentum conferre?
Christus Apostolos elegit eisque in Sua missione Suaque auctoritate dedit participationem. Ad dexteram Patris elevatus, gregem Suum non deserit, sed eum per Apostolos sub continua Sua custodit protectione et adhuc per hos eosdem dirigit Pastores qui hodie Eius opus prosequuntur. Cf Praefatio de Apostolis I: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 426. Christus igitur quosdam « dat » esse Apostolos, alios autem Pastores. Cf Eph 4,11. Ipse per Episcopos agere pergit. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 24.
Quia sacramentum Ordinis est ministerii apostolici sacramentum, ad Episcopos, quatenus Apostolorum successores, pertinet « donum spirituale », Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 24. « apostolici seminis traduces » Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 20: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 23. transmittere. Episcopi valide ordinati, id est, illi qui in successione sunt apostolica, valide tres sacramenti Ordinis conferunt gradus. Cf Innocentius III, Professio fidei Waldensibus praescripta: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; CIC — Codex Iuris Canonici canon 1012; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canones 744. 747.
VI.Quis potest hoc recipere sacramentum?
« Sacram ordinationem valide recipit solus vir baptizatus ». 5 CIC — Codex Iuris Canonici canon 1024. Dominus Iesus viros elegit ad efformandum duodecim Apostolorum collegium, Cf Mc 3,14-19; Lc 6,12-16. atque idem fecerunt Apostoli cum elegerunt collaboratores, Cf 1 Tim 3,1-13; 2 Tim 1,6; Tit 1,5-9. qui eis in eorum succederent munere. Cf Sanctus Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios, 42, 4: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici); Ibid., 44,3: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici). Episcoporum collegium cum quo presbyteri in sacerdotio sunt coniuncti, praesens, usque ad Christi reditum, reddit et actuale efficit Duodecim collegium. Ecclesia se agnoscit huius electionis Ipsius Domini vinculo alligatam. Hac de causa, mulierum ordinatio possibilis non est. Cf Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 26-27: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 1715-1720; Id., Ep. ap. Ordinatio sacerdotalis: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 86 (1994) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1994) 545-548; Sacra Congregatio pro Doctrina fidei, Decl. Inter insigniores: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 69 (1977) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1977) 98-116; Id., Responsum ad dubium circa doctrinam in Epist. Ap. « Ordinatio Sacerdotalis » traditam: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 87 (1995) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1995) 1114.
Nemo habet ius sacramentum Ordinis recipiendi. Re vera, nemo sibi hoc sumit munus. Ad illud fit a Deo vocatio. Cf Heb 5,4. Qui signa vocationis Dei ad ministerium ordinatum agnoscere putat, suum optatum humiliter submittere debet Ecclesiae auctoritati, ad quam pertinent responsabilitas et ius aliquem vocandi ad ordines recipiendos. Sicut omnis gratia, hoc sacramentum recipi non potest nisi tamquam donum immeritum.
Omnes Ecclesiae latinae ministri ordinati, praeter diaconos permanentes, modo normali inter fideles viros eliguntur qui ut coelibes vivunt et voluntatem habent coelibatum servandi « propter Regnum caelorum » (Mt 19,12). Vocati ut sine divisione Domino consecrentur et illis quae sunt Eius, Cf 1 Cor 7,32. se totos Deo et hominibus tradunt. Coelibatus signum est huius novae vitae in cuius servitium minister consecratur Ecclesiae; laeto acceptus corde, modo splendenti Regnum annuntiat Dei. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1015-1016.
In Ecclesiis Orientalibus, inde a saeculis, disciplina viget diversa: dum Episcopi solum inter coelibes eliguntur, viri coniugati possunt diaconi et presbyteri ordinari. Haec praxis, a longo tempore, legitima habetur; hi presbyteri ministerium in suis communitatibus exercent fructuosum. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1015. Ceterum, coelibatus presbyterorum in Ecclesiis Orientalibus valde est in honore, et plures presbyteri illum propter Regnum Dei libere elegerunt. In Oriente, sicut in Occidente, qui sacramentum recepit Ordinis, non potest iam matrimonium contrahere.
VII.Effectus sacramenti Ordinis
Character indelebilis
Hoc sacramentum ordinandum Christo per gratiam Spiritus Sancti configurat specialem, ut sit instrumentum Christi pro Eius Ecclesia. Per ordinationem recipitur capacitas agendi tamquam Christi legatus, Capitis Ecclesiae, in Eius triplici munere sacerdotis, prophetae et regis.
Sicut in Baptismo et Confirmatione, haec participatio muneris Christi semel pro semper praebetur. Sacramentum Ordinis confert, et ipsum, characterem spiritualem indelebilem et iterari non potest nec ad tempus conferri. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 23a, Doctrina de sacramento Ordinis, c. 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 25; Ibid., 28: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 34; Ibid., 29: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 36; Id., Decr. Presbyterorum ordinis, 2: 58 (1966) 992.
Valide ordinatus potest certe, gravibus de causis, ab obligationibus et muneribus exonerari ordinationi coniunctis vel prohiberi ne ea exerceat, CIC — Codex Iuris Canonici canones 290-293. 1336, § 1, 3 et 5. 1338, § 2. sed non potest, sensu stricto, laicus rursus fieri quia impressus ordinatione character manet semper. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 23a, Canones de sacramento Ordinis, canon 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Vocatio et missio receptae die eius ordinationis eum permanenti modo signant.
Quia Christus est qui ultimo agit et operatur salutem per ministrum ordinatum, huius indignitas non impedit quominus Christus agat. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 12: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Constantiense, Errores Iohannis Wyclif, 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Sanctus Augustinus id firmiter asserit:
« Qui vero fuerit superbus minister, cum zabulo computatur; sed non contaminatur donum Christi, quod per illum fluit purum, quod per illum transit liquidum venit ad fertilem terram. [...] Spiritalis enim virtus sacramenti ita est ut lux: et ab illuminandis pura excipitur, et si per immundos transeat, non inquinatur ». Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 5, 15: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Gratia Spiritus Sancti
Spiritus Sancti gratia huic sacramento propria est illa configurationis ad Christum Sacerdotem, Magistrum et Pastorem, cuius ordinatus constituitur minister.
Pro Episcopo est imprimis gratia roboris (« Spiritum principalem » seu Spiritum qui principes constituit, petit oratio consecrationis Episcopi in ritu latino Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum, De Ordinatione Episcopi. Prex ordinationis, 47, editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1990) p. 24.): illa ducendi suam Ecclesiam eamque defendendi fortiter et prudenter sicut pater et pastor, cum amore erga omnes gratuito et praedilectione erga pauperes, infirmos et nos. Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 678-679; Ibid., 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 680-681. Haec gratia illum impellit ut Evangelium omnibus nuntiet, ut gregi suo sit exemplar, ut illum in via sanctificationis praecedat, se in Eucharistia cum Christo Sacerdote et Victima unum efficiens, quin timeat pro ovibus suis dare vitam:
« Da, cordis cognitor Pater, super hunc servum Tuum, quem elegisti ad Episcopatum, pascere gregem sanctum Tuum, et primatum sacerdotii Tibi exhibere sine reprehensione, servientem noctu et die, incessanter repropitiari vultum Tuum et offerre dona sanctae Ecclesiae Tuae, spiritu primatus sacerdotii habere potestatem dimittere peccata secundum mandatum Tuum, dare sortes secundum praeceptum Tuum, solvere etiam omnem colligationem secundum potestatem quam dedisti Apostolis, placere autem Tibi in mansuetudine et mundo corde, offerentem Tibi odorem suavitatis, per Puerum Tuum Iesum Christum... ». Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 3: ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 8-10.
Donum spirituale, quod ordinatio confert presbyteralis, hac oratione ritui Byzantino propria exprimitur. Episcopus, manus imponens, dicit inter alia:
« Ipse Domine, etiam et istum quem Tibi presbyteri gradum subire complacuit, dono Sancti Tui Spiritus adimple, ut inculpate sancto Tuo altari assistere dignus fiat, Regni Tui Evangelium annuntiare, veritatis Tuae verbum sanctificare, dona et hostias spirituales Tibi offerre, populumque Tuum per lavacrum regenerationis innovare; ut et ipse in secundo magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi Filii Tui unigeniti Adventu occurrens, rectae administrationis proprii nimirum sibi ordinis, in multitudine bonitatis Tuae, mercedem accipiat ». Liturgia Byzantina. 2 oratio chirotoniae presbyteralis: Eukológion to méga (Roma 1873) p. 136.
Diaconi vero « gratia [...] sacramentali roborati, in diaconia liturgiae, verbi et caritatis populo Dei, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio, inserviunt ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 29: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 36.
Coram gratiae et muneris sacerdotalium magnitudine, sancti doctores urgentem ad conversionem sunt experti vocationem ut tota vita sua corresponderent Ei, cuius sacramentum illos constituit ministros. Sic sanctus Gregorius Nazianzenus, tunc admodum iuvenis presbyter, exclamat:
« Purgari prius oportet, deinde purgare; sapientia instrui, atque ita demum alios sapientia instruere; lux fieri, et alios illuminare; ad Deum appropinquare, et ita alios adducere; sanctificari, et postea sanctificare; cum manibus ducere, cum prudentia consilium dare ». Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 2, 71: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). « Scio, cuius ministri sumus, et ubi iacentes, et quo mittentes. Scio, quae Dei sublimitas, quae humana infirmitas, ac rursum potentia sit ». Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 2, 74: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). [Quis est ergo sacerdos? Est] veritatis propugnator, « qui cum angelis stabit, cum archangelis glorificabit, ad supernum altare sacrificia transmittet, cum Christo sacerdotio fungetur, figmentum instaurabit, imaginem exhibebit, superno mundo opificem aget, et, ut, quod maius est, dicam, deus erit, aliosque deos efficiet ». Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 2, 73: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). Et sanctus Parochus pagi Ars: « Sacerdos opus Redemptionis hic in terris prosequitur ». [...] « Si quis hic in terris bene intelligeret sacerdotem, moreretur non ex metu, sed ex amore ». [...] « Sacerdotium est cordis Iesu amor ». B. Nodet, Le Curé d'Ars. Sa pensée-son coeur (Le Puy 1966) p. 98.
Sanctus Paulus suo discipulo Timotheo dicit: « Admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum » (2 Tim 1,6), et: « si quis Episcopatum appetit, bonum opus desiderat » (1 Tim 3,1). Ad Titum dicebat: « Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui » (Tit 1,5).
Tota Ecclesia populus est sacerdotalis. Propter Baptismum, omnes fideles sacerdotium participant Christi. Haec participatio « sacerdotium commune fidelium » appellatur. Super eius fundamento et in eius servitium alia exsistit missionis Christi participatio, illa ministerii collati sacramento Ordinis, cuius munus est, nomine et in persona Christi Capitis, in communitate servire.
Sacerdotium ministeriale essentialiter a sacerdotio fidelium differt communi propterea quod sacram potestatem in fidelium confert servitium. Ministri ordinati suum erga populum Dei servitium exercent per doctrinam (munus docendi), cultum divinum (munus liturgicum) et per pastoralem gubernationem (munus regendi).
Inde ab originibus, ministerium ordinatum in tribus gradibus collatum est et exercitum: in illo Episcoporum, in illo presbyterorum et in illo diaconorum. Ministeria per ordinationem collata pro organica Ecclesiae structura non possunt substitui: sine Episcopo, presbyteris et diaconis de Ecclesia sermo esse nequit. Cf Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Trallianos, 3, 1: SC — Sources chrétiennesbis, 96 (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici).
Episcopus sacramenti Ordinis recipit plenitudinem quae eum in Collegium inserit episcopale eumque efficit visibile caput Ecclesiae particularis quae ei concredita est. Episcopi, quatenus Apostolorum successores et Collegii membra, responsabilitatem apostolicam participant et missionem totius Ecclesiae sub auctoritate Romani Pontificis, Successoris sancti Petri.
Presbyteri in dignitate sacerdotali cum Episcopis coniunguntur simulque ab illis dependent in suorum munerum pastoralium exercitio; vocati sunt ut providi Episcoporum sint cooperatores; circa suum Episcopum presbyterium constituunt, quod cum illo responsabilitatem sustinet Ecclesiae particularis. Ab Episcopo officium communitatis accipiunt paroecialis vel munus ecclesiale concretum.
Diaconi sunt ministri ordinati ad munera servitii Ecclesiae; sacerdotium non accipiunt ministeriale, sed ordinatio illis confert munera magni momenti in ministerio verbi, cultus divini, pastoralis gubernationis et servitii caritatis, quae quidem munera sub auctoritate pastorali sui Episcopi debent explere.
Sacramentum Ordinis per manuum impositionem confertur quam oratio sollemnis sequitur consecratoria quae a Deo pro ordinando postulat gratias Spiritus Sancti ad eius ministerium requisitas. Ordinatio characterem sacramentalem imprimit indelebilem.
Ecclesia sacramentum Ordinis solummodo baptizatis confert viris, quorum aptitudines ad ministerii exercitium rite recognitae sunt. Ad Ecclesiae auctoritatem pertinent responsabilitas et ius aliquem vocandi ad ordines recipiendos.
In Ecclesia latina, sacramentum Ordinis pro presbyteratu normali modo nonnisi candidatis confertur qui dispositi sunt ad coelibatum libere amplectendum et publice suam manifestant voluntatem eum servandi propter Regni Dei et servitii hominum amorem.
Ad Episcopos pertinet Ordinis sacramentum in tribus conferre gradibus.
7.Sacramentum Matrimonii
« Matrimoniale foedus, quo vir et mulier inter se totius vitae consortium constituunt, indole sua naturali ad bonum coniugum atque ad prolis generationem et educationem ordinatum, a Christo Domino ad sacramenti dignitatem inter baptizatos evectum est ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 1055, § 1.
I.Matrimonium in consilio Dei
Sacra Scriptura creatione viri et mulieris ad imaginem et similitudinem Dei incipit Cf Gn 1,26-27. et visione « nuptiarum Agni » (Apc 19,9) Cf Apc 19,7. concluditur. Ab initio usque ad finem, Scriptura de Matrimonio atque de eius loquitur mysterio, de eius institutione et de sensu quem Deus illi dedit, de eius origine et fine, de eius diversis adimpletionibus per decursum historiae salutis, de eius difficultatibus e peccato ortis et de eius renovatione « in Domino » (1 Cor 7,39), in Novo Christi et Ecclesiae Foedere. Cf Eph 5,31-32.
Matrimonium in creationis ordine
« Intima communitas vitae et amoris coniugalis, a Creatore condita [est] suisque legibus instructa [...]. Ipse [...] Deus est auctor matrimonii ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1067. Vocatio ad matrimonium in ipsa natura viri et mulieris est inscripta, quales e manu Creatoris orti sunt. Matrimonium institutio mere humana non est, non obstantibus variationibus non paucis quas ipsum passum est per saeculorum decursum in diversis culturis, structuris socialibus et spiritualibus habitibus. Hae diversitates efficere non debent ut lineamenta communia et permanentia oblivioni mandentur. Licet non ubique huius institutionis dignitas eadem claritate illucescat, Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 47: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1067. in omnibus tamen culturis quidam de magnitudine unionis matrimonialis est sensus. « Salus personae et societatis humanae ac christianae arcte cum fausta condicione communitatis coniugalis et familiaris connectitur ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 47: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1067.
Deus qui hominem ex amore creavit, eum etiam vocavit ad amorem, qui fundamentalis et innata omnis humanae personae est vocatio. Homo etenim ad imaginem et similitudinem Dei est creatus Cf Gn 1,27. qui Ipse « Caritas est » (1 Io 4,8.16). Cum Deus eum virum et mulierem creaverit, eorum mutuus amor imago fit amoris absoluti et indefectibilis quo Deus amat hominem. Hic est bonus, immo valde bonus, ante Creatoris oculos. Cf Gn 1,31. Et hic amor, quem Deus benedicit, destinatur ut fecundus sit atque ut in opere communi custodiae creationis deducatur in rem: « Benedixitque illis Deus et ait illis: "Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam" » (Gn 1,28).
Virum et mulierem alterum pro altero creatos esse sacra asserit Scriptura: « Non est bonum esse hominem solum » (Gn 2,18). Mulier, « caro de carne » eius, Cf Gn 2,23. id est, ei par, ei omnino proxima, illi a Deo donatur tamquam « adiutorium », Cf Gn 2,18. Deum sic repraesentans, a quo nostrum est auxilium. Cf Ps 121,2. « Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam » (Gn 2,24). Ipse Dominus ostendit hoc significare unitatem utriusque vitae indefectibilem, in memoriam revocans quale « ab initio » fuerit Creatoris consilium: Cf Mt 19,4. « Itaque iam non sunt duo sed una caro » (Mt 19,6).
Matrimonium sub peccati regimine
Omnis homo circa se et in se ipso mali habet experientiam. Haec experientia in relationibus etiam percipitur inter virum et mulierem. Omni tempore, eorum unionem discordia, dominationis spiritus, infidelitas, invidia et conflictus minantur qui usque ad odium et rupturam possunt pervenire. Haec inordinatio modo plus minusve acuto manifestari potest atque plus minusve potest superari secundum culturas, aetates, individua, sed indolem universalem videtur certo habere.
Secundum fidem, haec inordinatio, quam modo doloroso percipimus, e viri et mulieris non provenit natura neque ex natura relationum eorum, sed ex peccato. Primum peccatum, abruptio a Deo, tamquam primam habet consequentiam abruptionem originalis communionis viri et mulieris. Eorum necessitudines mutuis detorquentur obiurgationibus; Cf Gn 3,12. eorum mutua attractio, proprium Creatoris donum, Cf Gn 2,22. in dominationis et cupiditatis mutatur relationes; Cf Gn 3,16. pulchra vocatio viri et mulieris ut fecundi sint, multiplicentur et terram subiiciant, Cf Gn 1,28. poenis gravatur partus et laboris ad panem obtinendum. Cf Gn 3,16-19.
Creationis tamen subsistit ordo, quamquam graviter perturbatus. Ad vulnera peccati sananda, vir et mulier egent adiutorio gratiae quam Deus, in Sua infinita misericordia, nunquam eis recusavit. Cf Gn 3,21. Sine hoc adiumento, vir et mulier pervenire non possunt ad vitarum suarum efficiendam unionem, ad quam « ab initio » Deus eos creavit.
Matrimonium sub Legis paedagogia
Deus in Sua misericordia hominem peccatorem non dereliquit. Poenae quae peccatum sunt secutae, dolores partus, Cf Gn 3,16. labor « in sudore vultus tui » (Gn 3,19) remedia etiam constituunt quae peccati minuunt damna. Post lapsum, matrimonium adiuvat ad superandum recessum in se ipsum, « egoismum », sui amorem, conquisitionem propriae voluptatis, atque ad se alteri aperiendum, ad mutuum adiutorium, ad sui donum.
Conscientia moralis relate ad matrimonii unitatem et indissolubilitatem sub Legis veteris paedagogia est aucta. Patriarcharum et regum polygamia nondum expresse reiicitur. Tamen Lex Moysi tradita tendit ad mulierem contra arbitrium dominatus viri defendendam, quamvis et ipsa etiam secum ferat, iuxta Domini verbum, vestigia « duritiae cordis » viri, propter quam Moyses mulieris permisit repudium. Cf Mt 19,8; Dt 24,1.
Prophetae, Foedus Dei cum Israel sub coniugalis amoris exclusivi et fidelis perspicientes imagine, Cf Os 1-3; Is 54; 62; Ier 2-3; 31; Ez 16; 23. populi electi praeparaverunt conscientiam ad profundiorem unicitatis et indissolubilitatis matrimonii intelligentiam. Cf Mal 2,13-17. Libri Ruth atque Thobis testimonia commoventia praebent de alto matrimonii sensu, de fidelitate et teneritudine coniugum. Traditio in Cantico Canticorum expressionem semper vidit singularem amoris humani, quatenus hic repercussio est amoris Dei, amoris qui « fortis est ut mors » et quem « aquae multae non potuerunt exstinguere » (Ct 8,6-7).
Matrimonium in Domino
Nuptiale Foedus inter Deum et Eius populum Israel Novum et aeternum praeparaverat Foedus, in quo Filius Dei, Se incarnans Suamque donans vitam, totum genus humanum ab Ipso salvatum quodammodo Sibi coniunxit, Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1042. sic « nuptias Agni » praeparans. Cf Apc 19,7 et 9.
Iesus, in Suae vitae publicae limine, Suum primum signum — ob matris Suae petitionem — in quodam matrimonii festo est operatus. Cf Io 2,1-11. Ecclesia magni fecit Iesu praesentiam in nuptiis Canae. Ibi confirmationem perspicit bonitatis matrimonii ibique annuntiari matrimonium exinde signum efficax praesentiae Christi esse futurum.
Iesus, in praedicatione Sua, sine ambiguitate docuit originalem sensum unionis viri et mulieris, qualem ab initio eam voluit Creator: permissio, a Moyse concessa, propriam repudiandi uxorem, cordis duritiae erat concessio; Cf Mt 19,8. matrimonialis viri et mulieris coniunctio indissolubilis est: Deus Ipse eam perfecit: « Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet » (Mt 19,6).
Haec haud ambigua in vinculi matrimonialis indissolubilitate instantia perplexitatem inducere potuit et quasi exigentia videri quae effici nequit. Cf Mt 19,10. Tamen Iesus coniugibus non imposuit pondus quod ferri non possit et nimis grave, Cf Mt 11,29-30. Lege Moysis onerosius. Veniens ad initialem creationis ordinem, peccato perturbatum, restaurandum, Ipse vim praebet et gratiam ad vivendum in matrimonio secundum novam Regni Dei rationem. Coniuges, Christum sequentes, sibi ipsis abrenuntiantes, suam crucem super se tollentes, Cf Mc 8,34. « capere » Cf Mt 19,11. poterunt originalem matrimonii sensum et cum Christi adiutorio vivere iuxta illum. Haec Matrimonii christiani gratia fructus est crucis Christi, quae totius vitae christianae est fons.
Apostolus Paulus hoc praebet intelligendum dicens: « Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et Seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret » (Eph 5,25-26), statim adiungens: « "Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una". Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et Ecclesia! » (Eph 5,31-32).
Tota vita christiana signum amoris sponsalis fert Christi et Ecclesiae. Iam Baptismus, in populum Dei ingressus, mysterium est nuptiale: est quasi nuptiarum lavacrum Cf Eph 5,26-27. quod nuptiarum praecedit convivium, Eucharistiam. Matrimonium christianum, e parte sua, signum fit efficax, sacramentum Foederis Christi et Ecclesiae. Quia eius significat et communicat gratiam, Matrimonium inter baptizatos verum est Novi Foederis sacramentum. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 24a, Doctrina de sacramento Matrimonii: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; CIC — Codex Iuris Canonici canon 1055, § 1.
Virginitas propter Regnum
Christus totius vitae christianae est centrum. Vinculum cum Ipso primum locum obtinet relate ad omnia alia vincula familiaria vel socialia. Cf Lc 14,26; Mc 10,28-31. Ab Ecclesiae initio, viri exstiterunt et mulieres qui magno matrimonii abrenuntiaverunt bono ut Agnum sequerentur quocumque iret, Cf Apc 14,4. ut de rebus Domini haberent curam, ut Ei studerent placere, Cf 1 Cor 7,32. ut irent obviam Sponso qui venit. Cf Mt 25,6. Ipse Christus quosdam invitavit ut Eum in hoc sequerentur vitae genere, cuius Ipse permanet exemplar:
« Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter Regnum caelorum. Qui potest capere, capiat » (Mt 19,12).
Virginitas propter Regnum caelorum est gratiae baptismalis explicatio, signum potens praeeminentiae vinculi cum Christo atque ardentis exspectationis reditus Eius, signum quod etiam revocat in memoriam matrimonium realitatem esse praesentis saeculi quod praeterit. Cf Mc 12,25; 1 Cor 7,31.
Utrumque, Matrimonii sacramentum et virginitas propter Regnum Dei, ab Ipso Domino provenit. Ipse illis significationem praebet et gratiam tribuit necessariam ad vivendum in eis secundum voluntatem Eius. Cf Mt 19,3-12. Virginitatis propter Regnum aestimatio Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 42: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 48; Id., Decr. Perfectae caritatis, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 707; Id., Decr. Optatam totius, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 720-721. et christiana Matrimonii significatio inseparabiles sunt et sibi mutuo favent:
« Qui matrimonium damnat, is virginitatis etiam gloriam carpit; qui laudat, is virginitatem admirabiliorem [...] reddit. Nam quod deterioris comparatione bonum videtur, id haud sane admodum bonum est; quod autem omnium sententia bonis melius, id excellens bonum est ». Sanctus Ioannes Chrysostomus, De virginitate, 10, 1: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)); cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 98.
II.Matrimonii celebratio
In ritu latino, Matrimonii celebratio inter duos fideles catholicos plerumque intra sanctam Missam fit propter omnium sacramentorum vinculum cum Paschali Christi mysterio. Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 61: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 116-117. In Eucharistia memoriale efficitur Novi Foederis, in quo Christus Se Ecclesiae Sponsae Suae dilectae in perpetuum coniunxit pro qua Seipsum tradidit. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 9. Oportet igitur sponsos suum sigillare consensum ad se mutuo donandos vitarum suarum oblatione, illum coniungentes cum Christi oblatione pro Eius Ecclesia praesenti effecta in Sacrificio eucharistico, et Eucharistiam accipientes, ut, idem corpus et eumdem sanguinem Christi communicantes, « unum corpus » efforment in Christo. Cf 1 Cor 10,17.
« Ut sacramentalis actio sanctificationis, Matrimonii celebratio — liturgiae [...] illigata — oportet per se sit valida, digna, frugifera ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 67: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 162. Oportet igitur ut futuri sponsi se ad sui Matrimonii celebrationem disponantur, Poenitentiae recipientes sacramentum.
Secundum traditionem latinam, sponsi, tamquam ministri gratiae Christi, sibi mutuo Matrimonii conferunt sacramentum, suum consensum coram Ecclesia significantes. In traditionibus Ecclesiarum Orientalium, sacerdotes — Episcopi vel presbyteri — testes sunt consensus mutuo ab sponsis praestiti, Cf CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 817. sed etiam eorum benedictio ad validitatem sacramenti est necessaria. Cf CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 828.
Diversae liturgiae divites sunt in precibus benedictionis et Epiclesis quae a Deo Eius postulant gratiam et super novos coniuges benedictionem, speciatim super sponsam. In huius sacramenti Epiclesi, coniuges Spiritum Sanctum accipiunt tamquam communionem amoris Christi et Ecclesiae. Cf Eph 5,32. Ipse eorum foederis est sigillum, fons semper oblatus eorum amoris, vis qua eorum renovabitur fidelitas.
III.Consensus matrimonialis
In foedere matrimoniali primas agentes partes sunt vir et mulier, baptizati, liberi ad matrimonium contrahendum et qui suum consensum libere exprimunt. « Liberum esse » significat: — coactiones non subire; — legis naturalis vel ecclesiasticae non habere impedimentum.
Ecclesia considerat consensuum commutationem inter sponsos tamquam elementum necessarium quod « matrimonium facit ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 1057, § 1. Si consensus deest, matrimonium non habetur.
Consensus consistit in « actu humano, quo coniuges sese mutuo tradunt et accipiunt ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1067; CIC — Codex Iuris Canonici canon 1057, § 2. « Ego accipio te in uxorem meam... »; « Ego accipio te in maritum meum... ». Ordo celebrandi Matrimonium, 62, Editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1991) p. 17. Hic consensus qui sponsos coniungit inter se, suam invenit consummationem in eo quod uterque « una caro » fit. Cf Gn 2,24; Mc 10,8; Eph 5,31.
Consensus esse debet actus voluntatis uniuscuiusque contrahentium a violentia vel a gravi metu externo liber. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 1103. Nulla humana potestas hunc consensum potest supplere. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 1057, § 1. Si haec libertas deest, Matrimonium est invalidum.
Propter hanc rationem (vel propter alias rationes quae Matrimonium nullum reddunt et infectum Cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 1083-1108.) Ecclesia, post examen condicionum a tribunali ecclesiastico competenti peractum, potest declarare « nullitatem Matrimonii », id est, Matrimonium nunquam exstitisse. In hoc casu, contrahentes liberi sunt ad nuptias ineundas, sed naturalibus tenentur obligationibus ex unione praecedenti. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 1071, § 1, 3.
Sacerdos (vel diaconus) qui Matrimonii assistit celebrationi, sponsorum accipit consensum nomine Ecclesiae eisque impertitur Ecclesiae benedictionem. Praesentia ministri Ecclesiae (et etiam testium) visibiliter exprimit, Matrimonium ecclesialem esse realitatem.
Hac de causa, Ecclesia modo normali a suis fidelibus formam ecclesiasticam postulat ad contrahendum Matrimonium. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 24a, Decretum "Tametsi": DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; CIC — Codex Iuris Canonici canon 1108. Plures rationes ad hanc determinationem explicandam concurrunt: — Matrimonium sacramentale actus est liturgicus. Exinde convenit illud in publica Ecclesiae celebrari liturgia; — Matrimonium in ordinem introducit ecclesialem, iura gignit et obligationes in Ecclesia inter coniuges et relate ad filios; — quia Matrimonium status vitae est in Ecclesia, necessarium est certitudinem haberi de matrimonio (unde obligatio ut habeantur testes); — indoles publica consensus hunc protegit, postquam praestitus est, et adiuvat ut fidelitas erga eum servetur.
Ut consensus coniugum actus liber sit et responsabilis, et ut matrimoniale foedus humana et christiana fundamenta solida habeat et mansura, praeparatio ad Matrimonium maximi est momenti. Exemplum et instructio a parentibus et a familiis donata huius praeparationis praeclara permanent via. Munus Pastorum et communitatis christianae quatenus « familiae Dei » necessarium est ad valores humanos et christianos matrimonii et familiae tradendos, Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 1063. eo magis quod nostris temporibus plures iuvenes experientiam norunt familiarum dissociatarum quae amplius hanc initiationem sufficienter non praestant:
« Iuvenes de amoris coniugalis dignitate, munere et opere, potissimum in sinu ipsius familiae, apte et tempestive instruendi sunt, ut, castitatis cultu instituti, convenienti aetate ab honestis sponsalibus ad nuptias transire possint ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 49: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1070.
Matrimonia mixta et disparitas cultus
In pluribus regionibus, condicio matrimonii mixti (inter catholicum et baptizatum non catholicum) sat frequenter accidit. Ipsa attentionem coniugum et Pastorum exigit particularem; casus matrimoniorum cum disparitate cultus (inter catholicum et non baptizatum) maiorem adhuc postulat circumspectionem.
Confessionis diversitas inter coniuges obstaculum insuperabile non constituit pro matrimonio, cum ipsi valent id in commune afferre quod unusquisque eorum in sua recepit communitate et mutuo discere quomodo unusquisque in sua vivat erga Christum fidelitate. Sed difficultates matrimoniorum mixtorum spernendae non sunt. Illae oriuntur ex eo quod christianorum separatio nondum superata est. Coniuges in periculo sunt ne, intra propriam domum, christianorum disiunctionem modo experiantur tragico. Disparitas cultus has difficultates potest graviores adhuc efficere. Diversitates relate ad fidem, ipsa matrimonii notio, sed etiam modi religiose cogitandi differentes, constituere possunt contentionum fontem in matrimonio, praesertim quoad filiorum educationem. Tunc quaedam potest praesentari tentatio: religiosa indifferentia.
Secundum ius in Ecclesia latina vigens, matrimonium mixtum pro sua liceitate eget explicita permissione auctoritatis ecclesiasticae. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 1124. In casu disparitatis cultus explicita dispensatio ab impedimento requiritur ut validum sit Matrimonium. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 1086. Haec permissio vel haec dispensatio supponunt utramque partem fines et proprietates essentiales Matrimonii cognoscere et non excludere; atque etiam partem catholicam obligationes confirmare, parti non catholicae communicatas ut eas ipsa cognoscat, servandi propriam fidem et praestandi Baptismum et educationem filiorum in Ecclesia catholica. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 1125.
Multis in regionibus, propter dialogum oecumenicum, communitates christianae, quas id afficit, actionem pastoralem pro matrimoniis mixtis communem instruxerunt. Eius munus est, hos adiuvare coniuges ut in sua condicione particulari sub fidei vivant lumine. Talis actio eos etiam debet adiuvare, ut contentiones superent inter obligationes coniugum mutuas et quas erga suas communitates habent ecclesiales. Ea debet incrementum fovere illorum quae illis in fide sunt communia, et observantiam illorum quae eos separant.
In matrimoniis cum disparitate cultus, coniux catholicus munus habet particulare: « Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre » (1 Cor 7,14). Pro coniuge christiano et pro Ecclesia magnum est gaudium, si haec « sanctificatio » ad liberam conducat alterius coniugis conversionem ad fidem christianam. Cf 1 Cor 7,16. Sincerus amor coniugalis, humile et patiens virtutum familiarium exercitium et perseverans oratio coniugem non credentem possunt praeparare ad conversionis gratiam accipiendam.
IV.Effectus sacramenti Matrimonii
« Ex valido Matrimonio enascitur inter coniuges vinculum natura sua perpetuum et exclusivum; in Matrimonio praeterea christiano coniuges ad sui status officia et dignitatem peculiari sacramento roborantur et veluti consecrantur ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 1134.
Vinculum matrimoniale
Consensus quo coniuges sese mutuo dant et accipiunt, a Deo Ipso sigillatur. Cf Mc 10,9. Ex eorum foedere, « institutum ordinatione divina firmum oritur, etiam coram societate ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1067. Sponsorum foedus in Dei cum hominibus inseritur Foedus: « Germanus amor coniugalis in divinum amorem assumitur ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1068.
Vinculum matrimoniale propterea a Deo Ipso stabilitur, ita ut Matrimonium ratum et consummatum inter baptizatos nunquam possit dissolvi. Hoc vinculum quod ex actu humano sponsorum libero et ex matrimonii sequitur consummatione, realitas est iam irrevocabilis et originem praebet foederi a Dei fidelitate praestito. Ad Ecclesiae non pertinet potestatem, se contra hanc sapientiae divinae dispositionem pronuntiare. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 1141.
Gratia sacramenti Matrimonii
Coniuges christiani « in suo vitae statu et ordine proprium suum in populo Dei donum habent ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 16. Haec gratia sacramenti Matrimonii propria ad perficiendum destinatur coniugum amorem, ad eorum unitatem indissolubilem roborandam. Illi hac gratia « se invicem in vita coniugali necnon prolis susceptione et educatione ad sanctitatem adiuvant ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 15-16; cf Ibid., 41: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 47.
Christus est huius gratiae fons. « Sicut enim Deus olim Foedere dilectionis et fidelitatis populo Suo occurrit, ita nunc hominum Salvator Ecclesiaeque Sponsus, per sacramentum Matrimonii christifidelibus coniugibus obviam venit ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1068. Ipse cum eis manet, eis vim praebet ut Ipsum sequantur suam crucem super se sumentes, ut iterum post lapsus surgant, ut sibi mutuo indulgeant, ut alii aliorum portent onera, Cf Gal 6,2. ut sint « subiecti invicem in timore Christi » (Eph 5,21), et se mutuo ament amore supernaturali, tenero et fecundo. Ipse illis praebet, iam hic in terris, in gaudiis eorum amoris et eorum vitae familiaris, ut nuptiarum Agni praegustent convivium:
« Unde vero sufficiamus ad enarrandam felicitatem eius matrimonii, quod Ecclesia conciliat et confirmat oblatio et obsignat benedictio, angeli renuntiant, Pater rato habet? [...] Quale iugum fidelium duorum unius spei, unius voti, unius disciplinae, eiusdem servitutis! Ambo fratres, ambo conservi; nulla spiritus carnisve discretio, atquin vere duo in carne una. Ubi caro una, unus est spiritus ». Tertullianus, Ad uxorem, 2, 8, 6-7: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)); cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 94.
V.Amoris coniugalis bona et exigentiae
« Coniugalis amor secum infert universalitatem, in quam ingrediuntur omnes partes ipsius personae — postulationes corporis et instinctus, vires sensuum et affectuum, desideria spiritus et voluntatis —; spectat ille ad unitatem quam maxime personalem, quae videlicet ultra communionem in una carne sola nihil aliud efficit nisi cor unum et animam unam; poscit vero indissolubilitatem ac fidelitatem extremae illius donationis mutuae et patet fecunditati. Paucis verbis de communibus agitur proprietatibus naturalis cuiuslibet amoris coniugalis, atqui nova cum significatione, quae non tantum purificat eas et confirmat, sed etiam tantopere extollit ut fiant declaratio bonorum proprie christianorum ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 96.
Matrimonii unitas et indissolubilitas
Coniugum amor, sua ipsa natura, unitatem et indissolubilitatem exigit eorum communitatis personalis quae totam eorum amplectitur vitam: « Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet » (Mt 19,6). Cf Gn 2,24. Coniuges « adiguntur ad crescendum continenter in communione sua per cotidianam fidelitatem erga matrimoniale promissum mutuae plenae donationis ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 19: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 101. Haec humana communio confirmatur, purificatur et perficitur communione in Iesu Christo, a Matrimonii sacramento donata. Ipsa per fidei communis vitam et per Eucharistiam in communi receptam profundior fit.
« Aequali etiam dignitate personali cum mulieris tum viri agnoscenda in mutua atque plena dilectione, unitas Matrimonii a Domino confirmata luculenter apparet ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 49: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1070. Polygamia huic aequali dignitati est contraria atque coniugali amori qui unicus est et exclusivus. Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 19: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 102.
Amoris coniugalis fidelitas
Amor coniugalis, sua ipsa natura, inviolabilem a coniugibus exigit fidelitatem. Hoc ex eorum ipsorum consequitur dono quod sibi mutuo impertiunt coniuges. Amor definitivus esse vult. Ipse « usque ad novam decisionem » esse non potest. Haec « intima unio, utpote mutua duarum personarum donatio, sicut et bonum liberorum, plenam coniugum fidem exigunt atque indissolubilem eorum unitatem urgent ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1068.
Profundissimum motivum in fidelitate Dei ad Eius Foedus invenitur, Christi ad Ecclesiam. Per Matrimonii sacramentum, coniuges apti fiunt qui hanc repraesentent fidelitatem eamque testentur. Per sacramentum, indissolubilitas Matrimonii novum et profundiorem accipit sensum.
Videri potest difficile, immo impossibile, se pro tota vita personae ligare humanae. Eo ipso maximi est momenti Bonum Nuntium proclamare: Deum nos amore definitivo amare et irrevocabili, coniuges hunc participare amorem qui eos ducit et sustinet, eosque per suam fidelitatem testes esse posse Dei fidelis amoris. Coniuges qui, cum Dei gratia, hoc dant testimonium, saepe in valde difficilibus condicionibus, gratitudinem communitatis ecclesialis merentur et fulcimentum. Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 20: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 104.
Condiciones tamen exstant in quibus matrimonialis cohabitatio, valde diversis e causis, practice impossibilis fit. In talibus casibus, Ecclesia physicam coniugum admittit separationem et finem cohabitationis. Coniuges maritus et uxor coram Deo esse non desinunt; liberi non sunt ad novam contrahendam unionem. In tali difficili condicione, reconciliatio, si possibilis sit, optima esset solutio. Communitas christiana vocatur ad has personas adiuvandas ut in sua condicione christiane vivant, in fidelitate ad sui matrimonii vinculum quod indissolubile permanet. Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 83: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 184; CIC — Codex Iuris Canonici canones 1151-1155.
Plures sunt catholici, in non paucis regionibus, qui, secundum leges civiles, ad divortium recurrunt et novam civilem contrahunt unionem. Ecclesia, propter fidelitatem ad Iesu Christi verbum (« Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam; et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur »: Mc 10,11-12), tenet se non posse hanc novam unionem ut validam agnoscere, si primum matrimonium validum erat. Si divortio seiuncti novas civiliter inierunt nuptias, in condicione inveniuntur quae obiective Dei Legem transgreditur. Exinde ad eucharisticam Communionem accedere non possunt, dum haec condicio permaneat. Eadem ex causa, quasdam responsabilitates ecclesiales non possunt exercere. Reconciliatio per Poenitentiae sacramentum nonnisi illis concedi potest, quos poenitet, se Foederis signum et fidelitatis erga Christum esse transgressos, et se ad vivendum in completa continentia obligant.
Relate ad christianos qui in hac condicione vivunt et qui saepe fidem servant et suos filios christiane exoptant educare, sacerdotes et tota communitas attentam ostendere debent sollicitudinem, ne illi se tamquam separatos ab Ecclesia considerent, cuius vitam ut baptizati possunt et debent participare:
« Hortandi praeterea sunt ut Verbum Dei exaudiant, Sacrificio Missae intersint, preces fundere perseverent, opera caritatis necnon incepta communitatis pro iustitia adiuvent, filios in christiana fide instituant, spiritum et opera paenitentiae colant ut cotidie sic Dei gratiam implorent ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 84: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 185.
Mens ad fecunditatem aperta
« Indole autem sua naturali, ipsum institutum matrimonii amorque coniugalis ad procreationem et educationem prolis ordinantur iisque veluti suo fastigio coronantur »: Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1068.
« Filii sane sunt praestantissimum matrimonii donum et ad ipsorum parentum bonum maxime conferunt. Ipse Deus qui dixit: "non est bonum hominem esse solum" (Gn 2,18) et "qui hominem ab initio masculum et feminam... fecit" (Mt 19,4), volens ei participationem specialem quamdam in Suiipsius opere creativo communicare, viro et mulieri benedixit dicens: "crescite et multiplicamini" (Gn 1,28). Unde verus amoris coniugalis cultus totaque vitae familiaris ratio inde oriens, non posthabitis ceteris matrimonii finibus, eo tendunt ut coniuges forti animo dispositi sint ad cooperandum cum amore Creatoris atque Salvatoris, qui per eos Suam familiam in dies dilatat et ditat ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 50: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1070-1071.
Amoris coniugalis fecunditas ad vitae moralis, spiritualis et supernaturalis extenditur fructus quos parentes per educationem suis tradunt filiis. Parentes praecipui sunt et primi suorum filiorum educatores. Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Gravissimum educationis, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 731. Hoc sensu, fundamentale matrimonii et familiae officium est in vitae esse ministerium. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 28: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 114.
Coniuges quibus Deus habere filios non concessit, possunt tamen vitam coniugalem degere plenam sensu sub ratione humana et christiana. Eorum matrimonium potest caritatis, acceptionis et sacrificii fecunditate elucescere.
VI.Ecclesia domestica
Christus in sinu sanctae Familiae Ioseph et Mariae nasci et crescere voluit. Ecclesia aliud non est nisi « familia Dei ». Inde ab eius originibus, Ecclesiae nucleus saepe ex illis constabat qui « cum tota domo sua » effecti erant credentes. Cf Act 18,8. Cum convertebantur, cupiebant « totam domum suam » etiam salvari. Cf Act 16,31; 11,14. Hae familiae, credentes effectae, parvae erant vitae christianae insulae in mundo non credenti.
Nostris diebus, in mundo saepe fidei alieno et etiam hostili, familiae credentes maximi sunt momenti tamquam viventis et elucentis fidei foci. Hac de causa, Concilium Vaticanum II familiam, cum vetere quadam expressione, Ecclesiam domesticam appellat. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 16; cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 21: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 105. In familiae sinu, parentes sunt « verbo et exemplo [...] pro filiis suis primi fidei praecones, et vocationem unicuique propriam, sacram vero peculiari cura, foveant oportet ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 16.
Hic, modo praeclaro, sacerdotium baptismale exercetur patris familias, matris, filiorum, omnium familiae membrorum « in sacramentis suscipiendis, in oratione et gratiarum actione, testimonio vitae sanctae, abnegatione et actuosa caritate ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 15. Familia, hoc modo, prima schola vitae christianae et « schola quaedam uberioris humanitatis est ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 52: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1073. Ibi patientia et laetitia laboris, amor fraternus, indulgentia generosa, etiam iterata, et praecipue divinus per orationem et propriae vitae oblationem cultus discuntur.
Oportet adhuc quasdam commemorare personas quae, propter condiciones concretas in quibus debent vivere — et saepe quin id voluerint — peculiariter cordi Iesu sunt proximae quaeque affectum et sollicitudinem Ecclesiae et praesertim Pastorum merentur diligentem: magnum personarum coelibum numerum. Plures ex illis sine familia humana manent, saepe propter paupertatis condiciones. Sunt quae in sua condicione vivunt secundum beatitudinum spiritum, Deo et proximo modo exemplari servientes. Omnibus illis portas aperire oportet familiarum, « Ecclesiarum domesticarum », et magnae familiae quae est Ecclesia: « Nemo hoc in mundo familia privatur: omnibus enim Ecclesia est domus atque familia, iis potissimum, qui "laborant et onerati sunt" (Mt 11,28) ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 85: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 74 (1982) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1982) 187.
Sanctus Paulus dicit: « Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit Ecclesiam [...]. Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et Ecclesia! » (Eph 5,25.32).
Matrimoniale foedus, quo vir et mulier inter se intimam vitae et amoris constituunt communitatem, a Creatore est fundatum et suis propriis legibus praeditum. Natura sua ad coniugum ordinatur bonum, sicut etiam ad filiorum generationem et educationem. Inter baptizatos ad sacramenti dignitatem a Christo Domino est evectum. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1067-1068; CIC — Codex Iuris Canonici canon 1055, § 1.
Matrimonii sacramentum unionem Christi significat et Ecclesiae. Coniugibus confert gratiam sese amandi amore quo Christus Suam dilexit Ecclesiam; sic sacramenti gratia amorem coniugum perficit humanum, indissolubilem eorum confirmat unitatem eosque in via ad vitam aeternam sanctificat. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 24a, Doctrina de sacramento Matrimonii: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Matrimonium consensu fundatur coniugum, id est, voluntate sese mutuo et definitive donandi ad vivendum in fidelis et fecundi amoris foedere.
Quia matrimonium coniuges in publicum vitae statum stabilit in Ecclesia, oportet eius celebrationem publicam esse intra celebrationem liturgicam, coram sacerdote (vel Ecclesiae qualificato teste), testibus et fidelium congregatione.
Unitas, indissolubilitas et mens ad fecunditatem aperta matrimonio sunt essentiales. Polygamia est matrimonii unitati repugnans; divortium id separat quod Deus coniunxit; fecunditatis reiectio vitam disiungit coniugalem ab eius « praestantissimo dono », a filio. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 50: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1070.
Novae nuptiae divortio seiunctorum, vivente coniuge legitimo, Dei consilium et Legem transgrediuntur quae Christus edocuit. Ipsi ab Ecclesia non sunt separati, sed ad Communionem eucharisticam non possunt accedere. Suam vitam christianam praecipue ducent, filios in fide educantes suos.
Domus christiana locus est in quo filii primum fidei recipiunt nuntium. Propterea domus familiaris iure « Ecclesia domestica » appellatur, gratiae et orationis communitas, virtutum humanarum et caritatis christianae schola.
1.Sacramentalia
« Sacramentalia praeterea sancta Mater Ecclesia instituit. Quae sacra sunt signa quibus, in aliquam sacramentorum imitationem, effectus praesertim spirituales significantur et ex Ecclesiae impetratione obtinentur. Per ea homines ad praecipuum sacramentorum effectum suscipiendum disponuntur et varia vitae adiuncta sanctificantur ». 9 Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 60: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 116; cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 1166; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 867.
Lineamenta sacramentalium characteristica
Ipsa ab Ecclesia sunt instituta ad sanctificationem quorumdam Ecclesiae ministeriorum, quorumdam vitae statuum, adiunctorum vitae christianae valde diversorum, atque etiam usus rerum homini utilium. Secundum determinationes pastorales Episcoporum etiam respondere possunt necessitatibus, culturae et historiae populi christiani cuiusdam regionis vel aetatis propriis. Semper precationem complectuntur quam saepe signum comitatur concretum, sicut manuum impositio, signum crucis, aspersio aquae benedictae (quae Baptismum revocat in memoriam).
A sacerdotio oriuntur baptismali: omnis baptizatus vocatur ut sit benedictio Cf Gn 12,2. et benedicat. Cf Lc 6,28; Rom 12,14; 1 Pe 3,9. Hac de causa, laici quibusdam benedictionibus praesidere possunt; Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 79: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 120; cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 1168. quo magis quaedam benedictio ad vitam ecclesialem attinet et sacramentalem, eo magis eiusdem praesidentia ministro reservatur ordinato (Episcopo, presbyteris vel diaconis). Cf De Benedictionibus, Praenotanda generalia, 16 et 18, Editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1984) p. 13.14-15.
Sacramentalia gratiam Spiritus Sancti ad modum sacramentorum non conferunt, sed per Ecclesiae orationem praeparant ad gratiam recipiendam et disponunt ad cooperandum cum illa. « Fidelibus bene dispositis omnis fere eventus vitae [...] [sanctificatur] gratia divina manante ex mysterio Paschali passionis, mortis et resurrectionis Christi, a quo omnia sacramenta et sacramentalia suam virtutem derivant; nullusque paene rerum materialium usus honestus ad finem hominem sanctificandi Deumque laudandi dirigi non » potest. Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 61: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 116-117.
Sacramentalium formae diversae
Inter sacramentalia inveniuntur imprimis benedictiones (personarum, mensae, rerum, locorum). Omnis benedictio laus est Dei et oratio ad Eius dona obtinenda. In Christo, christiani a Deo Patre benedicuntur « in omni benedictione spiritali » (Eph 1,3). Hac de causa, Ecclesia benedictionem impertit Nomen Iesu invocans et plerumque sanctum crucis Christi faciens signum.
Quaedam benedictiones scopum habent mansurum: earum effectus est, personas Deo consecrare et res atque loca ad usum reservare liturgicum. Inter illas quae personis destinantur — non confundendae cum ordinatione sacramentali — numerantur benedictio abbatis et abbatissae monasterii, consecratio virginum et viduarum, ritus professionis religiosae et benedictiones pro quibusdam Ecclesiae ministeriis (lectoribus, acolythis, catechistis, etc.). Sicut exemplum earum quae ad res referuntur, possunt recenseri dedicatio vel benedictio ecclesiae aut altaris, benedictio sanctorum oleorum, vasorum et vestium sacrarum, campanarum, etc.
Cum Ecclesia publice et cum auctoritate, Iesu Christi nomine, petit ut quaedam persona vel res contra Maligni protegatur influxum et ab eius subtrahatur dominatu, id dicitur exorcismus. Iesus illum exercuit, Cf Mc 1,25-26. et ab Eodem Ecclesia exorcizandi potestatem habet et munus. Cf Mc 3,15; 6,7.13; 16,17. Forma simplici, exorcismus fit in Baptismi celebratione. Sollemnis exorcismus, « magnus exorcismus » appellatus, non potest fieri nisi a presbytero cum Episcopi permissione. Hac in re, oportet prudenter procedere, normas ab Ecclesia stabilitas stricte observando. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 1172. Exorcismus intendit demonia expellere vel ab influxu demoniaco liberare et quidem auctoritate spirituali quam Iesus Suae concredidit Ecclesiae. Valde diversus est casus aegritudinum, praecipue psychicarum, quarum cura ad scientiam medicam pertinet. Magni igitur momenti est, antequam exorcismus celebretur, certiorem fieri, de praesentia Maligni agi et non de quadam aegritudine.
Religiositas popularis
Praeter liturgiam sacramentalem et sacramentalia, catechesis attendere debet ad formas pietatis fidelium et religiositatis popularis. Populi christiani sensus religiosus semper suam invenit expressionem in variis pietatis formis quae vitam Ecclesiae circumdant sacramentalem, sicut reliquiarum veneratio, sanctuariorum visitationes, peregrinationes, processiones, via crucis, religiosae saltationes, Rosarium, numismata etc. Cf Concilium Nicaenum II, Definitio de sacris imaginibus: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Ibid.: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Tridentinum, Sess. 25a, Decretum de invocatione, veneratione et reliquiis sanctorum, et sacris imaginibus: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Hae expressiones vitam liturgicam protrahunt Ecclesiae, sed eam non supplent: « Ita vero, ratione habita temporum liturgicorum, eadem exercitia ordinentur oportet, ut sacrae liturgiae congruant, ab ea quodammodo deriventur, ad eam populum manuducant, utpote quae natura sua iisdem longe antecellat ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 103.
Pastoralis discretio necessaria est ad religiositatem popularem sustinendam et fulciendam, et, si casus id ferat, ad religiosum purificandum et corrigendum sensum qui his subest devotionibus et ad efficiendum ut in cognitione mysterii Christi progressus fiat. Earum exercitium curae et iudicio submittitur Episcoporum atque generalibus Ecclesiae normis. Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 54: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 71 (1979) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1979) 1321-1322.
« Populi religiositas, in suo nucleo, valorum est complexus qui, cum sapientia christiana, magnis exsistentiae respondet quaestionibus. Sapientia popularis catholica capacitatem habet synthesis vitalis; sic, modo creativo, divina et humana simul fert; Christum et Mariam, spiritum et corpus; communionem et institutionem; personam et communitatem; fidem et patriam, intelligentiam et affectum. Haec sapientia christianus est humanismus qui dignitatem radicaliter affirmat omnis personae humanae tamquam filii Dei, fraternitatem stabilit fundamentalem, naturam invenire et laborem intelligere docet et rationes affert ad laetanter et hilariter vivendum, etiam in vita valde dura. Haec sapientia est etiam pro populo discretionis principium, evangelicus instinctus quo spontaneo percipit modo quandonam servitium in Ecclesia praestetur Evangelio, et quandonam illud aliis commodis evacuetur et suffocetur ». III Conferencia General del Episcopado Latinoamericano, Puebla. La Evangelización en el presente y en el futuro de América Latina, 448 (Bogotá 1979) p. 131; cf Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 68 (1976) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1976) 37-38.
Sacramentalia appellantur signa sacra ab Ecclesia instituta, cuius scopus est homines ad sacramentorum recipiendum fructum praeparare et diversa vitae sanctificare adiuncta.
Inter sacramentalia, benedictiones locum magni momenti occupant. Ipsae simul Dei implicant laudem propter Eius opera Eiusque dona, et Ecclesiae intercessionem ut homines donis Dei uti possint secundum Evangelii spiritum.
Praeter liturgiam, vita christiana formis variis pietatis popularis nutritur, quae in diversis radicantur culturis. Ecclesia religiositatis popularis favet formis, quae instinctum evangelicum et sapientiam exprimunt humanam quaeque vitam christianam ditant, simul tamen curans ut per fidei lumen eas illustret.
2.Exsequiae Christianae
Omnia sacramenta, et praesertim illa christianae initiationis, habent, ut scopum, filii Dei ultimum Pascha, illud quod, per mortem, eum in Regni vitam intrare facit. Tunc adimpletur id quod ipse in fide et spe profitebatur: « Exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi ». Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
I.Christiani ultimum Pascha
Christianus mortis sensus lumine revelatur mysterii Paschalis mortis et resurrectionis Christi, in quo nostra spes unica considit. Christianus qui in Christo Iesu moritur, peregrinatur a corpore et praesens est ad Dominum. Cf 2 Cor 5,8.
Dies mortis pro christiano, in fine eius vitae sacramentalis, consummationem inaugurat eius novae nativitatis in Baptismo inceptae, « similitudinem » definitivam ad « imaginem Filii » unctione Spiritus Sancti collatam et participationem convivii Regni, quae in Eucharistia anticipabatur, etiamsi ultimae purificationes ei sint adhuc necessariae ad vestem nuptialem superinduendam.
Ecclesia quae, sicut Mater, christianum, terrestri eius peregrinatione perdurante, sacramentaliter in suo portavit sinu, eum comitatur ad finem itineris eius, ut eum tradat « in manus Patris ». Ipsa Patri offert in Christo filium Eius gratiae, et in terram deponit, in spe, semen corporis quod in gloria resurget. Cf 1 Cor 15,42-44. Haec oblatio plene Sacrificio celebratur eucharistico; benedictiones quae illud praecedunt vel consequuntur, sunt sacramentalia.
II.Exsequiarum celebratio
Exsequiae christianae sunt liturgica Ecclesiae celebratio. Ecclesiae ministerium hic intendit tam ut communionem cum defuncto exprimat efficacem quam ut eiusdem participem efficiat communitatem pro obsequiis congregatam ipsique aeternam nuntiet vitam.
Diversi exsequiarum ritus indolem Paschalem christianae exprimunt mortis atque condicionibus et traditionibus respondent uniuscuiusque regionis, etiam in eo quod ad colorem refertur liturgicum. Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 81: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 120.
Ordo exsequiarum liturgiae Romanae tres celebrationis exsequiarum proponit typos, qui tribus locis correspondent, in quibus ipsae evolvuntur (in domo, ecclesia, coemeterio), et secundum momentum quod illis tribuunt familia, mores loci, cultura et pietas popularis. Ceterum modus quo evolvuntur, omnibus traditionibus liturgicis est communis et quattuor praecipua continet momenta:
Communitatis acceptio. Fidei salutatio celebrationem aperit. Defuncto propinqui verbo accipiuntur « consolationis » (sensu Novi Testamenti: roboris Spiritus Sancti in spe Cf 1 Thess 4,18.). Communitas orans quae congregatur, etiam « verba vitae aeternae » exspectat. Alicuius membri communitatis mors (vel dies anniversarius, dies septimus vel trigesimus) eventus est qui efficere debet ut « huius mundi » superentur perspectivae et fideles ad veras perspectivas trahantur fidei in Christum resuscitatum.
Verbi liturgia, in exsequiis, praeparationem exigit eo magis accuratam quod communitas tunc praesens fideles includere potest liturgiae parum assiduos et amicos defuncti qui christiani non sint. Homilia, speciatim, debet genus elogii funebris secludere Cf Ordo exsequiarum, De primo typo exsequiarum, 41, Editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 21. et mortis christianae mysterium illuminare Christi resuscitati luce.
Sacrificium eucharisticum. Cum celebratio in ecclesia fit, Eucharistia cor est realitatis Paschalis mortis christianae. Cf Ordo exsequiarum, Praenotanda, 1, Editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 7. Tunc Ecclesia suam cum defuncto exprimit efficacem communionem: ipsa, Patri, in Spiritu Sancto, sacrificium offerens mortis et resurrectionis Christi, supplicat ut filius suus a suis peccatis eorumque consequentiis purificetur et ad Paschalem mensae Regni admittatur plenitudinem. Cf Ordo exsequiarum, De primo typo exsequiarum, 56, Editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 26. Per Eucharistiam sic celebratam, fidelium communitas, speciatim familia defuncti, discit in communione vivere cum illo qui « in Domino dormivit », communicando Christi corpus, cuius ille membrum est vivum, et deinde pro illo et cum illo orando.
Valedictio defuncto (in pluribus linguis latinis « adieu », « addio », « adiós » = ad Deum) est eius « commendatio ad Deum » per Ecclesiam. Est « extrema [...] valedictio, qua communitas christiana membrum suum consalutat, antequam corpus efferatur vel sepeliatur ». Cf Ordo exsequiarum, Praenotanda, 10, Editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 9. Traditio Byzantina id exprimit per valedictionis osculum defuncto:
Hac finali salutatione « cantatur propter ex hac vita migrationem et amandationem, necnon quoniam adest communio et adunatio, quatenus mortui nequaquam ab invicem separabimur; omnes enim eamdem teremus viam et in eodem loco collocabimur, neque separabimur unquam, nam Christo vivemus, et nunc Christo adunamur, ad Eum progredientes [...] universi simul fideles cum Christo erimus ». Sanctus Simeon Thessalonicensis, De ordine sepulturae, 367: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne).