2. Sacramenta Sanationis

Per initiationis christianae sacramenta, homo vitam Christi recipit novam. Hanc autem vitam « in vasis fictilibus » (2 Cor 4,7) gestamus. Nunc ea adhuc « abscondita est cum Christo in Deo » (Col 3,3). Adhuc sumus in terrestri domo nostra, Cf 2 Cor 5,1. dolori, aegritudini et morti submissa. Haec nova filii Dei vita potest debilitari et etiam amitti per peccatum.

Dominus Iesus Christus, medicus nostrarum animarum nostrorumque corporum, qui paralytico peccata remisit et salutem reddidit corporis, Cf Mc 2,1-12. voluit Ecclesiam Suam, Spiritus Sancti virtute, Eius opus sanationis prosequi et salutis, etiam relate ad sua propria membra. Hic est duorum sacramentorum sanationis scopus: sacramenti Poenitentiae et Unctionis infirmorum.

4.Sacramentum Poenitentiae et Reconciliationis

« Qui vero ad sacramentum Poenitentiae accedunt, veniam offensionis Deo illatae ab Eius misericordia obtinent et simul reconciliantur cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt, et quae eorum conversioni caritate, exemplo, precibus adlaborat ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 15.

I.Quomodo hoc sacramentum appellatur?

Conversionis sacramentum appellatur, propterea quod sacramentaliter vocationem Iesu ad conversionem deducit in rem, Cf Mc 1,15. consilium nempe redeundi ad Patrem Cf Lc 15,18. a quo quis per peccatum se elongavit. Poenitentiae sacramentum appellatur, propterea quod iter consecrat personale et ecclesiale conversionis, poenitentiae et satisfactionis christiani peccatoris.

Confessionis sacramentum appellatur, propterea quod declaratio, confessio peccatorum coram sacerdote elementum est essentiale huius sacramenti. Sensu quodam profundo, sacramentum etiam « confessio » est, agnitio et laus sanctitatis Dei et misericordiae Eius erga hominem peccatorem. Indulgentiae sacramentum appellatur, propterea quod per sacramentalem sacerdotis absolutionem, Deus poenitenti tribuit « indulgentiam [...] et pacem ». Ordo Paenitentiae, 46. 55 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 27. 37. Reconciliationis sacramentum appellatur, quia peccatori amorem praebet Dei qui reconciliat: « Reconciliamini Deo » (2 Cor 5,20). Qui ex amore Dei vivit misericorde, est promptus ut vocationi Domini respondeat: « Vade prius, reconciliare fratri tuo » (Mt 5,24).

II.Cur sacramentum quoddam Reconciliationis post Baptismum?

« Abluti estis, [...] sanctificati estis, [...] iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri! » (1 Cor 6,11). Oportet conscios esse magnitudinis doni Dei quod nobis in initiationis christianae sacramentis concessum est, ad intelligendum quousque peccatum res sit aliena pro eo qui Christum induit. Cf Gal 3,27. Sed sanctus apostolus Ioannes etiam scribit: « Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est » (1 Io 1,8). Atque Ipse Dominus nos docuit orare: « Dimitte nobis peccata nostra » (Lc 11,4), mutuam nostrarum offensionum remissionem coniungens remissioni quam Deus nostris concedet peccatis.

Conversio ad Christum, nova in Baptismo nativitas, donum Spiritus Sancti, corpus et sanguis Christi tamquam nutrimentum recepta nos effecerunt sanctos et immaculatos « in conspectu Eius » (Eph 1,4), sicut Ecclesia ipsa, Christi Sponsa, est coram Eo « sancta et immaculata » (Eph 5,27). Tamen vita nova recepta in initiatione christiana fragilitatem et debilitatem naturae humanae non suppressit, neque inclinationem ad peccatum quam traditio concupiscentiam appellat, quae manet in baptizatis ut ipsi suas probationes subeant in vitae christianae proelio, Christi gratia adiuti. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 5: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Hoc proelium est illud conversionis propter sanctitatem et vitam aeternam ad quam Dominus nos incessanter vocat. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 16: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 40: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 44-45.

III.Baptizatorum conversio

Iesus ad conversionem vocat. Haec vocatio pars essentialis est annuntiationis Regni: « Impletum est tempus, et appropinquavit Regnum Dei; paenitemini et credite Evangelio » (Mc 1,15). In Ecclesiae praedicatione haec vocatio dirigitur imprimis ad illos qui nondum Christum et Eius Evangelium cognoscunt. Sic Baptismus locus est praecipuus primae et fundamentalis conversionis. Per fidem in Bonum Nuntium et per Baptismum fit Cf Act 2,38. mali abrenuntiatio et acquiritur salus, id est omnium peccatorum remissio et vitae novae donum.

Vocatio igitur Christi ad conversionem in christianorum vita resonare pergit. Haec secunda conversio munus est non interrumptum pro tota Ecclesia quae « in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda, poenitentiam et renovationem continuo prosequitur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 12. Hic conversionis nisus opus solummodo humanum non est. Motus est « cordis contriti » Cf Ps 51,19. gratia attracti et permoti Cf Io 6,44; 12,32. ut amori respondeat misericordi Dei qui prior nos dilexit. Cf 1 Io 4,10.

Sancti Petri post triplicem sui Magistri negationem conversio id testatur. Intuitus infinitae misericordiae Iesu lacrimas provocat poenitentiae Cf Lc 22,61-62. et, post resurrectionem Domini, triplicem affirmationem illius amoris erga Eum. Cf Io 21,15-17. Secunda conversio etiam rationem habet communitariam. Hoc apparet in vocatione Domini ad quamdam integram Ecclesiam: « Age poenitentiam! » (Apc 2,5.16).

Sanctus Ambrosius de duabus conversionibus dicit: « Ecclesia autem et aquam habet, et lacrimas habet, aquam Baptismatis, lacrimas Poenitentiae ». Sanctus Ambrosius, Epistula extra collectionem, 1 [41], 12: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

IV.Interior poenitentia

Sicut iam apud Prophetas, vocatio Iesu ad conversionem et ad poenitentiam opera externa non intendit primario, « saccum et cinerem », ieiunia et mortificationes, sed conversionem cordis, interiorem poenitentiam. Sine hac, opera poenitentiae infructuosa manent et mendacia; e contra, interior conversio ad huius habitus impellit expressionem in signis visibilibus, in gestibus et in poenitentiae operibus. Cf Il 2,12-13; Is 1,16-17; Mt 6,1-6.16-18.

Poenitentia interior est radicalis totius vitae nova directio, reditus, e toto nostro corde ad Deum conversio, cessatio a peccato, aversio a malo, una cum repugnantia erga malas actiones quas commiserimus. Simul implicat optatum et resolutionem mutandi vitam cum misericordiae divinae spe et cum fiducia in adiutorium gratiae Eius. Hanc cordis conversionem dolor et tristia comitantur salutares quae a Patribus animi cruciatus, compunctio cordis appellantur. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Id., Sess. 14a, Canones de Paenitentia, canon 5: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Catechismus Romanus, 2, 5, 4: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 289.

Hominis cor grave est et induratum. Oportet ut Deus cor homini indat novum. Cf Ez 36,26-27. Conversio est imprimis opus gratiae Dei qui efficit ut corda nostra redeant ad Ipsum: « Converte nos, Domine, ad Te, et convertemur » (Lam 5,21). Deus nobis vim donat ut iterum incipiamus. Cor nostrum, amoris Dei detegens magnitudinem, horrore et pondere concutitur peccati et ne Deum peccato offendat et ab Eo separetur timere incipit. Cor humanum convertitur, in Eum respiciens quem peccata nostra transfixerunt. Cf Io 19,37; Zach 12,10.

« Sanguinem Christi intentis oculis intueamur et cognoscamus, quam pretiosus sit Deo et Patri Eius, qui propter nostram salutem effusus toti mundo paenitentiae gratiam obtulit ». Sanctus Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios, 7, 4: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici).

Inde a Paschate, Spiritus Sanctus arguit mundum de peccato, quia scilicet non crediderunt in Eum Cf Io 16,8-9. quem Pater misit. Sed Idem Hic Spiritus, qui peccatum detegit, est Consolator Cf Io 15,26. qui cordi hominis gratiam praebet poenitentiae et conversionis. Cf Act 2,36-38; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dominum et vivificantem, 27-48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 78 (1986) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1986) 837-868.

V.Multiplices poenitentiae formae in vita christiana

Christiani interior poenitentia expressiones valde diversas potest habere. Scriptura et Patres tribus praecipue insistunt formis: ieiunio, orationi, eleemosynae, Cf Tb 12,8; Mt 6,1-18. quae conversionem exprimunt relate ad se ipsum, relate ad Deum et relate ad alios. Iuxta radicalem purificationem quam Baptismus vel martyrium operantur, ipsi afferunt, sicut media ad veniam peccatorum obtinendam, nisus peractos ad se cum proximo reconciliandum, poenitentiae lacrimas, curam pro salute proximi, Cf Iac 5,20. intercessionem sanctorum et exercitium caritatis quae « operit multitudinem peccatorum » (1 Pe 4,8).

Conversio in vita fit quotidiana per reconciliationis gestus, per curam de pauperibus, per exercitium et defensionem iustitiae et iuris, Cf Am 5,24; Is 1,17. per defectuum confessionem ad fratres, correctionem fraternam, vitae revisionem, examen conscientiae, spiritualem directionem, dolorum acceptationem, patientiam in persecutione propter iustitiam. Tutissima via poenitentiae est propriam crucem quotidie sumere et Iesum sequi. Cf Lc 9,23.

Eucharistia et Poenitentia. Conversio et poenitentia quotidianae suum fontem suumque nutrimentum in Eucharistia inveniunt, quia in ea praesens fit Christi sacrificium quod nos cum Deo reconciliavit; per illam nutriuntur et roborantur illi qui ex Christi vivunt vita; ipsa est « antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis et a peccatis mortalibus praeservemur ». Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Sacrae Scripturae lectio, precatio liturgiae Horarum et orationis « Pater noster », quilibet sincerus actus cultus vel pietatis in nobis spiritum resuscitant conversionis et poenitentiae et ad nostrorum peccatorum conferunt remissionem.

Poenitentiae tempora et dies in anni liturgici decursu (tempus quadragesimae, unaquaeque feria sexta in mortis Domini memoriam) momenta sunt praeclara pro praxi poenitentiali Ecclesiae. Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 109-110: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 127; CIC — Codex Iuris Canonici canones 1249-1253; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canones 880-883. Haec tempora sunt praesertim apta pro exercitiis spiritualibus, liturgiis poenitentialibus, peregrinationibus in poenitentiae signum, privationibus voluntariis sicut ieiunio et eleemosyna, fraterna participatione (operibus caritativis et missionalibus).

Conversionis et poenitentiae motus a Iesu mirabiliter descriptus est in parabola quae « filii prodigi » appellatur, cuius centrum est « pater misericors »: Cf Lc 15,11-24. fallacis libertatis fascinatio, domus paternae derelictio; extrema miseria in qua filius versatur post sua fortunae dona dilapidata, profunda humiliatio illius qui se obligatum perspicit ad porcos pascendos et, quod peius est, ea cupiendi se siliquis nutriri quas porci manducabant; de bonis amissis meditatio; poenitentia et decisio se culpabilem coram patre declarandi suo; reditus via; generosa acceptio apud patrem; gaudium patris: ibi aliquot lineamenta habentur processus conversionis propria. Pulchra vestis, anulus et epulae festivae quaedam sunt symbola huius vitae novae, purae, dignae, laetitia plenae quae vita est hominis revertentis ad Deum et ad sinum familiae Eius, quae est Ecclesia. Solummodo Christi cor quod profunditates cognoscit amoris Patris Sui, potuit abyssum misericordiae Eius, modo ita simplicitate et pulchritudine pleno, nobis revelare.

VI.Sacramentum Poenitentiae et Reconciliationis

Peccatum est primario offensio Dei, abruptio communionis cum Eo. Simul Ecclesiae communioni infert detrimentum. Hac de causa, conversio simul indulgentiam Dei et reconciliationem apportat cum Ecclesia, id quod sacramentum Poenitentiae et Reconciliationis liturgice exprimit et efficit. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 15.

Solus Deus peccatum dimittit

Solus Deus peccata dimittit. Cf Mc 2,7. Quia Iesus Filius est Dei, dicit de Se Ipso: « Potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata » (Mc 2,10) et Ipse hanc divinam exercet potestatem: « Dimittuntur peccata tua » (Mc 2,5). Cf Lc 7,48. Immo: Ipse, virtute Suae auctoritatis divinae, hanc potestatem confert hominibus, Cf Io 20,21-23. ut eam in nomine exerceant Eius.

Christus voluit Suam Ecclesiam totam, in sua oratione, in vita sua et in suis operationibus, signum esse et instrumentum indulgentiae et reconciliationis quas Ipse nobis, Sui sanguinis pretio, acquisivit. Tamen potestatis absolutionis exercitium ministerio concredidit apostolico. Ipsum suscepit « ministerium reconciliationis » (2 Cor 5,18). Apostolus nomine Christi mittitur, et Deus Ipse per illum exhortatur et rogat: « Reconciliamini Deo » (2 Cor 5,20).

Reconciliatio cum Ecclesia

Iesus, Suae vitae publicae tempore, non solum peccata remisit, sed etiam effectum huius remissionis manifestavit: peccatores quibus remissionem concedebat, in populi Dei iterum redintegravit communitatem, a qua peccatum illos elongaverat vel etiam excluserat. Huius rei signum est conspicuum, Iesum peccatores ad Suam mensam admisisse, immo vero Se eorum mensae accubuisse, qui quidem gestus, modo commoventi, simul exprimit remissionem Dei Cf Lc 15. et reditum ad populi Dei sinum. Cf Lc 19,9.

Dominus, Apostolos Suae propriae potestatis peccata dimittendi participes efficiens, illis etiam auctoritatem donat peccatores reconciliandi cum Ecclesia. Haec ecclesialis ratio muneris illorum speciatim exprimitur in sollemnibus Christi ad Petrum verbis: « Tibi dabo claves Regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis » (Mt 16,19). « Illud autem ligandi ac solvendi munus, quod Petro datum est, collegio quoque Apostolorum, suo capiti coniuncto, tributum esse constat (cf Mt 18,18; 28,16-20) ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 26.

Verba ligare et solvere significant: ille, quem vos a vestra excluseritis communione, a communione excludetur cum Deo; Deus eum, quem vos iterum in vestram receperitis communionem, recipiet etiam in Suam. Reconciliatio cum Ecclesia a reconciliatione cum Deo inseparabilis est.

Indulgentiae sacramentum

Christus hoc sacramentum Poenitentiae pro omnibus membris Ecclesiae Suae instituit peccatoribus, imprimis pro illis quae, post Baptismum, in peccatum grave ceciderunt et sic gratiam amiserunt baptismalem atque communioni ecclesiali vulnus intulerunt. Hisce sacramentum Poenitentiae novam offert possibilitatem se convertendi et iustificationis gratiam iterum inveniendi. Ecclesiae Patres hoc sacramentum praesentant tamquam salutis « secundam post naufragium deperditae gratiae tabulam ». Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 14: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; cf Tertullianus, De paenitentia, 4, 2: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

Decursu saeculorum, forma concreta, secundum quam Ecclesia hanc exercuit potestatem a Domino receptam, multum variavit. Per priora saecula, christianorum, qui peccata peculiariter gravia post suum commiserant Baptismum (exempli gratia, idololatriam, homicidium vel adulterium), reconciliatio cum valde stricta coniungebatur disciplina, secundum quam poenitentes pro suis peccatis publicam debebant poenitentiam agere, quandoque per longos annos, antequam reconciliationem reciperent. Ad hunc « poenitentium ordinem » (qui non nisi ad quaedam gravia attinebat peccata) non admittebatur quis nisi raro et, in quibusdam regionibus, semel in vita sua. Durante saeculo VII, missionarii hibernici, qui a traditione monastica inspirabantur orientali, ad Europam continentalem praxim poenitentiae attulerunt « privatam » quae non exigit publicam et protractam effectionem operum poenitentiae ante receptionem reconciliationis cum Ecclesia. Exinde sacramentum, secretiore modo, inter poenitentem conficitur et sacerdotem. Haec nova praxis possibilitatem praevidebat reiterationis et sic viam aperiebat regulari huius sacramenti frequentationi. Illa in una celebratione sacramentali complecti permittebat peccatorum gravium et peccatorum venialium remissionem. In suis magnis lineamentis, haec est Poenitentiae forma quam Ecclesia ad nostros usque dies exsequitur.

Per has mutationes, quas disciplina et celebratio huius sacramenti saeculorum decursu expertae sunt, eadem perspicitur structura fundamentalis. Ipsa implicat duo elementa pariter essentialia: ex altera parte, actus hominis qui sub Spiritus Sancti actione se convertit: scilicet contritionem, confessionem et satisfactionem; ex altera autem actionem Dei per interventum Ecclesiae. Ecclesia, quae, per Episcopum et eius presbyteros, peccatorum concedit remissionem, in Iesu Christi nomine, et satisfactionis determinat modum, etiam pro peccatore orat et poenitentiam peragit cum eo. Sic peccator sanatur et in communionem ecclesialem restituitur.

Absolutionis formula, qua Ecclesia latina utitur, elementa huius sacramenti exprimit essentialia: Pater misericordiarum fons est omnis remissionis. Ipse reconciliationem efficit peccatorum per Filii Sui Pascha et per donum Spiritus, per orationem et ministerium Ecclesiae:

« Deus, Pater misericordiarum, qui per mortem et resurrectionem Filii Sui mundum Sibi reconciliavit et Spiritum Sanctum effudit in remissionem peccatorum, per ministerium Ecclesiae indulgentiam tibi tribuat et pacem. Et ego te absolvo a peccatis tuis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti ». Ordo Paenitentiae, 46. 55 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 27. 37.

VII.Poenitentis actus

« Poenitentia cogit peccatorem omnia libenter sufferre; in corde eius contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas vel fructifera satisfactio ». Catechismus Romanus, 2, 5, 21: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 299; cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Contritio

Inter actus poenitentis, primum locum habet contritio. Ipsa « animi dolor ac detestatio est de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero ». Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Contritio cum ex amore provenit Dei super omnia amati, « perfecta » appellatur (caritatis contritio). Talis contritio veniales remittit defectus; etiam veniam obtinet peccatorum mortalium, si firmum implicat propositum ad confessionem sacramentalem recurrendi quam primum possibile sit. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Contritio quae dicitur « imperfecta » (seu « attritio »), est, et ipsa, donum Dei, Spiritus Sancti impulsio. E consideratione oritur foeditatis peccati vel ex timore damnationis aeternae et aliarum poenarum quae peccatori minantur (contritio ex timore). Talis commotio conscientiae interiorem incipere potest evolutionem quae sub actione gratiae per absolutionem perficietur sacramentalem. Per se ipsam tamen contritio imperfecta veniam peccatorum gravium non obtinet, sed disponit ad eam obtinendam in Poenitentiae sacramento. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Id., Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae, canon 5: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Oportet huius sacramenti receptionem per examen conscientiae factum sub lumine Verbi Dei praeparare. Aptissimi textus ad hoc sunt in Decalogo quaerendi atque in Evangeliorum et Epistularum apostolicarum morali catechesi: in sermone montano, in apostolicis doctrinis. Cf Rom 12-15; 1 Cor 12-13; Gal 5; Eph 4-6.

Peccatorum confessio

Peccatorum confessio (accusatio), etiam ex quadam mere humana consideratione, nos liberat et nostram cum aliis reconciliationem efficit faciliorem. Per confessionem homo peccata directe respicit, quorum ipse culpabilis est effectus; eorum assumit responsabilitatem atque adeo iterum aperitur Deo et Ecclesiae communioni ad novum futurum possibile efficiendum.

Confessio sacerdoti partem constituit essentialem sacramenti Poenitentiae: Oportet « a paenitentibus omnia peccata mortalia, quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habent, in confessione recenseri, etiamsi occultissima illa sint et tantum adversus duo ultima Decalogi praecepta commissa, Cf Ex 20,17; Mt 5,28. quae nonnumquam animum gravius sauciant, et periculosiora sunt iis, quae in manifesto admittuntur »: Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

« Dum omnia, quae memoriae occurrunt, peccata Christi fideles confiteri student, procul dubio omnia divinae misericordiae ignoscenda exponunt. Qui vero secus faciunt et scienter aliqua retinent, nihil divinae bonitati per sacerdotem remittendum proponunt. "Si enim erubescat aegrotus vulnus medico detegere, quod ignorat medicina non curat" ». Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; cf Sanctus Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, 10, 11: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

Iuxta Ecclesiae praeceptum, « omnis fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, obligatione tenetur peccata sua gravia, saltem semel in anno, fideliter confitendi ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 989; cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Id., Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae, canon 8: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Qui conscientiam habet de peccato mortali a se commisso, sanctam Communionem recipere non debet, etiamsi magnam experiatur contritionem, quin prius absolutionem acceperit sacramentalem, Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13, Decretum de ss. Eucharistia, c. 7: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Ibid., canon 11: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. nisi motivum grave adsit ad Communionem suscipiendam et possibile non sit ad confessarium accedere. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 916; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 711. Pueri ad Poenitentiae sacramentum debent accedere ante quam primam sanctam recipiant Communionem. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 914.

Confessio defectuum quotidianorum (peccatorum venialium), quin stricte sit necessaria, enixe ab Ecclesia commendatur. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; CIC — Codex Iuris Canonici canon 988, § 2. Revera regularis nostrorum peccatorum venialium confessio nos adiuvat ad nostram efformandam conscientiam, ad pugnandum contra nostras malas tendentias, ad permittendum ut Christus nos sanet, ad progrediendum in vita Spiritus. Donum misericordiae Patris frequentius per hoc sacramentum accipientes, impellimur ut misericordes simus sicut Ipse. Cf Lc 6,36.

« Qui confitetur peccata sua, et accusat peccata sua, iam cum Deo facit. Accusat Deus peccata tua; si et tu accusas, coniungeris Deo. Quasi duae res sunt, homo et peccator. Quod audis homo, Deus fecit; quod audis peccator, ipse homo fecit. Dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit. [...] Cum autem coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua. Initium operum bonorum, confessio est operum malorum. Facis veritatem et venis ad Lucem ». Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 12, 13: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

Satisfactio

Multa peccata malum inferunt proximo. Oportet facere quidquid possibile est, ad id reparandum (exempli gratia, res restituere furto sublatas, famam restabilire illius quem sumus calumniati, compensare vulnera). Mera iustitia hoc exigit. Sed ulterius peccatum peccatorem ipsum vulnerat et debilitat, sicut etiam eius relationes cum Deo et cum proximo. Absolutio peccatum tollit, sed omnibus inordinationibus a peccato causatis remedium non affert. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae, canon 12: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. A peccato liberatus, peccator debet adhuc plenam salutem spiritualem recuperare. Debet igitur aliquid amplius facere ad sua peccata reparanda: debet « satisfacere » modo convenienti vel peccata sua « expiare ». Haec satisfactio vocatur etiam « poenitentia ».

Poenitentia, quam confessarius imponit, rationem habere debet personalis status poenitentis eiusque bonum quaerere spirituale. In quantum possibile est, gravitati et naturae peccatorum commissorum oportet ut correspondeat. Consistere potest in oratione, in quadam oblatione, in operibus misericordiae, in servitio proximi, in privationibus voluntariis, in sacrificiis, et praecipue in patienti crucis acceptatione quam ferre debemus. Tales poenitentiae nos adiuvant ut Christo configuremur qui solus nostra expiavit peccata Cf Rom 3,25; 1 Io 2,1-2. semel pro semper. Eaedem nobis permittunt coheredes fieri Christi resuscitati quia Ipsi « compatimur » (Rom 8 17): Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 8: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

« Neque vero ita nostra est satisfactio haec, quam pro peccatis nostris exsolvimus, ut non sit per Christum Iesum; nam qui ex nobis tamquam ex nobis nihil possumus, Eo cooperante, "qui nos confortat, omnia possumus". Cf Phil 4,13. Ita non habet homo, unde glorietur; sed omnis gloriatio nostra in Christo est, [...] in quo satisfacimus, "facientes fructus dignos paenitentiae", Cf Lc 3,8. qui ex Illo vim habent, ab Illo offeruntur Patri, et per Illum acceptantur a Patre ». Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 8: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

VIII.Huius sacramenti minister

Quia Christus ministerium Reconciliationis Suis concredidit Apostolis, Cf Io 20,23; 2 Cor 5,18. Episcopi, eorum successores, et presbyteri, Episcoporum collaboratores, hoc ministerium exercere pergunt. Re vera, Episcopi et presbyteri, virtute sacramenti Ordinis, potestatem habent omnia remittendi peccata « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Peccatorum absolutio reconciliat cum Deo, sed etiam cum Ecclesia. Episcopus igitur, Ecclesiae particularis visibile caput, inde a temporibus antiquis, iusta ratione consideratur sicut ille qui principaliter reconciliationis habet potestatem et ministerium: ipse est disciplinae poenitentialis moderator. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 32. Presbyteri, eius collaboratores, id exercent in ea mensura in qua facultatem receperint sive ab Episcopo suo (vel a superiore religioso) sive a Romano Pontifice per Ecclesiae ius. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 844. 967-969. 972; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 722, §§ 3-4.

Quaedam peccata speciatim gravia plectuntur excommunicatione, poena ecclesiastica omnium severissima, quae sacramentorum impedit receptionem et quorumdam actuum ecclesiasticorum exercitium, Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 1331; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canones 1431. 1434. et cuius absolutio consequenter non potest concedi, secundum Ecclesiae ius, nisi a Romano Pontifice, ab Episcopo loci vel a sacerdotibus quibus ipsi auctoritatem contulerint. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 1354-1357; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 1420. In casu periculi mortis, quilibet sacerdos, etiam facultate ad audiendas confessiones carens, ab omni peccato absolvere potest atque ab omni excommunicatione. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 976; pro peccatorum vero absolutione, CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 725.

Sacerdotes debent fideles hortari ut ad Poenitentiae accedant sacramentum et debent se paratos ostendere ad hoc sacramentum celebrandum quoties christiani illud rationabiliter petant. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 986; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 735; Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1012.

Sacerdos, sacramentum celebrans Poenitentiae, ministerium adimplet boni Pastoris qui perditam quaerit ovem, illud boni Samaritani qui vulnera curat, Patris qui filium exspectat prodigum et eum accipit in eius reditu, iusti iudicis qui personarum non facit acceptionem et cuius iudicium simul iustum est et misericors. Uno verbo, sacerdos signum est et instrumentum amoris misericordis Dei erga peccatorem.

Confessarius dominus non est, sed minister veniae Dei. Minister huius sacramenti cum intentione et caritate Christi se coniungere debet. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1012. Cognitionem christianorum morum habere debet probatam, rerum humanarum experientiam, respectum et suavitatem erga illum qui cecidit; veritatem debet amare, Ecclesiae Magisterio esse fidelem et patienter poenitentem ducere ad sanationem et plenam maturitatem. Orare debet atque poenitentiam agere pro eo, eumdem Domini concredens misericordiae.

Perspectis sanctimonia et magnitudine huius ministerii et observantia personis debita, Ecclesia declarat omnes sacerdotes qui confessiones audiunt, obligatos esse ad secretum absolutum relate ad peccata quae eorum poenitentes illis sint confessi, sub poenis severissimis. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 983-984. 1388, § 1; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 1456. Neque possunt usum facere cognitionum quas illis confessio praebuerit circa poenitentium vitam. Hoc secretum, quod exceptiones non admittit, « sigillum sacramentale » appellatur, quia id quod poenitens sacerdoti manifestavit, manet a sacramento « sigillatum ».

IX.Effectus huius sacramenti

« Poenitentiae itaque omnis in eo vis est, ut nos in Dei gratiam restituat, cum Eoque summa amicitia coniungat ». Catechismus Romanus, 2, 5, 18: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 297. Scopus igitur et effectus huius sacramenti est reconciliatio cum Deo. In illis qui Poenitentiae sacramentum accipiunt cum corde contrito et dispositione religiosa, « conscientiae pax ac serenitas cum vehementi spiritus consolatione consequi solet ». Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Revera sacramentum Reconciliationis cum Deo veram « resurrectionem spiritualem » affert, restitutionem dignitatis et bonorum vitae filiorum Dei, quorum pretiosissimum est Dei amicitia. Cf Lc 15,32.

Hoc sacramentum nos cum Ecclesia reconciliat. Peccatum communionem fraternam attenuat vel frangit. Poenitentiae sacramentum illam reparat vel restaurat. Hoc sensu, non solum sanat eum qui in communionem restituitur ecclesialem, sed effectum etiam habet vivificantem super vitam Ecclesiae, quae peccatum unius e suis membris passa est. Cf 1 Cor 12,26. Peccator, in communione sanctorum restitutus vel confirmatus, per bonorum spiritualium roboratur communicationem quae inter omnia viva corporis Christi habetur membra, sive adhuc in peregrinationis sint statu sive iam sint in patria coelesti. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48-50: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 53-57.

« Necesse tamen est addere eiusmodi reconciliationem cum Deo quasi alias reconciliationes progignere, quae totidem aliis medeantur discidiis peccato effectis: paenitens, cui venia datur, reconciliat se sibi in intima parte eius quod est ipse, ubi veritatem suam interiorem recuperat; reconciliatur fratribus ab eo aliqua ratione offensis et laesis; reconciliatur Ecclesiae; reconciliatur universae creaturae ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia, 31, § V: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 77 (1985) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1985) 265.

In hoc sacramento, peccator, se misericordi Dei tradens iudicio, quodammodo anticipat iudicium cui submittetur in huius vitae terrestris fine. Etenim nunc, in hac vita, nobis electio offertur inter vitam et mortem, et non nisi per viam conversionis possumus intrare in Regnum Dei a quo grave excludit peccatum. Cf 1 Cor 5,11; Gal 5,19-21; Apc 22,15. Peccator, se Christo per poenitentiam et fidem convertens, a morte transit ad vitam « et in iudicium non venit » (Io 5,24).

X.Indulgentiae

Doctrina et praxis indulgentiarum in Ecclesia arcte cum effectibus coniunguntur sacramenti Poenitentiae. « Indulgentia est remissio coram Deo poenae temporalis pro peccatis, ad culpam quod attinet iam deletis, quam christifidelis, apte dispositus et certis ac definitis condicionibus, consequitur ope Ecclesiae quae, ut ministra Redemptionis, thesaurum satisfactionum Christi et sanctorum auctoritative dispensat et applicat ». Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, Normae, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 59 (1967) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1967) 21. « Indulgentia est partialis vel plenaria prout a poena temporali pro peccatis debita liberat ex parte aut ex toto ». Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, Normae, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 59 (1967) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1967) 21. « Quivis fidelis potest indulgentias [...] sibi ipsi lucrari, aut defunctis applicare ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 994.

Poenae peccati

Ad hanc doctrinam et hanc praxim Ecclesiae intelligendas, oportet perspicere peccatum duplicem consequentiam habere. Peccatum grave nos communione privat cum Deo, et ideo nos incapaces reddit vitae aeternae, cuius privatio « poena aeterna » peccati appellatur. Ex alia parte, quodlibet peccatum, etiam veniale, morbidam ad creaturas secumfert affectionem, quae purificatione eget sive his in terris sive post mortem, in statu qui appellatur purgatorium. Haec purificatio liberat ab eo quod « poena temporalis » peccati appellatur. Hae duae poenae concipi non debent quasi vindicta quaedam a Deo ab extrinseco inflicta, sed potius quasi ex ipsa peccati natura profluentes. Conversio ex ferventi procedens caritate potest usque ad totalem peccatoris purificationem pervenire ita ut nulla poena subsistat. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae, canones 12-13: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Id., Sess. 25a, Decretum de purgatorio: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Venia peccati et restauratio communionis cum Deo remissionem aeternarum poenarum peccati secumferunt. Sed poenae peccati permanent temporales. Christianus, passiones et probationes omnis generis patienter tolerans et, cum advenerit dies, mortem sereno respiciens animo, niti debet ut has peccati temporales poenas accipiat tamquam gratiam; per opera misericordiae et caritatis atque etiam per orationem et diversa poenitentiae exercitia, incumbere debet ad « veterem hominem » plene exuendum et ad « novum hominem » superinduendum. Cf Eph 4,24.

In sanctorum communione

Christianus qui conatur se a peccato purificare suo et se cum gratiae Dei adiutorio sanctificare, solus non invenitur. « Vita singulorum filiorum Dei in Christo et per Christum cum vita omnium fratrum christianorum mirabili nexu coniungitur in supernaturali unitate corporis mystici Christi, quasi in una mystica persona ». Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 59 (1967) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1967) 11.

In sanctorum communione « inter fideles, vel caelesti patria potitos, vel admissa in purgatorio expiantes, vel adhuc in terra peregrinantes, profecto est perenne caritatis vinculum et bonorum omnium abundans permutatio ». Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 59 (1967) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1967) 12. In hac permutatione admirabili, sanctitas unius multo magis proficit ceteris quam damnum quod unius peccatum potuit ceteris causare. Sic recursus ad sanctorum communionem contrito permittit peccatori se citius et efficacius a poenis peccati purificari.

Haec spiritualia communionis sanctorum bona etiam Ecclesiae thesaurum appellamus, « qui quidem non est quasi summa bonorum ad instar materialium divitiarum, quae per saecula cumulantur, sed est infinitum et inexhaustum pretium, quod apud Deum habent expiationes et merita Christi Domini, oblata ut humanitas tota a peccato liberetur et ad communionem cum Patre perveniat; est Ipse Christus Redemptor, in quo sunt et vigent satisfactiones et merita Redemptionis Eius ». Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 59 (1967) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1967) 11.

« Praeterea ad hunc thesaurum pertinet etiam pretium vere immensum et incommensurabile et semper novum, quod coram Deo habent orationes ac bona opera beatae Mariae Virginis et omnium sanctorum, qui, Christi Domini per Ipsius gratiam vestigia secuti, semetipsos sanctificaverunt, et perfecerunt opus a Patre acceptum; ita ut, propriam salutem operantes, etiam ad salutem fratrum suorum in unitate corporis mystici contulerint ». Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 59 (1967) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1967) 11-12.

Indulgentiam Dei per Ecclesiam obtinere

Indulgentia per Ecclesiam obtinetur, quae propter potestatem ligandi et solvendi quae illi a Iesu Christo concessa est, in favorem intervenit alicuius christiani eique thesaurum aperit meritorum Christi et sanctorum ad obtinendam a misericordiarum Patre remissionem poenarum temporalium quas eius peccata merentur. Sic Ecclesia non solum in adiutorium huius christiani vult venire, sed eum etiam ad opera pietatis, poenitentiae et caritatis excitare. Cf Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 59 (1967) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1967) 16-17; Concilium Tridentinum, Sess. 25a, Decretum de indulgentiis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Quia fideles in purificationis via defuncti membra sunt etiam eiusdem sanctorum communionis, eos possumus adiuvare, inter alia, indulgentias pro eis acquirendo, ita ut a poenis temporalibus debitis pro suis peccatis solvantur.

XI.Celebratio sacramenti Poenitentiae

Poenitentia, sicut omnia sacramenta, actio est liturgica. Haec sunt ordinario elementa celebrationis: salutatio et benedictio sacerdotis, lectio Verbi Dei ad conscientiam illuminandam et contritionem suscitandam, et hortatio ad poenitentiam; confessio quae peccata agnoscit et sacerdoti manifestat; poenitentiae impositio et acceptatio; absolutio sacerdotis; laus actionis gratiarum et dimissio cum sacerdotis benedictione.

Liturgia Byzantina plures absolutionis cognoscit formulas, in forma deprecativa, quae mirabiliter mysterium exprimunt veniae: « Deus, qui per prophetam Nathan indulsit David, cum ipse sua propria peccata confessus est, et Petro cum amare flevit, et peccatrici cum suas lacrimas super pedes Eius effudit, et publicano et prodigo, Idem Deus vobis indulgeat, per me, peccatorem, in hac vita et in altera, et quin vos condemnet, faciat vos ante Eius tribunal manifestari terribile. Qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen ». Eulógion to méga (Athens 1992) p. 222.

Sacramentum Poenitentiae potest etiam confici intra celebrationem communitariam, in qua poenitentes simul ad confessionem praeparantur et simul gratias agunt de venia recepta. Hic confessio peccatorum personalis et absolutio individualis in liturgiam verbi Dei inseruntur cum lectionibus et homilia, examine conscientiae ducto in communi, imploratione veniae communitaria, oratione « Pater noster » et gratiarum actione in communi. Haec celebratio communitaria clarius exprimit ecclesialem poenitentiae indolem. Sacramentum Poenitentiae, quicumque est celebrationis eius modus, semper est, sua ipsa natura, actio liturgica, ideoque ecclesialis et publica. Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 26-27: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 107.

In casibus gravis necessitatis potest recursus fieri ad celebrationem communitariam Reconciliationis cum confessione generali et absolutione generali. Talis necessitas gravis contingere potest, cum imminens mortis habetur periculum quin sacerdos vel sacerdotes tempus habeant sufficiens ad audiendam confessionem uniuscuiusque poenitentis. Necessitas gravis potest etiam exsistere cum, ratione habita numeri poenitentium, sufficientes non adsunt confessarii ad confessiones individuales intra rationabile tempus debite audiendas, ita ut poenitentes, sine culpa sua, privati gratia sacramentali vel sancta Communione, longo tempore, permanerent. In tali casu, pro absolutionis validitate, fideles propositum habere debent individualiter sua gravia peccata confitendi debito tempore. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 962, § 1. Episcopi dioecesani est iudicare utrum condiciones pro absolutione generali requisitae exsistant. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 961, § 2. Magnus fidelium concursus occasione magnarum festivitatum vel peregrinationum casus talis gravis necessitatis non constituit. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 961, § 1, 2.

« Individualis et integra confessio atque absolutio manent unicus modus ordinarius, quo fideles se cum Deo et Ecclesia reconciliant, nisi impossibilitas physica vel moralis ab huiusmodi confessione excuset ». Ordo Paenitentiae, Praenotanda, 31 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 21. Hoc gravibus non caret rationibus. Christus in unoquoque agit sacramento. Personaliter ad unumquemque dirigitur peccatorem: « Fili, dimittuntur peccata tua » (Mc 2,5); Ipse est medicus qui super singulos Se inclinat aegrotos qui Eo egent, Cf Mc 2,17. ut illos sanet; Ipse eos sublevat et in communionem redintegrat fraternam. Confessio personalis est igitur forma reconciliationis cum Deo et cum Ecclesia maxime significativa.

Paschatis vespera, Dominus Iesus Se Suis manifestavit Apostolis « et dicit eis: "Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt" » (Io 20,22-23).

Remissio peccatorum post Baptismum commissorum per sacramentum conceditur proprium quod Conversionis, Confessionis, Poenitentiae vel Reconciliationis appellatur sacramentum.

Ille qui peccat, honorem vulnerat Dei et amorem Eius, suam propriam dignitatem hominis vocati ut filius sit Dei et bonum statum spiritualem Ecclesiae cuius unusquisque christianus lapis esse debet vivus.

Iuxta fidei oculos, nullum malum est gravius peccato nihilque peiores habet consequentias pro ipsis peccatoribus, pro Ecclesia et pro universo mundo.

Reditus ad communionem cum Deo, postquam per peccatum amissa est, est motus ortus a gratia Dei pleni misericordia et solliciti de salute hominum. Hoc donum pretiosum implorare oportet pro se ipsis et pro aliis.

Motus reditus ad Deum, qui conversio et poenitentia appellatur, dolorem implicat et aversionem relate ad peccata commissa, et firmum propositum non amplius peccandi in futurum. Conversio igitur ad tempus praeteritum refertur et futurum; spe nutritur in misericordiam divinam.

Poenitentiae sacramentum ex complexu trium actuum a poenitente peractorum et ex absolutione sacerdotis constituitur. Actus poenitentis sunt: poenitentia, confessio seu manifestatio peccatorum ad sacerdotem atque propositum reparationem adimplendi reparationisque opera.

Poenitentia (etiam contritio appellata) debet a motivis inspirari quae a fide profluunt. Si poenitentia ex amore caritatis erga Deum concipitur, dicitur « perfecta »; si ipsa in aliis fundatur motivis, « imperfecta » appellatur.

Qui reconciliationem cum Deo et cum Ecclesia vult obtinere, sacerdoti omnia peccata gravia confiteri debet quae nondum est confessus et quorum recordatur postquam suam accurate examinavit conscientiam. Defectuum venialium confessio, quin in se sit necessaria, vivide tamen ab Ecclesia commendatur.

Confessarius poenitenti adimpletionem proponit quorumdam actuum « satisfactionis » seu « poenitentiae » ad damnum a peccato causatum reparandum et ad habitus restaurandos qui Christi discipulo sunt proprii.

Solummodo sacerdotes qui ab Ecclesiae auctoritate facultatem absolvendi receperunt, possunt peccata in nomine Christi dimittere.

Effectus spirituales sacramenti Poenitentiae sunt: — reconciliatio cum Deo qua poenitens gratiam recuperat; — reconciliatio cum Ecclesia; — remissio poenae aeternae in quam quis per peccata incurrit mortalia; — remissio, saltem partialis, poenarum temporalium quae conse quentiae sunt peccatorum; — conscientiae pax et serenitas, atque consolatio spiritualis; — augmentum virium spiritualium pro certamine christiano.

Confessio peccatorum gravium individualis et integra, quam absolutio sequitur, unum medium permanet ordinarium pro reconciliatione cum Deo et cum Ecclesia.

Per indulgentias, fideles pro se ipsis et etiam pro animabus purgatorii remissionem obtinere possunt poenarum temporalium, quae consequentiae sunt peccatorum.

5.Unctio Infirmorum

« Sacra infirmorum Unctione atque oratione presbyterorum, Ecclesia tota aegrotantes Domino patienti et glorificato commendat ut eos alleviet et salvet, immo eos hortatur ut sese Christi passioni et morti libere sociantes, ad bonum populi Dei conferant ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 15.

I.Eius in Oeconomia salutis fundamenta

Aegritudo in vita humana

Aegritudo et dolor semper inter gravissima fuerunt problemata quae vitam afficiunt humanam. In aegritudine, homo suam experitur impotentiam, suos limites suamque finitatem. Omnis aegritudo efficere potest ut mortem prospiciamus.

Aegritudo ad angustiam ducere potest, ad recedendum in se ipsum, quandoque ad desperationem et ad rebellionem contra Deum. Potest etiam personam maturiorem efficere, eam adiuvare ad discernendum in vita sua quod essentiale non est, ut ipsa se vertat ad id quod est essentiale. Saepissime aegritudo quaesitionem provocat Dei, reditum ad Eum.

Aegrotus coram Deo

Homo Veteris Testamenti in aegritudine vivit coram Deo. Ante Deum de sua lamentatur aegritudine Cf Ps 38. et ab Eo, vitae et mortis Domino, sanationem deprecatur. Cf Ps 6,3; Is 38. Aegritudo fit conversionis via, Cf Ps 38,5; 39,9.12. et Dei indulgentia initiat sanationem. Cf Ps 32,5; 107,20; Mc 2,5-12. Israel experitur, aegritudinem, arcano modo, cum peccato coniungi et malo, et fidelitatem erga Deum, secundum Eius Legem, reddere vitam: « Ego enim Dominus sanator tuus » (Ex 15,26). Propheta introspicit dolorem sensum habere posse redemptorem pro aliorum peccatis. Cf Is 53,11. Denique, Isaias annuntiat Deum esse pro Sion tempus adducturum, quo omnem dimittet culpam omnemque aegritudinem sanabit. Cf Is 33,24.

Christus-medicus

Christi erga aegrotos compassio pluresque Eius sanationes aegrotorum omnis generis Cf Mt 4,24. perspicue significant Deum visitavisse plebem Suam Cf Lc 7,16. Regnumque Dei omnino appropinquare. Iesus non solum sanandi habet potentiam, sed etiam peccata dimittendi: Cf Mc 2,5-12. Ipse venit ut integrum sanaret hominem, corpus et animam; Ipse est medicus quo aegroti indigent. Cf Mc 2,17. Eius compassio erga omnes qui patiuntur, eo procedit ut Se cum illis efficiat unum: eram « infirmus, et visitastis me » (Mt 25,36). Eius praedilectionis amor pro infirmis, saeculorum decursu, christianorum sollicitudinem omnino peculiarem excitare non desivit erga omnes illos qui in suo corpore patiuntur vel anima. Ab eo nisus oriuntur indefessi ad illos sublevandos.

Saepe Iesus ab aegrotis postulat ut credant. Cf Mc 5,34.36; 9,23. Signis utitur ad sanandum: saliva et manuum impositione, Cf Mc 7,32-36; 8,22-25. luto et ablutione. Cf Io 9,6-15. Aegroti Eum tangere quaerunt Cf Mc 3,10; 6,56. « quia virtus de Illo exibat et sanabat omnes » (Lc 6,19). Ita, in sacramentis, Christus nos « tangere » pergit ad nos sanandos.

Christus, tot doloribus commotus, non solum Se ab aegrotis tangi permittit, sed miserias nostras facit Suas: « Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit » (Mt 8,17). Cf Is 53,4. Ipse non omnes sanavit aegrotos. Eius sanationes signa erant Adventus Regni Dei. Radicaliorem annuntiabant sanationem: victoriam de peccato et de morte per Eius Pascha. Christus in cruce omne pondus mali super Se accepit Cf Is 53,4-6. et sustulit « peccatum mundi » (Io 1,29), cuius aegritudo nonnisi consequentia est. Per Suam passionem et Mortem in cruce, Christus novum sensum dedit dolori: hic iam nos Ei configurare Eiusque passioni redemptrici potest coniungere.

« Infirmos curate... »

Christus discipulos invitat Suos ut Eum sequantur, crucem, et ipsi, sumentes suam. Cf Mt 10,38. Eum sequentes, novam aegritudinis et aegrotorum adquirunt visionem. Iesus illos Suae pauperi et servienti consociat vitae. Eos Sui compassionis et sanationis ministerii efficit participes: « Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent; et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant » (Mc 6,12-13).

Dominus resuscitatus hanc renovat missionem (« In nomine meo [...] super aegrotos manus imponent et bene habebunt »: Mc 16,17-18) eamque confirmat signis quae Ecclesia Nomen Ipsius invocans peragit. Cf Act 9,34; 14,3. Haec signa speciatim manifestant Iesum vere esse « Deum qui salvat ». Cf Mt 1,21; Act 4,12.

Spiritus Sanctus quibusdam speciale sanationis donat charisma Cf 1 Cor 12,9.28.30. ad virtutem manifestandam gratiae Resuscitati. Tamen orationes maxime instantes non semper omnium aegritudinum obtinent sanationem. Sic Paulus a Domino discere debet: « Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur » (2 Cor 12,9); et dolores tolerandos hunc sensum habere posse: « Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore Eius, quod est Ecclesia » (Col 1,24).

« Infirmos curate! » (Mt 10,8). Ecclesia hoc a Domino munus accepit atque officium exsequendi illud tam per curas quas ipsa affert aegrotis quam per intercessionis orationem qua ipsa eosdem comitatur. Ipsa in vivificantem Christi credit praesentiam, animarum et corporum medici. Haec praesentia est peculiariter activa per sacramenta, et quidem modo prorsus singulari per Eucharistiam, panem qui vitam donat aeternam Cf Io 6,54.58. et cuius vinculum cum corporali sanatione a sancto Paulo innuitur. Cf 1 Cor 11,30.

Ecclesia tamen apostolica proprium cognoscit pro aegrotis ritum, de quo sanctus Iacobus testatur: « Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei » (Iac 5,14-15). Traditio in hoc ritu unum e septem Ecclesiae agnovit sacramentis. Cf Sanctus Innocentius I, Epistula Si instituta ecclesiastica: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 1-2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Id., Sess. 14a, Canones de extrema Unctione, canones 1-2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Sacramentum infirmorum

Ecclesia credit et confitetur, inter septem sacramenta, sacramentum haberi speciatim destinatum ad eos confortandos qui aegritudine probantur: Unctionem infirmorum:

« Instituta est autem haec sacra Unctio infirmorum tamquam vere et proprie sacramentum Novi Testamenti a Christo Domino nostro, apud Marcum quidem insinuatum, Cf Mc 6,13. per Iacobum autem apostolum ac Domini fratrem fidelibus commendatum ac promulgatum ». Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 1: DS 1695. Cf Iac 5,14-15.

In traditione liturgica tam in Oriente quam in Occidente, inde ab antiquitate, habentur testimonia de unctionibus infirmorum oleo benedicto peractis. Saeculorum decursu, infirmorum Unctio, modo magis magisque exclusivo, est illis collata qui in extremo vitae discrimine versabantur. Propterea nomen « Extremae Unctionis » receperat. Non obstante hac evolutione, liturgia nunquam Dominum orare desivit ut aegrotus valetudinem recuperaret, si id eius saluti esset conveniens. Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Constitutio apostolica « Sacram Unctionem infirmorum » (30 novembris 1972), Concilium Vaticanum II sequens, Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 73: AAS — Acta Apostolicae Sedis (1964) 118-119. instituit ut in posterum, in ritu Romano, hoc servetur quod sequitur:

« Sacramentum Unctionis infirmorum confertur infirmis periculose aegrotantibus, eos liniendo in fronte et in manibus oleo olivarum aut, pro opportunitate, alio oleo e plantis, rite benedicto, haec verba, una tantum vice, proferendo: "Per istam sanctam Unctionem et suam piissimam misericordiam adiuvet te Dominus gratia Spiritus Sancti, ut a peccatis liberatum te salvet atque propitius allevet" ». Paulus VI, Const. ap. Sacram Unctionem infirmorum: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 65 (1973) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1973) Cf CIC 847, § 1.

II.Quis recipit et quis hoc confert sacramentum?

In casu gravis infirmitatis...

Unctio infirmorum « non est sacramentum eorum tantum qui in extremo vitae discrimine versantur. Proinde tempus opportunum eam recipiendi iam certe habetur cum fidelis incipit esse in periculo mortis propter infirmitatem vel senium ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 73: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 118-119; cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 1004, § 1. 1005. 1007; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 738.

Si aegrotus qui Unctionem recepit, valetudinem recuperat, potest, si nova accidat gravis aegritudo, iterum hoc recipere sacramentum. Eadem aegritudine perdurante, hoc sacramentum potest iterari, si aegritudo gravior efficiatur. Congruum est, infirmorum recipere Unctionem ante chirurgicam cuiusdam momenti sectionem. Idem valet pro personis senescentis aetatis quarum fragilitas fit acutior.

« ...advocet presbyteros Ecclesiae »

Solummodo sacerdotes (Episcopi et presbyteri) ministri sunt Unctionis infirmorum. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Id., Sess. 14a, Canones de extrema Unctione, canon 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; CIC — Codex Iuris Canonici canon 1003; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canon 739, § 1. Obligatio est Pastorum, fideles de huius sacramenti instruere beneficiis. Fideles hortentur aegrotos ut sacerdotem advocent ad hoc sacramentum recipiendum. Aegroti se praeparent ad hoc bonis dispositionibus recipiendum, cum Pastoris sui adiutorio et totius communitatis ecclesialis, quae invitatur ut aegrotos, modo prorsus peculiari, suis orationibus suisque fraternis circumdet curis.

III.Quomodo hoc celebratur sacramentum?

Unctio infirmorum, sicut omnia sacramenta, celebratio est liturgica et communitaria, Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 27: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 107. sive locum habeat in familia, sive in nosocomio sive in ecclesia, pro uno tantum aegroto vel pro integro aegrotorum coetu. Valde conveniens est, eam intra Eucharistiam, memoriale Paschatis Domini, celebrari. Si adiuncta id suadent, celebrationem sacramenti potest Poenitentiae sacramentum praecedere et Eucharistiae sacramentum sequi. Eucharistia, quatenus sacramentum Paschatis Christi, semper ultimum peregrinationis terrestris deberet esse sacramentum, « viaticum » pro « transitu » ad vitam aeternam.

Verbum et sacramentum unitatem efformant inseparabilem. Liturgia verbi, quam poenitentialis praecedit actus, celebrationem aperit. Christi verba, Apostolorum testimonium fidem aegroti et communitatis suscitant, ad petendam a Domino virtutem Spiritus Eius.

Sacramenti celebratio praecipue elementa includit quae sequuntur: « presbyteri Ecclesiae » Cf Iac 5,14. manus aegrotis — silentio — imponunt; super aegrotis in fide orant Ecclesiae; Cf Iac 5,15. haec est Epiclesis huius sacramenti propria; tunc unctionem oleo peragunt benedicto, si possibile est, ab Episcopo. Hae actiones liturgicae indicant, quam gratiam hoc sacramentum conferat aegrotis.

IV.Effectus celebrationis huius sacramenti

Peculiare Spiritus Sancti donum. Prima huius sacramenti gratia est confortationis gratia, pacis et vigoris animi ad difficultates superandas quae propriae sunt status aegritudinis gravis vel fragilitatis senectutis. Haec gratia est Spiritus Sancti donum quod fiduciam et fidem renovat in Deum atque contra Maligni roborat tentationes, tentationem nempe defectionis animi et angustiae coram morte. Cf Heb 2,15. Haec Domini assistentia per virtutem Spiritus Eius aegrotum ducere intendit ad animae sanationem, sed etiam ad illam corporis, si talis est Dei voluntas. Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Praeterea, « si peccata operatus fuerit, dimittentur ei » (Iac 5,15). Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Canones de extrema Unctione, canon 2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Cum Christi passione coniunctio, Per huius sacramenti gratiam, aegrotus virtutem recipit et donum se arctius cum Christi passione coniungendi: quodammodo consecratur ad fructum ferendum per configurationem ad redemptricem Salvatoris passionem. Dolor, peccati originalis sequela, novum recipit sensum: participatio fit salvifici operis Iesu.

Gratia ecclesialis. Fideles qui hoc recipiunt sacramentum, « sese Christi passioni et morti libere sociantes, ad bonum populi Dei » conferunt. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 15. Ecclesia, hoc in sanctorum communione celebrans sacramentum, pro aegroti intercedit bono. E parte sua, aegrotus, per huius sacramenti gratiam, ad Ecclesiae confert sanctificationem et ad bonum omnium hominum, pro quibus Ecclesia patitur seseque ad Deum Patrem offert per Christum.

Ad ultimum transitum praeparatio. Si sacramentum Unctionis infirmorum omnibus confertur qui aegritudines et infirmitates patiuntur graves, potiore ratione illis, qui sunt « in exitu vitae constituti », Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, c. 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. ita ut illud etiam « sacramentum exeuntium » sit appellatum. Ibid. Infirmorum Unctio nostram perficit conformationem ad mortem et resurrectionem Christi, sicut Baptismus illam inceperat. Ipsa sanctas complet unctiones quae totam vitam signant christianam; illa Baptismi vitam novam in nobis sigillaverat; illa Confirmationis nos ad huius vitae proelium roboraverat. Haec ultima unctio finem munit nostrae vitae firmo praesidio pro ultimis ante ingressum in Domum Patris certaminibus. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento extremae Unctionis, Prooemium: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

V.Viaticum, ultimum christiani sacramentum

Illis qui hanc vitam sunt relicturi, Ecclesia offert, praeter infirmorum Unctionem, Eucharistiam tamquam viaticum. Communio corporis et sanguinis Christi, recepta hoc momento transitus ad Patrem, sensum habet et momentum peculiaria. Est semen vitae aeternae et virtus resurrectionis, secundum Domini verba: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die » (Io 6,54). Eucharistia, Christi mortui et resuscitati sacramentum, tunc sacramentum transitus est de morte ad vitam, ex hoc mundo ad Patrem. Cf Io 13,1.

Hoc modo, sicut Baptismi, Confirmationis et Eucharistiae sacramenta constituunt unitatem quae « sacramenta initiationis christianae » appellatur, dici potest Poenitentiam, sanctam Unctionem et Eucharistiam, cum vita christiana suum attingit finem, constituere, quatenus viaticum praestant, « sacramenta quae praeparant ad Patriam » seu sacramenta quae peregrinationem complent.

« Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei » (Iac 5,14-15).

Sacramentum Unctionis infirmorum habet, ut scopum, gratiam conferre specialem christiano qui difficultates experitur statui gravis aegritudinis vel senectutis inhaerentes.

Opportunum ad sanctam Unctionem recipiendam tempus certo iam advenit, cum fidelis in mortis periculo propter aegritudinem vel senectutem incipit versari.

Quoties christianus in gravem incidit morbum, sanctam Unctionem recipere potest, itemque cum, post illam receptam, gravescit aegritudo.

Solummodo sacerdotes (presbyteri et Episcopi) Unctionis infirmorum possunt conferre sacramentum; ad illud conferendum oleo utuntur benedicto ab Episcopo, vel, si necessarium est, ab ipso presbytero celebranti.

Id quod in huius sacramenti celebratione essentiale est, consistit ex unctione super aegroti frontem et manus (in ritu Romano) vel super alias corporis partes (in Oriente), quam unctionem liturgica deprecatio celebrantis comitatur sacerdotis, qui specialem huius sacramenti postulat gratiam.

Specialis gratia sacramenti Unctionis infirmorum habet tamquam effectus: — infirmi coniunctionem cum passione Christi, pro eius et totius Ecclesiae bono; — solacium, pacem et virtutem ad dolores aegritudinis vel senectutis christiano modo tolerandos; — remissionem peccatorum, si aegrotus illam per Poenitentiae sacramentum obtinere nequivit; — valetudinis restitutionem, si id spirituali est saluti conveniens; — praeparationem ad transitum in vitam aeternam.