2. Oratio Dominica: «Pater Noster»
¶2759–2865
In Compendio: I578–598
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
« Cum esset [Iesus] in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis Eius ad Eum: "Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos" » (Lc 11,1). Dominus, huic petitioni respondens, orationem christianam fundamentalem Suis discipulis Suaeque concredit Ecclesiae. Illius sanctus Lucas textum praebet brevem (quinque petitionum), Cf Lc 11,2-4. sanctus Matthaeus versionem explicatiorem (septem petitionum). Cf Mt 6,9-13. Traditio liturgica Ecclesiae textum sancti Matthaei retinuit: (Mt 6,9-13).
Pater noster qui es in caelis: sanctificetur Nomen Tuum; adveniat Regnum Tuum; fiat voluntas Tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a Malo.
Usus liturgicus valde cito Orationem Domini conclusit doxologia. In Didaché: « Quia Tua est potestas et gloria in saecula ». Didaché, 8, 2: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici, Patres apostolici 1, 20). Constitutiones apostolicae addunt initio: « Regnum », Constitutiones apostolicae, 7, 24, 1: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici, Didascalia et Constitutiones Apostolorum 1, 410). et haec formula in oratione oecumenica nostris diebus servata est. Traditio Byzantina post « gloria » addit « Patris et Filii et Spiritus Sancti ». Missale Romanum ultimam petitionem evolvit Cf Ritus Communionis [Embolismus]: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 472. in perspectiva exspectationis beatae spei Cf Tit 2,13. et Adventus Iesu Christi Domini nostri, postea acclamatio subsequitur congregationis vel resumitur doxologia Constitutionum apostolicarum.
1.«Breviarium Totius Evangelii»
« Revera in Oratione [Domini] breviarium totius Evangelii » comprehenditur. Tertullianus, De oratione, 1, 6: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). Dominus « post traditam orandi disciplinam, petite, inquit, et accipietis (Io 16,24), et sunt quae petantur pro circumstantia cuiusque, praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento accedentium desideriorum, ius est superstruendi extrinsecus petitiones ». Tertullianus, De oratione, 10: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
I.In Scripturarum centro
Sanctus Augustinus, postquam ostendit quomodo psalmi orationis christianae praecipuum sint nutrimentum et quomodo in petitiones orationis « Pater noster » confluant, concludit:
« Si per omnia precationum sanctarum verba discurras, quantum existimo, nihil invenies, quod non ista dominica contineat et concludat Oratio ». Sanctus Augustinus, Epistula 130, 12, 22: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Omnes Scripturae (Lex, Prophetae et Psalmi) in Christo adimplentur. Cf Lc 24,44. Evangelium hic est « Bonus Nuntius ». Eius prima nuntiatio a sancto Matthaeo compendiatur in sermone montano. Cf Mt 5-7. Oratio igitur ad Patrem nostrum in centro est huius nuntiationis. In hoc contextu unaquaeque illustratur petitio orationis a Domino legatae:
« Oratio dominica perfectissima est [...]. In Oratione autem dominica non solum petuntur omnia quae recte desiderare possumus, sed etiam eo ordine quo desideranda sunt: ut sic haec Oratio non solum instruat postulare, sed etiam sit informativa totius nostri affectus ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 83, a. 9, c: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.
Sermo montanus doctrina est vitae, Oratio dominica est precatio, sed in utroque Spiritus Domini novam praebet formam nostris desideriis, his interioribus motibus qui nostram animant vitam. Iesus Suis verbis nos hanc novam docet vitam et instruit ut hanc oratione petamus. A nostrae orationis rectitudine pendebit illa nostrae vitae in Ipso.
II.« Oratio Domini »
Locutio traditionalis « Oratio dominica » (id est, « Oratio Domini ») significat orationem ad Patrem nostrum a Domino Iesu edoctam esse et datam. Haec Oratio, quae nobis a Iesu venit, est vere unica: est « Domini ». Ex altera parte, Filius unicus, huius orationis verbis, revera nobis dat verba quae Pater Ei dedit: Cf Io 17,7. Ipse est nostrae orationis magister. Ex altera parte, Verbum incarnatum, quod, in corde Suo humano, Suorum humanorum fratrum et sororum cognoscit necessitates, eas nobis revelat: Ipse exemplar est nostrae orationis.
Sed Iesus nobis non relinquit formulam machinali modo repetendam. Cf Mt 6,7; 1 Reg 18,26-29. Sicut in omni oratione vocali, per Verbum Dei, Spiritus Sanctus filios Dei docet eorum Patrem orare. Iesus nobis dat non solum verba nostrae orationis filialis, simul nobis praebet Spiritum ut eadem in nobis efficiantur « spiritus [...] et vita » (Io 6,63). Immo, filialis nostrae orationis ratio et possibilitas in eo est quod Pater « misit [...] Spiritum Filii Sui in corda nostra clamantem: "Abba, Pater!" » (Gal 4,6). Quia nostra oratio desideria nostra interpretatur coram Patre, etiam Ille, « qui [...] scrutatur corda », Pater, « scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis » (Rom 8,27). Oratio ad Patrem nostrum in arcanam missionem inseritur Filii et Spiritus.
III.Oratio Ecclesiae
Ecclesia donum hoc indissociabile verborum Domini et Spiritus Sancti, qui eis in fidelium cordibus dat vitam, inde ab originibus accepit et duxit in vitam. Primae communitates Orationem Domini « ter in die » Didaché, 8, 3: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici, Patres apostolici, 1, 20). precantur, loco « Decem et octo benedictionum » quibus pietas utebatur Iudaica.
Secundum apostolicam Traditionem, Oratio Domini essentialiter in oratione radicatur liturgica.
Dominus « docet autem communem pro fratribus orationem emittere. Non enim dicit, Pater meus, qui es in caelis; sed, Pater noster, pro communi corpore supplicationes emittens ». Sanctus Ioannes Chrysostomus, In Matthaeum, homilia 19, 4: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne).
In omnibus liturgicis traditionibus, Oratio Domini pars est integralis magnarum Officii divini Horarum. Sed eius indoles ecclesialis praecipue in tribus initiationis christianae sacramentis evidenter apparet:
In Baptismate et Confirmatione, Orationis Domini traditio novam ad vitam divinam significat nativitatem. Quia oratio christiana est Deo loqui Ipso Verbo Dei, illi, qui sunt « renati [...] per Verbum Dei vivum » (1 Pe 1,23), Patrem suum invocare discunt solo Verbo quod Ipse semper exaudit. Atque ipsi id deinceps facere possunt, quia sigillum Unctionis Spiritus Sancti positum est indelebile super eorum cor, super eorum aures, super eorum labia, super totam eorum filialem realitatem. Hac de causa, maior commentariorum Patrum pars de oratione « Pater noster » ad catechumenos dirigitur et neophytos. Cum Ecclesia Orationem precatur Domini, semper populus « modo genitorum infantium » ille est qui orat et misericordiam obtinet. Cf 1 Pe 2,1-10.
In eucharistica liturgia, Oratio Domini tamquam totius Ecclesiae apparet oratio. Ibi eius plenus revelatur sensus eiusque efficacitas. Inter Anaphoram (precem eucharisticam) collocata et Communionis liturgiam, ex altera parte omnes petitiones compendiat et intercessiones in Epiclesis motu expressas, et, ex altera parte, ad portam pulsat Convivii Regni, quod Communio sacramentalis anticipabit.
In Eucharistia, Oratio Domini etiam indolem manifestat eschatologicam petitionum suarum. Eadem est oratio propria « ultimorum temporum », salutis temporum quae Spiritus Sancti inceperunt effusione et quae Domini finientur reditu. Petitiones ad Patrem nostrum, aliter ac Veteris Foederis orationes, salutis nituntur mysterio iam, semel pro semper, impleto in Christo crucifixo et resuscitato.
Ex hac infragili fide oritur spes quae unamquamque suscitat septem petitionum. Eaedem gemitus exprimunt praesentis temporis, huius temporis patientiae atque exspectationis, quo durante « nondum manifestatum est quid erimus » (1 Io 3,2). Cf Col 3,4. Eucharistia et « Pater » ad Domini tendunt Adventum, « donec veniat » (1 Cor 11,26).
Iesus, Suorum discipulorum respondens petitioni (« Domine, doce nos orare »: Lc 11,1), orationem christianam fundamentalem « Pater noster » eis concredit.
« Revera in Oratione [Domini] breviarium totius Evangelii » comprehenditur, Tertullianus, De oratione, 1, 6: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). ipsa « perfectissima est ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, 83, 9, c: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. In centro est Scripturarum.
Eadem « Oratio dominica » appellatur, quia nobis venit a Domino Iesu, qui nostrae orationis magister est et exemplar.
Oratio dominica precatio est Ecclesiae per excellentiam. Partem constituit integralem magnarum Officii divini Horarum et initiationis christianae sacramentorum: Baptismatis, Confirmationis et Eucharistiae. In Eucharistia inserta, indolem manifestat « eschatologicam » suarum petitionum, in exspectatione Domini, « donec veniat » (1 Cor 11,26).
2.«Pater Noster Qui Es in Caelis»
I.« Audemus in omni fiducia accedere »
In Romana liturgia, congregatio eucharistica invitatur ad orandum « Pater noster » cum audacia filiali; liturgiae orientales similibus utuntur expressionibus easque evolvunt: « Audere cum omni securitate », « Fac nos dignos ad ». Ante rubum ardentem dictum est Moysi: « Ne appropies [...] huc; solve calceamentum de pedibus tuis » (Ex 3,5). Solus Iesus sanctitatis divinae poterat transire limen, Ille qui « purgatione peccatorum facta » (Heb 1,3), nos ante vultum Patris introducit: « Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus » (Heb 2,13):
« Subcumberet conscientia servilis, terrena condicio solveretur, nisi nos ad hunc clamorem Ipsius Patris auctoritas, Ipsius Filii Spiritus excitaret. Misit, ait, Deus Spiritum Filii Sui in corda nostra clamantem Abba, Pater! (Rom 8,15). [...] Quando ausa mortalitas Deum vocare Patrem, nisi modo, quando superna virtute hominis animantur interna? ». Sanctus Petrus Chrysologus, Sermo 71, 3: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 425 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Haec potentia Spiritus, qui nos ad Domini introducit Orationem, in liturgiis Orientis et Occidentis exprimitur pulchra expressione characteristice christiana: parrêsía, simplicitate sine ambagibus, filiali fiducia, securitate gaudiosa, humili audacia, certitudine nos amari. Eph 3,12; Heb 3,6; 4,16; 10,19; 1 Io 2,28; 3,21; 5,14.
II.« Pater! »
Antequam hunc primum impulsum Orationis Domini nostrum faciamus, inutile non est, humiliter nostrum purificare cor a quibusdam falsis imaginibus « huius mundi ». Humilitas nos hoc agnoscere facit: « Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare » (Mt 11,27), id est, « parvulis » (Mt 11,25). Cordis purificatio ad imagines refertur paternas vel maternas, a nostra historia personali vel culturali ortas, et quae in nostram relationem ad Deum exercent influxum. Deus Pater noster categorias transcendit mundi creati. Super Eum vel contra Eum nostras in hoc campo transferre ideas idem esset ac idola fabricare adoranda vel evertenda. Patrem orare est in Eius ingredi mysterium, prout Ipse est et qualem Filius nobis revelavit:
« Nomen Dei Patris nemini proditum fuerat. Etiam qui de ipso interrogaverat Moyses, aliud quidem nomen audierat. Nobis revelatum est in Filio. Prius enim quam Filius non Patris nomen est ». Tertullianus, De oratione, 3, 1: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Deum tamquam « Patrem » possumus invocare quia Ipse nobis est revelatus per Filium Suum hominem effectum et quia Spiritus Eius facit ut Eum cognoscamus. Quod homo cognoscere nequit et quod angelicae potestates non possunt introspicere, personalem nempe Filii ad Patrem relationem, Cf Io 1,1. ecce Spiritus Filii facit ut eamdem participemus, nos qui credimus Iesum esse Christum et qui ex Deo nati sumus. Cf 1 Io 5,1.
Cum Patrem oramus, in communione cum Eo sumus atque cum Eius Filio Iesu Christo. Cf 1 Io 1,3. Tunc Eum cognoscimus et agnoscimus in semper nova admiratione. Primum verbum Orationis Domini, antequam imploratio sit, benedictio est adorationis. Etenim Dei gloriam Ei, tamquam « Patri », agnoscimus Deo vero. Ei gratias agimus propterea quod nobis Nomen Suum revelaverit atque nobis dederit hoc credere nosque Eius habitari praesentia.
Patrem possumus adorare, quia Ipse nos ad Eius vitam effecit renasci, nos adoptando tamquam Suos filios in unico Filio Suo: per Baptismum, Ipse nos in corpus Christi Sui incorporat, et, per Unctionem Sui Spiritus qui a Capite ad membra Se effundit, e nobis efficit « christos »:
« Qui enim praedestinavit nos Deus in adoptionem, conformes effecit corpori glorioso Christi. Participes igitur effecti Christi, "christi" non immerito appellamini ». Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses mystagogicae, 3, 1: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). « Homo novus, renatus et Deo suo per Eius gratiam restitutus Pater primo in loco dicit, quia filius esse iam coepit ». Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 9: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 94 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Sic, per Orationem Domini, nobismetipsis revelamur simul ac Pater nobis revelatur: Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1042.
« O homo, faciem tuam non audebas ad caelum adtollere, oculos tuos in terram dirigebas, et subito accepisti gratiam Christi, omnia tibi peccata dimissa sunt. Ex malo servo factus es bonus filius. [...] Ergo adtolle oculos ad Patrem, qui te per lavacrum genuit, ad Patrem, qui per Filium te redemit, et dic "Pater noster!" [...]. Sed noli tibi aliquid specialiter vindicare. Solius Christi specialis est Pater, nobis omnibus in commune est Pater, quia Illum solum genuit, nos creavit. Dic ego et tu per gratiam "Pater noster", ut filius esse merearis ». Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 5, 19: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Hoc gratuitum adoptionis donum a nobis postulat conversionem continuam et vitam novam. Nostrum orare Patrem debet in nobis duas evolvere dispositiones fundamentales: desiderium et voluntatem se Ei similes esse. Ad Eius imaginem creati, per gratiam nobis redditur similitudo eidemque respondere debemus:
« Quando Patrem Deum dicimus quasi filii Dei agere debemus ». Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 11: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 96 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). « Non potest benignum Deum Patrem appellare quisquis est feroci immitique animo: neque enim servat illas benignitatis, quae in caelesti Patre est, tesseras ». Sanctus Ioannes Chrysostomus, De angusta porta et in Orationem dominicam, 3: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne). « Ad paternam omni tempore pulchritudinem spectandum esse, et iuxta illam, suam unumquemque animam exornare debere ». Sanctus Gregorius Nyssenus, Homiliae in Orationem dominicam, 2: Gregorii Nysseni opera, ed. W. Jaeger-H. Langerbeck, v. 72 (Leiden 1992) p. 30 (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
Cor humile et confidens quo convertamur et efficiamur « sicut parvuli » (Mt 18,3): quoniam Pater Se revelat « parvulis » (Mt 11,25):
Est status, « qui contemplatione Dei solius et caritatis ardore formatur, per quem mens in Illius dilectionem resoluta atque reiecta familiarissime Deo velut Patri proprio peculiari pietate conloquitur ». Sanctus Ioannes Cassianus, Conlatio 9, 18, 1: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). « Pater noster. Quo nomine et caritas excitatur — quid enim carius filiis esse debet quam pater? — et supplex affectus [...] et quaedam impetrandi praesumptio, quae petituri sumus [...]. Quid enim iam non det filiis petentibus, cum hoc ipsum ante dederit, ut filii essent? ». Sanctus Augustinus, De sermone Domini in monte, 2, 4, 16: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
III.Pater « noster »
Pater « noster » attinet ad Deum. Hoc adiectivum possessionem, e parte nostra, non exprimit, sed relationem ad Deum prorsus novam.
Cum Pater « noster » dicimus, agnoscimus imprimis omnes Eius promissiones amoris, per Prophetas nuntiatas, Novo et aeterno Foedere in Christo Eius esse impletas: effecti sumus « Eius » populus et Ipse est exinde « noster » Deus. Haec nova relatio est mutua pertinentia gratuito donata: amore et fidelitate Cf Os 2,21-22; 6,1-6. oportet ut respondeamus « gratiae et veritati », quae nobis in Iesu Christo datae sunt. Cf Io 1,17.
Quia Oratio Domini illa est populi Eius in « novissimis temporibus », hoc verbum « noster » exprimit etiam nostrae spei certitudinem in ultimam Promissionem Dei; Ipse in nova Ierusalem vincenti dicet: « Ero illi Deus, et ille erit mihi filius » (Apc 21,7).
Orantes Patrem « nostrum », nos personaliter vertimus ad Patrem Domini nostri Iesu Christi. Divinitatem non dividimus, quia Pater est eius « fons et origo », sed sic profitemur, aeterne ab Eo Filium generari et ex Eo Spiritum Sanctum procedere. Neque Personas confundimus, quia profitemur, nostram communionem cum Patre esse Eiusque Filio, Iesu Christo, in Eorum unico Spiritu Sancto. Sancta Trinitas consubstantialis est et indivisibilis. Cum Patrem oramus, Eum cum Filio et Spiritu Sancto adoramus et glorificamus.
Grammatice « noster » realitatem afficit pluribus communem. Unus est Deus et Ipse Pater ab illis agnoscitur, qui, per fidem in Eius Filium unicum, ab Eo renascuntur per aquam et Spiritum Sanctum. Cf 1 Io 5,1; Io 3,5. Ecclesia est haec nova Dei et hominum communio: coniuncta Filio unico, qui effectus est « primogenitus in multis fratribus » (Rom 8,29), ipsa in communione est cum uno et Eodem Patre, in uno et Eodem Spiritu Sancto. Cf Eph 4,4-6. Patrem « nostrum » orans, unusquisque baptizatus in hac orat communione: « Multitudinis [...] credentium erat cor unum et anima una » (Act 4,32).
Hac de causa, non obstantibus christianorum divisionibus, oratio ad Patrem « nostrum » permanet bonum commune et urgens pro omnibus baptizatis vocatio. Ipsi, in communione per fidem in Christum et per Baptismum, orationem Iesu pro Eius discipulorum unitate debent participare. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 98; Ibid., 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 105-106.
Denique, si vere orationem « Pater noster » precamur, ab individualismo eximus, quia amor, quem accepimus, nos liberat ex eodem. Verbum « noster », initio Orationis Domini, sicut verbum « nos » quattuor ultimarum petitionum, neminem excludit. Ut illud dicatur in veritate, Cf Mt 5,23-24; 6,14-15. nostrae divisiones nostraeque oppositiones superandae sunt.
Baptizati nequeunt orare verba Pater « noster » quin apud Eum omnes illos afferant, pro quibus Ipse Suum dilectum tradidit Filium. Amor Dei finibus caret, nostra oratio etiam eis carere debet. Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 743-744. Patrem « nostrum » precari aperit nos ad dimensiones amoris Eius in Christo manifestati: orare cum omnibus hominibus et pro omnibus hominibus qui Eum adhuc ignorant, ut in unum congregentur. Cf Io 11,52. Haec divina sollicitudo de omnibus hominibus totaque creatione omnes magnos animavit orantes: eadem nostram dilatare debet orationem in latitudinem amoris, cum audemus dicere Pater « noster ».
IV.« Qui es in caelis »
Haec biblica locutio non significat quemdam locum (« spatium »), sed modum essendi; non Dei longinquitatem, sed Eius maiestatem. Pater noster non est « alibi », Ipse est « ultra omnia » ea quae de Eius sanctitate possumus cogitare. Quia Ipse ter Sanctus est, cordi humili et contrito est prorsus proximus:
« Recte ergo intelligitur quod dictum est, Pater noster qui es in caelis, in cordibus iustorum esse dictum, tamquam in templo sancto Suo. Simul etiam ut qui orat, in se quoque ipso velit habitare quem invocat ». Sanctus Augustinus, De sermone Domini in monte, 2, 5, 18: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). « Caeli autem etiam essent ii qui caelestis imaginem ferunt, in quibus est Deus inhabitans et inambulans ». Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses mystagogicae, 5, 11: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
Caelorum symbolum nos ad mysterium remittit Foederis, in quo vivimus, cum Patrem nostrum precamur. Ipse est in caelis, haec Eius est mansio, domus Patris est igitur nostra « patria ». A Foederis terra nos peccatum effecit exsules Cf Gn 3. et ad Patrem, ad caelum conversio cordis nos facit redire. Cf Ier 3,19–4,1a; Lc 15,18.21. In Christo igitur caelum et terra reconciliantur, Cf Is 45,8; Ps 85,12. quia Filius « descendit de caelis », solus, et Idem efficit ut nos cum Ipso in eos ascendamus, per Suam crucem, Suam Resurrectionem Suamque Ascensionem. Cf Io 12,32; 14,2-3; 16,28; 20,17; Eph 4,9-10; Heb 1,3; 2,13.
Cum Ecclesia « Pater noster qui es in caelis » precatur orationem, profitetur nos esse populum Dei iam in caelestibus in Christo Iesu consedentes, Cf Eph 2,6. absconditos cum Christo in Deo, Cf Col 3,3. et qui simul « ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes » (2 Cor 5,2): Cf Phil 3,20; Heb 13,14.
Christiani « in carne sunt, sed non secundum carnem vivunt. In terra degunt, sed in caelo civitatem suam habent ». Epistula ad Diognetum, 5, 8-9: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici).
Fiducia simplex et fidelis, securitas humilis et gaudiosa sunt dispositiones quae ei conveniunt qui orationem « Pater noster » precatur.
Deum possumus tamquam « Patrem » invocare, quia Filius Dei, cui, per Baptismum, incorporati et in quo ut filii Dei sumus adoptati, nobis Eum revelavit.
Oratio Domini efficit ut nos cum Patre Eiusque Filio Iesu Christo communicemus. Eadem simul nos nobismetipsis revelat. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1042.
Patrem nostrum orare debet voluntatem nos Ei similes fieri in nobis excolere, sicut etiam cor humile et confidens.
Pater « noster » dicentes, Novum invocamus in Iesu Christo Foedus, communionem cum Sancta Trinitate et caritatem divinam quae per Ecclesiam ad mundi extenditur dimensiones.
« Qui es in caelis » quemdam locum non denotat, sed maiestatem Dei et Eius in iustorum corde praesentiam. Caelum, Patris mansio, veram constituit patriam ad quam tendimus et ad quam iam pertinemus.
3.Septem Petitiones
Postquam ante Deum Patrem nostrum venimus ad Eum adorandum, Eum amandum Eique benedicendum, Spiritus filialis efficit ut e nostris cordibus septem petitiones, septem benedictiones, ascendant. Tres primae, quae magis sunt theologales, nos in gloriam attrahunt Patris, quattuor postremae, tamquam viae ad Eum, Eius gratiae nostram offerunt miseriam. « Abyssus abyssum invocat » (Ps 42,8).
Primus motus ad Eum, pro Eo, nos fert: Nomen Tuum, Regnum Tuum, voluntas Tua! Proprium est amoris imprimis cogitare de Eo quem amamus. In unaquaque ex his tribus petitionibus « nos » non nominamus, sed « desiderium ardens », « anxietas » ipsa, Filii dilecti pro Eius Patris gloria nos prehendit. Cf Lc 22,15; 12,50. « Sanctificetur [...]. Adveniat [...]. Fiat... »: hae tres supplicationes in sacrificio Christi Salvatoris sunt iam exauditae, sed eadem exinde in suam finalem impletionem vertuntur in spe, dum Deus nondum est omnia in omnibus. Cf 1 Cor 15,28.
Secunda petitionum congeries in motu evolvitur quarumdam Epiclesium eucharisticarum: nostrarum exspectationum est oblatio et Patris misericordiarum attrahit intuitum. A nobis ascendit et iam nunc, in hoc mundo, attinet ad nos: « Da nobis [...]; dimitte nobis [...]; ne nos inducas [...]; libera nos... ». Petitiones quarta et quinta ad nostram attinent vitam, qua talem, sive ad illam nutriendam, sive ad illam a peccato sanandam; duae postremae ad nostram attinent colluctationem pro vitae victoria, ad ipsam orationis colluctationem.
Tribus primis petitionibus in fide confirmamur, spe implemur et caritate inflammamur. Creaturae et adhuc peccatores, petere debemus pro nobis, hoc « nobis » vocabulo ad mensuram mundi et historiae, quos immenso nostri Dei amori offerimus. Nam Pater noster, per Nomen Christi Sui et Regnum Sui Spiritus Sancti Suum salutis adimplet consilium pro nobis et pro universo mundo.
I.« Sanctificetur Nomen Tuum »
Verbum « sanctificare » debet hic intelligi, non imprimis suo sensu causativo (solus Deus sanctificat, sanctum efficit), sed praecipue sensu aestimativo: tamquam sanctum agnoscere, sancte tractare. Sic in adoratione, haec invocatio quandoque tamquam laus intelligitur et gratiarum actio. Cf Ps 111,9; Lc 1,49. Sed Iesus nos hanc docuit petitionem tamquam optativam formam: petitionem, desiderium et exspectationem in qua Deus et homo innectuntur. Inde a prima petitione orationis in intimum Eius divinitatis immergimur mysterium et in drama salutis humanitatis nostrae. Petere ut Nomen Eius sanctificetur nos implicat in « beneplacitum Eius quod proposuit » (Eph 1,9), « ut essemus sancti et immaculati in conspectu Eius in caritate » (Eph 1,4).
Deus, in definitivis Suae Oeconomiae momentis, Nomen revelat Suum, sed id revelat Suum adimplens opus. Hoc vero opus in rem pro nobis et in nobis non efficitur, nisi Eius Nomen a nobis et in nobis sanctificetur.
Sanctitas Dei centrum est inaccessibile Eius mysterii aeterni. Scriptura quod de Eo in creatione manifestatur et in historia, gloriam appellat, Eius maiestatis splendorem. Cf Ps 8; Is 6,3. Deus, hominem « ad imaginem et similitudinem » (Gn 1,26) faciens Suam, eum gloria coronavit, Cf Ps 8,6. sed homo peccans « eget gloria Dei ». Cf Rom 3,23. Exinde Deus Suam ostendet sanctitatem, homini Suum revelans ac donans Nomen, ut eum restauret « secundum imaginem Eius, qui creavit eum » (Col 3,10).
In Promissione Abrahae facta et in iureiurando, quod eam comitatur, Cf Heb 6,13. Deus Se obligat quin Nomen detegat Suum. Ipse id Moysi revelare incipit Cf Ex 3,14. idque oculis manifestat totius populi, eum ab Aegyptiis salvans: « Gloriose [...] magnificatus est » (Ex 15,1). Post Sinai Foedus, hic populus est « Eius » et debet esse « gens sancta » (seu consecrata, quod Hebraice idem est verbum) Cf Ex 19,5-6. quia Nomen Dei in eo habitat.
Populus tamen, non obstante Lege sancta quam Deus Sanctus Cf Lv 19,2: « Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester ». semel ei donat atque iterum, et licet Dominus « propter Nomen sanctum Suum » patienter agat, se avertit a Sancto Israel et « polluit Nomen sanctum Eius in gentibus ». Cf Ez 20; 36. Propterea iusti Veteris Foederis, pauperes, qui redierunt ab exilio, et Prophetae Eius Nominis ardebant passione.
In Iesu denique Nomen Dei Sancti nobis revelatum est et datum, in carne, tamquam Salvator: Cf Mt 1,21; Lc 1,31. revelatum ab eo quod Ipse Est, ab Eius verbo ab Eiusque sacrificio. Cf Io 8,28; 17,8; 17,17-19. Hoc Eius orationis sacerdotalis est cor: Pater Sancte, « pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate » (Io 17,19). Iesus, quia Nomen Suum Ipse « sanctificat », Cf Ez 20,39; 36,20-21. nobis Nomen Patris « manifestat ». Cf Io 17,6. Ad Eius Paschatis finem, Pater Ei Nomen, quod est super omne nomen, tunc donat: Iesus est Dominus in gloriam Dei Patris. Cf Phil 2,9-11.
In Baptismatis aqua, fuimus « abluti [...], sanctificati [...], iustificati [...] in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri » (1 Cor 6,11). Per totam nostram vitam, Pater noster nos vocat « in sanctificationem » (1 Thess 4,7), et quia ex Ipso sumus in Christo Iesu, « qui factus est [...] nobis [...] sanctificatio » (1 Cor 1,30), de Eius gloria agitur et de nostra vita in eo quod Eius Nomen sanctificetur in nobis et a nobis. Sic urget nostra prima petitio.
« Ceterum a quo Deus sanctificatur qui Ipse sanctificat? Sed quia Ipse dixit: "Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum" (Lv 11,44), id petimus et rogamus, ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus. Et hoc cotidie deprecamur. Opus est enim nobis cotidiana sanctificatio, ut qui cotidie delinquimus delicta nostra sanctificatione adsidua repurgemus. [...] Haec sanctificatio ut in nobis permaneat oramus ». Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 12: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 96-97 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
A nostra vita et a nostra oratione inseparabiliter pendet ut Eius Nomen inter nationes sanctificetur:
« Nos petimus, ut sanctificet Nomen Suum Deus, quod sanctitate Sua totam salvat et sanctificat creaturam. [...] Hoc Nomen est quod mundo perdito dat salutem. Sed petimus ut Nomen Dei actu nostro sanctificetur in nobis. Nobis enim bene agentibus benedicitur Nomen Dei, male agentibus blasphematur. Audi Apostolum dicentem: "Nomen Dei per vos blasphematur in gentibus" (Rom 2,24). Cf Ez 36,20-22. Petimus ergo, petimus ut quantum Nomen Dei sanctum est, tantum nos Eius mereamur in nostris moribus sanctitatem ». Sanctus Petrus Chrysologus, Sermo 71, 4: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 425 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). « Cum dicimus: "Sanctificetur Nomen Tuum", id petimus, ut sanctificetur in nobis, qui in Illo sumus, simul et in ceteris, quos adhuc gratia Dei expectat, ut et huic praecepto pareamus orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. Ideoque suspensa enuntiatione non dicentes: sanctificetur in nobis, in omnibus dicimus ». Tertullianus, De oratione, 3, 4: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Haec petitio, quae omnes continet, Christi oratione exauditur, sicut sex reliquae petitiones quae sequuntur. Oratio ad Patrem nostrum nostra est oratio, si in nomine Iesu oratur. Cf Io 14,13; 15,16; 16,24.26. Iesus in Sua oratione sacerdotali petit: « Pater Sancte, serva eos in Nomine Tuo, quod dedisti mihi » (Io 17,11).
II.« Adveniat Regnum Tuum »
In Novo Testamento, idem verbum basileia verti potest ut « regalitas » (nomen abstractum), « regnum » (nomen concretum) vel « regnatio » (nomen actionis). Regnum Dei nobis est prius. In Verbo incarnato appropinquavit, per totum Evangelium est annuntiatum, in morte et resurrectione Christi advenit. Regnum Dei venit inde a Sancta Coena et in Eucharistia, idem est in medio nostri. Regnum veniet in gloria, cum Christus illud Patri reddet Suo:
« Potest vero [...] et Ipse Christus esse Regnum Dei quem venire cotidie cupimus, cuius Adventus ut cito nobis repraesentetur optamus. Nam cum Resurrectio Ipse sit, quia in Illo resurgimus, sic et Regnum Dei potest Ipse intellegi, quia in Illo regnaturi sumus ». Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 13: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 97 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Haec petitio illud est « Marana tha », clamor Spiritus et Sponsae: « Veni, Domine Iesu »:
« Etiam si praefinitum in oratione non esset de postulando Regni Adventu, ultro eam vocem protulissemus festinantes ad spei nostrae complexum. Clamant ad Dominum invidia animae martyrum sub altari: "Quonam usque non ulcisceris, Domine, sanguinem nostrum de incolis terrae?" (Apc 6,10). Nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur. Immo quam celeriter veniat, Domine, Regnum Tuum ». Tertullianus, De oratione, 5, 2-4: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
In Oratione Domini praecipue agitur de finali Adventu Regni Dei per Christi reditum. Cf Tit 2,13. Sed hoc desiderium Ecclesiam ab eius in hoc mundo non avertit missione, eam potius ad illam obligat. Etenim inde a Pentecoste, Adventus Regni est opus Spiritus Domini, « qui, opus Suum in mundo perficiens, omnem sanctificationem » complet. Cf Prex Eucharistica IV, 118: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 468.
« Regnum Dei [...] [est] iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto » (Rom 14,17). Tempora novissima, in quibus sumus, illa sunt effusionis Spiritus Sancti. Exinde dimicatio inter « carnem » et Spiritum committitur definitiva: Cf Gal 5,16-25.
« Mundae animae est dicere cum fiducia: "Veniat Regnum Tuum". Qui enim audiverit Paulum dicentem: "Non igitur regnet peccatum in mortali vestro corpore" (Rom 6,12); et seipsum opere, cogitatione ac sermone purum praestiterit; is Deo dicturus est: "Veniat Regnum Tuum" ». Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses mystagogicae, 5, 13: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
In discretione secundum Spiritum, christiani distinguere debent inter Regni Dei incrementum et culturae et societatis progressum in quibus inseruntur. Haec distinctio separatio non est. Hominis ad vitam aeternam vocatio non supprimit, sed roborat eius officium suas vires in praxim ducendi atque media quae a Creatore recepit ad in mundo serviendum iustitiae et paci. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1042-1044; Ibid., 32: AAS — Acta Apostolicae Sedis: 58 (1966) 1051; Ibid., 39: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1057; Ibid., 45: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1065-1066; Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 31: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 68 (1976) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1976) 26-27.
Haec petitio sustinetur ab oratione Iesu et exauditur in ea, Cf Io 17,17-20. quae praesens est et efficax in Eucharistia; suum fructum fert in nova vita secundum beatitudines. Cf Mt 5,13-16; 6,24; 7,12-13.
III.« Fiat voluntas Tua, sicut in caelo, et in terra »
Patris nostri voluntas est « omnes homines [...] salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (1 Tim 2,4). Ipse « patienter agit [...], nolens aliquos perire » (2 Pe 3,9). Cf Mt 18,14. Eius praeceptum, quod cetera omnia compendiat, et quod nobis totam Eius exprimit voluntatem, est ut diligamus invicem, sicut Ipse dilexit nos. Cf Io 13,34; 1 Io 3; 4; Lc 10,25-37.
Ipse « notum [...] [fecit] nobis mysterium voluntatis Suae, secundum beneplacitum Eius, quod proposuit in eo, [...] recapitulare omnia in Christo [...]; in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum Eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis Suae » (Eph 1,9-11). Instanter petimus ut hoc benevolens consilium in terra plene adimpleatur sicut iam factum est in caelo.
Voluntas Patris, in Christo, et per Huius humanam voluntatem, perfecte et semel pro semper adimpleta est. Iesus, hunc ingrediens mundum, dixit: « Ecce venio, [...] ut faciam, Deus, voluntatem Tuam » (Heb 10,7). Cf Ps 40,8-9. Solus Iesus dicere potest: « Ego, quae placita sunt Ei, facio semper » (Io 8,29). In Suae agoniae oratione, prorsus huic consentit voluntati: « Non mea voluntas, sed Tua fiat » (Lc 22,42). Cf Io 4,34; 5,30; 6,38. Ecce cur Iesus « dedit Semetipsum pro peccatis nostris [...] secundum voluntatem Dei » (Gal 1,4). « In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu » (Heb 10,10).
Iesus, « cum esset Filius, didicit ex his, quae passus est, oboedientiam » (Heb 5,8). Quanto maiore ratione, nos, creaturae et peccatores, in Eo filii adoptionis effecti. A nostro petimus Patre, nostram voluntatem cum illa Filii Eius coniungere ad Eius adimplendam voluntatem, Eius consilium salutis pro mundi vita. Ad id radicaliter sumus impotentes, sed Iesu coniuncti et cum Eius Spiritus Sancti potentia possumus Ei nostram tradere voluntatem et statuere illud eligere quod Eius Filius semper elegit: id facere quod Patri placet: Cf Io 8,29.
« Possumus [...] Ei adhaerendo unus cum Ipso spiritus fieri, et ita Eius capere voluntatem ut, quomodo perfecta est in caelo, sic perficiatur et in terra ». Origenes, De oratione, 26, 3: GCS — Die griechischen christlichen Schriftsteller (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). « Viden quomodo [Iesus Christus] modeste agere doceat, ostendens virtutem non ex nostro studio tantum, sed etiam ex superna gratia pendere? Itemque totius orbis sollicitudinem, nos qui oramus singulos gerere praecipit. Neque enim dixit, "Fiat voluntas Tua" in me, aut in vobis; sed, ubique terrarum, ut error avellatur et veritas inseratur, omnisque nequitia eliminetur, virtus revertatur, atque in ea colenda nihil deinceps differat caelum a terra ». Sanctus Ioannes Chrysostomus, In Matthaeum homilia 19, 5: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne).
« Si quis Dei [...] voluntatem [...] facit, hunc exaudit » (Io 9,31). Cf 1 Io 5,14. Tanta est orationis Ecclesiae potentia in nomine Eius Domini, praesertim in Eucharistia; eadem est intercessionis communio cum sanctissima Matre Dei Cf Lc 1,38.49. et cum omnibus sanctis qui Domino fuerunt « grati » quia nihil nisi Eius voluerunt voluntatem:
« Nec illud a veritate abhorret, ut accipiamus, "Fiat voluntas Tua sicut in caelo et in terra", sicut in Ipso Domino nostro Iesu Christo, ita et in Ecclesia: tanquam in viro qui Patris voluntatem implevit, ita et in femina quae illi desponsata est ». 5 Sanctus Augustinus, De sermone Domini in monte, 2, 6, 24: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
IV.« Panem nostrum cotidianum da nobis hodie »
« Da nobis »: pulchra haec est fiducia filiorum qui omnia a suo exspectant Patre: « Solem Suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos » (Mt 5,45) et omnibus viventibus dat « escam in tempore suo » (Ps 104,27). Iesus nos hanc docet petitionem: eadem revera nostrum glorificat Patrem, quia agnoscit quantopere Ille, ultra omnem bonitatem, sit bonus.
« Da nobis » est etiam Foederis expressio: Eius sumus et Ipse est noster, pro nobis. Sed hoc verbum « nos » Eum etiam tamquam Patrem agnoscit omnium hominum et Eum pro eis omnibus precamur, in solidarietate cum eorum necessitatibus eorumque doloribus.
« Panem nostrum ». Pater, qui nobis dat vitam, nequit nobis nutrimentum ad vitam non dare necessarium, omnia bona « convenientia », materialia et spiritualia. In sermone montano, Iesus hanc filialem urget fiduciam quae Patris nostri cooperatur providentiae. 5 Cf Mt 6,25-34. Ipse ad passivitatem nequaquam nos inducit, 5 Cf 2 Thess 3,6-13. sed vult nos ab omni anxia liberare inquietudine et ab omni sollicitudine. Talis est filialis deditio filiorum Dei:
« Quaerentibus Regnum et iustitiam Dei omnia promittit apponi: nam cum Dei sint omnia, habenti Deum nihil deerit, si Deo ipse non desit ». 2 Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 21: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 103 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Sed praesentia eorum, qui panis inopia esuriunt, aliam huius petitionis revelat profunditatem. Drama famis in mundo vocat christianos, qui in veritate orant, ad efficacem responsabilitatem erga eorum fratres, tam in eorum personalibus agendi modis quam in eorum solidarietate cum humana familia. Haec Orationis Domini petitio separari nequit a parabolis pauperis Lazari Cf Lc 16,19-31. et Iudicii ultimi. Cf Mt 25,31-46.
Sicut fermentum in massa, Regni novitas terram debet Spiritu Christi perfundere. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 842. Hoc manifestari debet iustitiae instauratione in relationibus personalibus et socialibus, oeconomicis et internationalibus, quin oblivioni mandetur structuram iustam non haberi sine hominibus qui iusti esse velint.
De pane agitur « nostro », de « uno » pro « pluribus ». Beatitudinum paupertas virtus est communicationis: eadem vocat ad bona materialia et spiritualia communicanda et dividenda, non coactione, sed amore, ut aliorum abundantia necessitatibus aliorum sit remedium. Cf 2 Cor 8,1-15.
« Ora et labora ». E traditione benedictina. Cf Sanctus Benedictus, Regula, 20: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)); Ibid., 48: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). « Sic orate ac si totum a Deo dependeret, et sic laborate ac si totum dependeret a vobis ». Dictum sancto Ignatio de Loyola attributum; cf Petrus de Ribadeneyra, Tractatus de modo gubernandi sancti Ignatii, c. 6, 14: MHSI — Monumenta historica Societatis Iesu. Post nostrum peractum laborem, nutrimentum permanet donum Patris nostri; bonum est id ab Illo postulare, Eidem de hoc gratias agere. Hic in familia christiana sensus est benedictionis ad mensam.
Haec petitio et responsabilitas quam eadem secumfert, etiam de alia valent fame, qua homines pereunt: « Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei » (Mt 4,4), Cf Dt 8,3. id est, in Eius Verbo et Eius Spiritu. Christiani omnes suos conatus impellere debent ut « pauperes evangelizentur ». Sunt qui famem habent in terra, « non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi Verbum Domini » (Am 8,11). Hac de causa, sensus specifice christianus huius quartae petitionis ad Panem vitae refertur: Verbum Dei fide accipiendum, corpus Christi in Eucharistia receptum. Cf Io 6,26-58.
« Hodie » est etiam fiduciae locutio. Dominus eam nos docet; Cf Mt 6,34; Ex 16,19. nostra praesumptio eam invenire non poterat. Siquidem praesertim de Eius agitur Verbo et de corpore Filii Eius, hoc « hodie » non solum est illud nostri mortalis temporis: est « Hodie » Dei:
« Cotidie si accipis, cotidie tibi hodie est. Si tibi hodie est Christus, tibi cotidie resurgit. Quomodo? "Filius meus es tu, ego hodie genui te" (Ps 2,7). Hodie ergo est, quando Christus resurgit ». Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 5, 26: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
« Cotidianum ». Novum Testamentum alias hoc verbo epioúsios non utitur. Id, sensu temporali sumptum, paedagogica est repetitio illius « hodie » Cf Ex 16,19-21. ad nos confirmandos in fiducia « sine exceptione ». Sensu qualitativo sumptum, significat id quod ad vitam necessarium est, et largius omne bonum sufficiens ad subsistendum. Cf 1 Tim 6,8. Ad litteram sumptum (epioúsios: « super-substantiale »), directe indicat Panem vitae, corpus Christi, « pharmacum immortalitatis » Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Ephesios, 20, 2: SC — Sources chrétiennesbis, 76 (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici). sine quo vitam in nobis non habemus. Cf Io 6,53-56. Tandem, si cum verbo praecedenti coniungatur, sensus caelestis est evidens: « dies », de quo ibi agitur, est ille Domini, ille Convivii Regni, anticipati in Eucharistia quae iam praegustatio est Regni venturi. Hac de causa, oportet liturgiam eucharisticam « cotidie » celebrari.
« Ergo Eucharistia panis noster cotidianus est [...]. Virtus enim ipsa quae ibi intelligitur, unitas est, ut redacti in corpus Eius, effecti membra Eius, simus quod accipimus. [...] Et quod in Ecclesia lectiones cotidie auditis, panis cotidianus est: et quod hymnos auditis et dicitis, panis cotidianus est. Haec enim sunt necessaria peregrinationi nostrae ». Sanctus Augustinus, Sermo 57, 7, 7: PL — Patrologia latina (J.P. Migne). Pater de caelo nos hortatur ut, sicut filii de caelo, Panem de caelo petamus. Cf Io 6,51. Christus « Ipse est panis qui est satus in Virgine, fermentatus in carne, in passione confectus, fornace coctus sepulcri, in ecclesiis conditus, inlatus altaribus caelestem cibum cotidie fidelibus subministrat ». Sanctus Petrus Chrysologus, Sermo 67, 7: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 404-405 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
V.« Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris »
Haec petitio admirationem movet. Si solummodo primum sententiae implicaret membrum — « Dimitte nobis debita nostra » —, in tribus primis petitionibus Orationis Domini posset implicite includi, quia Christi sacrificium « in remissionem peccatorum » est. Attamen, iuxta secundum sententiae membrum, nostra petitio non exaudietur nisi prius cuidam responderimus exigentiae. Nostra petitio se vertit ad futurum, nostra responsio praecessisse debet; quoddam eas coniungit verbum: « sicut ».
« Dimitte nobis debita nostra »...
Audaci fiducia, Patrem nostrum orare incepimus. Eum supplicantes ut Nomen Eius sanctificetur, ab Eo petivimus ut semper magis sanctificemur. Sed, licet veste baptismali superinduti, peccare nosque a Deo avertere non desinimus. Nunc in hac nova petitione, ad Eum redimus, tamquam filius prodigus, Cf Lc 15,11-32. et nos coram Eo agnoscimus peccatores, sicut publicanus. Cf Lc 18,13. Nostra petitio quadam incipit « confessione » qua simul nostram miseriam Eiusque confitemur misericordiam. Firma est nostra spes, quia, in Eius Filio, « habemus Redemptionem, remissionem peccatorum » (Col 1,14). Cf Eph 1,7. Efficax et indubium remissionis Eius signum in sacramentis invenimus Ecclesiae Eius. Cf Mt 26,28; Io 20,23.
Iam vero, et hoc quidem metuendum est, hic misericordiae fluxus nostrum cor nequit penetrare, dum illis non pepercerimus qui nos offenderunt. Amor, sicut corpus Christi, est indivisibilis: nequimus diligere Deum quem non videmus, nisi diligamus fratrem, sororem, quos videmus. Cf 1 Io 4,20. Nostrum cor, nostris fratribus et sororibus indulgere recusans, occluditur, eius durities illud misericordi Patris amori impenetrabile reddit; in nostri peccati confessione, cor nostrum aperitur gratiae Eius.
Haec petitio tanti momenti est, ut ea una sit ad quam Dominus redit quamque Ipse in sermone evolvit montano. Cf Mt 5,23-34; 6,14-15; Mc 11,25. Capitalis haec mysterii Foederis exigentia homini est impossibilis. « Apud Deum autem omnia possibilia sunt » (Mt 19,26).
...« sicut et nos dimittimus debitoribus nostris »
Hoc « sicut » non est unicum in Iesu doctrina: « Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est » (Mt 5,48). « Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est » (Lc 6,36). « Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem » (Io 13,34). Observantia mandati Domini est impossibilis, si agitur de exemplari divino extrinsece imitando. Agitur de vitali atque « ex imo corde » provenienti participatione sanctitatis, misericordiae, amoris Dei nostri. Solus Spiritus, quo « vivimus » (Gal 5,25), potest efficere « nostros » eosdem sensus qui in Christo Iesu fuerunt. Cf Phil 2,1.5. Tunc veniae unitas possibilis fit, « donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis » (Eph 4,32).
Sic vitam accipiunt Domini verba de remissione, de hoc amore qui amat usque ad amoris finem. Cf Io 13,1. Servi immisericordis parabola, quae Domini coronat doctrinam de communione ecclesiali, Cf Mt 18,23-35. his verbis concludit: « Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ». Ibi, revera, in « imo corde » omnia ligantur et solvuntur. In potestate nostra non est offensam non amplius sentire eamque oblivisci; sed cor quod Spiritui Sancto se offert, vulnus in compassionem vertit atque memoriam purificat, offensam in intercessionem transformans.
Oratio christiana usque ad inimicorum veniam procedit. Cf Mt 5,43-44. Transfigurat discipulum, eumdem Eius Magistro configurando. Venia quoddam culmen est orationis christianae; orationis donum solummodo in corde compassioni divinae conformi recipi potest. Venia etiam testatur, amorem, in nostro mundo, peccato esse fortiorem. Hesterni et hodierni martyres hoc Iesu ferunt testimonium. Venia condicio fundamentalis est Reconciliationis Cf 2 Cor 5,18-21. filiorum Dei cum eorum Patre et hominum inter se. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dives in misericordia, 14: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 72 (1980) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1980) 1221-1228.
Haec venia essentialiter divina nullum habet limitem nullamque mensuram. Cf Mt 18,21-22; Lc 17,3-4. Si de « offensis » agitur (de « peccatis » secundum Lc 11,4 vel de « debitis » secundum Mt 6,12), revera omnes semper sumus debitores: « Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis » (Rom 13,8). Sanctae Trinitatis communio fons est et regula veritatis cuiuslibet relationis. Cf 1 Io 3,19-24. Eadem fit vita in oratione, praesertim in Eucharistia: Cf Mt 5,23-24.
« Nec sacrificium Deus recipit dissidentis et ab altari revertentem prius fratri reconciliari iubet, ut pacificis precibus et Deus possit esse pacatus. Sacrificium Deo maius est pax nostra et fraterna concordia et de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata ». Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 23: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 105 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
VI.« Ne nos inducas in tentationem »
Haec petitio radicem attingit praecedentis, quia peccata nostra fructus sunt consensus tentationi. Patrem nostrum rogamus ne nos in eam « inducat ». Difficile est vocem Graecam uno vertere verbo: haec significat « ne permittas intrare in », Cf Mt 26,41. « ne sinas nos tentationi succumbere ». « Deus enim non tentatur malis, Ipse autem neminem tentat » (Iac 1,13), vult e contra nos a tentatione liberare. Eum precamur ne nos sinat ingredi viam quae ad peccatum ducit. In colluctationem incumbimus inter « carnem et Spiritum ». Haec petitio Spiritum implorat discretionis et roboris.
Spiritus Sanctus efficit ut discernamus inter probationem, ad interioris hominis progressum necessariam, Cf Lc 8,13-15; Act 14,22; 2 Tim 3,12. quaeque « virtutem probatam » intendit, Cf Rom 5,3-5. et tentationem quae ad peccatum ducit et mortem. Cf Iac 1,14-15. Etiam discernere debemus inter « tentari » et tentationi « consentire ». Discretio denique mendacium aperit tentationis: specie, eius obiectum est « bonum [...], pulchrum oculis et desiderabile » (Gn 3,6), dum revera eius fructus mors est.
« Neque enim cuiquam Deus bonum vult quasi necessitate fieri, sed voluntate [...]. Porro haec tentationis est utilitas. Quae in anima nostra recepta omnes praeter Deum latent, nosque etiam ipsos, ea per tentationes manifesta fiunt, ne nos amplius lateat quales simus, sed qui simus cognoscentes, sentiamus si velimus propria mala, et agamus etiam gratias pro bonis quae nobis per tentationes ostensa sunt ». Origenes, De oratione, 29, 15 et 17: GCS — Die griechischen christlichen Schriftsteller (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
« Non induci in tentationem » decisionem cordis implicat: « Ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. [...] Nemo potest duobus dominis servire » (Mt 6,21.24). « Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus » (Gal 5,25). In hoc Spiritui Sancto « consensu », Pater nobis robur tribuit. « Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere » (1 Cor 10,13).
Talis autem colluctatio talisque victoria possibiles non sunt nisi oratione. Per orationem, Iesus victor est Tentatoris, inde ab initio Cf Mt 4,1-11. et in ultima Suae agoniae colluctatione. Cf Mt 26,36-44. Christus Suae colluctationi Suaeque agoniae nos coniungit in hac ad Patrem nostrum petitione. Cordis vigilantia, in communione cum vigilantia Eius, instanter commemoratur. Cf Mc 13,9.23.33-37; 14,38; Lc 12,35-40. Vigilantia est « custodia cordis » et Iesus Patrem precatur Suum ut servet nos in nomine Eius. Cf Io 17,11. Spiritus Sanctus nos indesinenter excitare quaerit ad hanc vigilantiam. Cf 1 Cor 16,13; Col 4,2; 1 Thess 5,6; 1 Pe 5,8. Haec petitio suum sensum accipit dramaticum in relatione ad tentationem finalem nostrae colluctationis in terra; eadem perseverantiam finalem petit. « Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat » (Apc 16,15).
VII.« Sed libera nos a Malo »
Ultima ad Patrem nostrum petitio etiam in Iesu oratione refertur: « Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo » (Io 17,15). Eadem ad nos spectat, ad unumquemque personaliter, sed semper sumus « nos » qui oramus, in communione cum tota Ecclesia et pro totius familiae humanae liberatione. Oratio Domini non desinit, nos ad dimensiones Oeconomiae salutis aperire. Nostra mutua dependentia in peccati et mortis dramate in solidarietatem intra corpus Christi mutatur, in « communionem sanctorum ». Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 77 (1985) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1985) 214-215.
In hac petitione, Malum abstractio quaedam non est, sed personam designat, Satan, Malignum, angelum qui Deo opponitur. « Diabolus » (diá-bolos) est ille qui « se proiicit traversum » consilio Dei atque Eius « operi salutis » adimpleto in Christo.
« Homicida [...] ab initio [...], mendax [...] et pater » mendacii (Io 8,44), « Satanas, qui seducit universum orbem » (Apc 12,9), est ille propter quem peccatum et mors intraverunt in mundum et per cuius definitivam cladem tota creatio erit « a corruptione peccati et mortis liberata ». Prex eucharistica IV, 123: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 471. « Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum. Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in Maligno positus est » (1 Io 5,18-19):
« Potens est autem Dominus, qui abstulit peccatum vestrum et delicta vestra donavit, tueri et custodire vos adversum Diaboli adversantis insidias, ut non vobis obrepat inimicus, qui culpam generare consuevit. Sed qui Deo se committit, Diabolum non timet. "Si" enim "Deus pro nobis, quis contra nos" (Rom 8,31) ». Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 5, 30: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
De « principe huius mundi » Cf Io 14,30. victoria, semel pro semper, obtenta est illa Hora, qua Iesus Se libere tradit morti ut nobis Suam donet vitam. Tunc iudicium est huius mundi et princeps huius mundi « proiicitur ». Cf Io 12,31; Apc 12,10. Hic « persecutus est Mulierem » (Apc 12,13), Cf Apc 12,13-16. illam tamen non prehendit: nova Eva, Spiritus Sancti « gratia plena », a peccato et a corruptione mortis praeservatur (immaculata Conceptio et Assumptio sanctissimae Matris Dei, Mariae, semper Virginis). « Et iratus est draco in Mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius » (Apc 12,17). Hac de causa, Spiritus et Ecclesia orant: « Veni, Domine Iesu » (Apc 22,17.20), quia Eius Adventus nos a Malo liberabit.
Petentes a Malo liberari, pariter ab omnibus malis liberari petimus, praesentibus, praeteritis et futuris, quorum ille auctor est vel instigator. In hac ultima petitione, Ecclesia omnem mundi angustiam fert coram Patre. Cum liberatione a malis quae genus opprimunt humanum, precatur donum pretiosum pacis et gratiam perseverantis exspectationis reditus Christi. Sic orans, in fidei humilitate recapitulationem anticipat omnium hominum omniumque rerum in Eo qui habet « claves mortis et inferni » (Apc 1,18), « qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens » (Apc 1,8). Cf Apc 1,4.
« Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, da propitius pacem in diebus nostris, ut, ope misericordiae Tuae adiuti, et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi: exspectantes beatam spem et Adventum Salvatoris nostri Iesu Christi ». Ritus Communionis [Embolismus]: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 472.
Doxologia Finalis
Doxologia finalis « Quia Tuum est regnum, et potestas, et gloria » tres primas petitiones ad Patrem nostrum, per inclusionem, resumit: glorificationem Eius Nominis, Adventum Eius Regni et potentiam Eius voluntatis salvificae. Haec tamen iterata sumptio in ea fit sub forma adorationis et actionis gratiarum, sicut in liturgia caelesti. Cf Apc 1,6; 4,11; 5,13. Princeps huius mundi sibi mendaciter hos tres titulos tribuerat regalitatis, potentiae et gloriae; Cf Lc 4,5-6. Christus Dominus eos Patri Suo Patrique nostro restituit, donec Ei Regnum tradat, cum mysterium salutis definitive consummabitur et Deus erit omnia in omnibus. Cf 1 Cor 15,24-28.
« Tum vero expleta oratione, dicis: "Amen", per illud Amen, quod significat "fiat", Cf Lc 1,38. quaecumque in hac a Deo tradita oratione continentur, obsignans ». Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses mystagogicae, 5, 18: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
In oratione « Pater noster » tres primae petitiones habent, ut obiectum, gloriam Patris: sanctificationem Nominis, Adventum Regni et adimpletionem voluntatis divinae. Reliquae quattuor Ei nostra praesentant desideria: hae petitiones ad nostram referuntur vitam ad eam nutriendam vel ad eam a peccato sanandam et ad nostram attinent colluctationem pro victoria Boni super Malum.
Petentes: « Sanctificetur Nomen Tuum » ingredimur Dei consilium, sanctificationem Eius Nominis — revelati Moysi, deinde in Iesu — a nobis et in nobis, sicut etiam in omni gente et in unoquoque homine.
Secunda petitione, Ecclesia reditum Christi et finalem Regni Dei Adventum praecipue intendit. Etiam orat pro Regni Dei incremento in nostrarum vitarum « hodie ».
In tertia petitione, Patrem nostrum precamur ut nostram voluntatem cum illa coniungat Filii Sui ad Suum salutis consilium in vita mundi adimplendum.
In quarta petitione, dicentes « Da nobis », in communione cum fratribus nostris, nostram filialem exprimimus fiduciam erga Patrem nostrum caelestem. « Panem nostrum » nutrimentum indicat terrestre ad omnium subsistentiam necessarium atque etiam vitae significat Panem: Verbum Dei et corpus Christi. Recipitur in « Hodie » Dei, tamquam nutrimentum pernecessarium, (super-)substantiale Convivii Regni, quod Eucharistia anticipat.
Quinta petitio pro nostris offensis misericordiam postulat Dei, quae nostrum cor nequit penetrare, nisi nostris inimicis indulgere didicimus secundum Christi exemplum et cum Eius adiutorio.
Cum dicimus « Ne nos inducas in tentationem », Deum rogamus ne permittat nos viam aggredi quae ad peccatum ducit. Haec petitio Spiritum implorat discretionis et roboris; gratiam efflagitat vigilantiae et finalem perseverantiam.
In ultima petitione, « Sed libera nos a Malo », christianus Deum cum Ecclesia precatur, ut victoriam, iam a Christo obtentam, de « principe huius mundi », de Satana, angelo qui se personaliter Deo Eiusque salutis consilio opponit, manifestet.
Per finale « Amen », « Fiat » nostrum ad septem attinens petitiones exprimimus: « Ita sit... ».