3. Credo in Spiritum Sanctum
¶683–1065
In Compendio: I136–217
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
« Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto » (1 Cor 12,3). « Misit Deus Spiritum Filii Sui in corda nostra clamantem: "Abba, Pater!" » (Gal 4,6). Haec fidei cognitio nonnisi in Spiritu Sancto possibilis est. Ut quis in communione sit cum Christo, necessarium est imprimis ut a Spiritu Sancto tangatur. Ipse nos praecedit fidemque in nobis suscitat. Per nostrum Baptisma, primum fidei sacramentum, vita, quae suum in Patre habet fontem et nobis offertur in Filio, intime et personaliter a Spiritu Sancto communicatur in Ecclesia:
Baptismus « nobis gratiam praebet novae nativitatis in Deo Patre per Filium Suum in Spiritu Sancto. Quia illi qui Spiritum Dei portant, conducuntur ad Verbum, id est, ad Filium; sed Filius illos Patri praesentat et Pater illis incorruptibilitatem procurat. Sine Spiritu igitur possibile non est Filium Dei videre, et sine Filio nemo potest ad Patrem appropinquare, quia cognitio Patris est Filius et cognitio Filii Dei fit per Spiritum Sanctum ». 9 Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Demonstratio praedicationis apostolicae, 7: SC — Sources chrétiennes.
Spiritus Sanctus, gratia Sua, primus est in fide excitanda nostra et in vita nova quae solum Patrem cognoscere est et quem Ipse misit, Iesum Christum. Cf Io 17,3. Ille tamen est ultimus in revelatione Personarum Sanctissimae Trinitatis. Sanctus Gregorius Nazianzenus, « Theologus », hanc progressionem per « condescendentiae » divinae explicat paedagogiam:
« Vetus Testamentum Patrem aperte praedicabat, Filium obscurius. Novum autem nobis Filium perspicue ostendit, et Spiritus divinitatem subobscure quodammodo indicavit. Nunc vero Spiritus Ipse nobiscum versatur, seseque nobis apertius declarat. Neque enim tutum erat, Patris divinitate nondum confessa, Filium aperte praedicari: nec Filii divinitate nondum admissa, Spiritum Sanctum velut graviorem quamdam, si ita loqui fas est, sarcinam nobis ingeri: [...] quin tacitis potius accessionibus et [...] ascensionibus, atque "e claritate in claritatem" progressionibus et incrementis, Trinitatis lumen splendoribus illuceret ». Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 31 (Theologica 5), 26: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
In Spiritum Sanctum credere est proinde profiteri Spiritum Sanctum Unam ex Personis esse Sanctissimae Trinitatis, Patri et Filio consubstantialem, quae « cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur ». Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Hac de causa, de divino Spiritus Sancti mysterio in « theologia trinitaria » quaestio posita est. Hic igitur de Spiritu Sancto nonnisi in « Oeconomia » agetur divina.
Spiritus Sanctus ab initio usque ad consummationem consilii nostrae salutis cum Patre operatur et Filio. Sed tantum « ultimis temporibus » ab Incarnatione redemptrice Filii inauguratis, revelatur et donatur, agnoscitur et accipitur tamquam Persona. Tunc hoc consilium divinum, impletum in Christo, novae creationis « Primogenito » et Capite, corpus in humano genere per Spiritum effusum sumere poterit: Ecclesiam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam.
8.« Credo in Spiritum Sanctum »
« Quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei » (1 Cor 2,11). Nunc vero Spiritus qui Eum revelat, nobis praebet Christum cognoscere, Verbum Eius vivum, sed Semetipsum non exprimit. « Qui locutus est per Prophetas » Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. nobis Verbum Patris praebet audire. Sed Eum non audimus. Eum non cognoscimus nisi in motu in quo nobis Verbum revelat nosque disponit ad Illud in fide accipiendum. Spiritus veritatis qui nobis « detegit » Christum, non loquitur a Semetipso. Cf Io 16,13. Talis occultatio proprie divina explicat cur Eum « mundus non potest accipere, quia non videt Eum nec cognoscit » (Io 14,17), dum illi qui in Christum credunt, Eum cognoscunt, quia cum illis manet.
Ecclesia, communio viva in Apostolorum fide quam transmittit, locus est nostrae cognitionis de Spiritu Sancto:
— in Scripturis quas Ipse inspiravit; — in Traditione, cuius Patres testes sunt semper actuales; — in Ecclesiae Magisterio, cui Ipse assistit; — in liturgia sacramentali, per eius verba et symbola, in quibus Spiritus Sanctus nos in communionem ponit cum Christo; — in oratione, in qua Ipse pro nobis intercedit; — in charismatibus et ministeriis, per quae Ecclesia aedificatur: — in signis vitae apostolicae et missionalis; — in sanctorum testimoniis, in quibus Ipse Suam manifestat sanctitatem et salutis prosequitur opus.
I.Coniuncta Filii et Spiritus missio
Ille quem Pater in nostra misit corda, Spiritus Filii Eius Cf Gal 4,6. vere Deus est. Ille, Patri et Filio consubstantialis, est ab Eis inseparabilis tam in vita Trinitatis intima quam in Eius dono amoris pro mundo. Sed fides Ecclesiae, Sanctissimam Trinitatem adorans vivificantem, consubstantialem et indivisibilem, etiam Personarum profitetur distinctionem. Cum Pater Suum mittit Verbum, semper Spiritum mittit Suum: missio coniuncta in qua Filius et Spiritus Sanctus distincti sunt, sed inseparabiles. Christus est utique qui apparet, Ipse Imago visibilis Dei invisibilis, sed est Spiritus Sanctus qui Eum revelat.
Iesus est Christus, « unctus », quia Spiritus Unctio Eius est, et quidquid inde ab Incarnatione evenit, ab hac profluit plenitudine. Cf Io 3,34. Cum denique Christus est glorificatus, Cf Io 7,39. potest, Sua vice, apud Patrem, illis, qui in Eum credunt, Spiritum mittere: Ipse illis Suam communicat gloriam, Cf Io 17,22. id est, Spiritum Sanctum qui Eum glorificat. Cf Io 16,14. Coniuncta missio exinde in adoptatos a Patre expandetur filios in corpore Filii Eius: missio Spiritus adoptionis erit illos cum Christo coniungere et efficere ut in Eo vivant.
« Unctionis autem [...] significatio est ut nullam inter Filium et Sanctum Spiritum distantiam esse putemus; nam sicuti inter corporis cutem et olei unctionem nihil intermedium nec ratio nec sensus novit, ita indivisa est Filii copulatio cum Sancto Spiritu, ita ut opus sit eum qui Christum fide velit attingere, antea accedere ad unguenti contactum: nullum est enim membrum illud, quod Spiritu Sancto sit nudum. Propterea confessio de Filii dominatu, in Sancto Spiritu a recipientibus fit, quibus per fidem accedentibus undique occurrit Sanctus Spiritus ». Sanctus Gregorius Nyssenus, Adversus Macedonianos de Spiritu Sancto, 16: Gregorii Nysseni opera, ed. W. Jaeger-H. Langerbeck, v. 31 (Leiden 1958) p. 102-103 (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
II.Spiritus Sancti nomen, appellationes et symbola
Nomen Spiritus Sancti proprium
« Spiritus Sanctus », tale nomen est proprium Illius quem cum Patre et Filio adoramus et glorificamus. Ecclesia hoc nomen a Domino recepit et id in Baptismate novorum filiorum confitetur suorum. Cf Mt 28,19. Verbum « Spiritus » vocem Ruah vertit Hebraicam quae, in suo primo sensu, flatum, aerem, ventum significat. Iesus hac venti praecise imagine utitur sensibili ut Nicodemo transcendentem suggerat novitatem Illius qui est personaliter Dei Afflatus, divinus Spiritus. Cf Io 3,5-8. Ex alia parte, Spiritus et Sanctus attributa sunt divina Tribus divinis Personis communia. Sed Scriptura, liturgia et theologicus sermo, haec duo coniungentes vocabula, Personam ineffabilem denotant Spiritus Sancti sine ulla possibili aequivocatione cum aliis usibus verborum « spiritus » et « sanctus ».
Spiritus Sancti appellationes
Cum Iesus Spiritus Sancti annuntiat et promittit Adventum, Eum Paráclito appellat, seu litteraliter: « illum qui prope appellatur », advocatum (Io 14,16.26; 15,26; 16,7). Paráclito solet verti ut « Consolator », cum Iesus primus consolator sit. Cf 1 Io 2,1 (B"DVi80J@H). Ipse Dominus Spiritum Sanctum « Spiritum veritatis » appellat. Cf Io 16,13.
Praeter proprium Eius nomen, quod in Actibus Apostolorum et in Epistulis est maxime adhibitum, apud sanctum Paulum inveniuntur appellationes: Spiritus Promissionis (Eph 1,13; Gal 3,14), Spiritus adoptionis (Rom 8,15; Gal 4,6), Spiritus Christi (Rom 8,9), Spiritus Domini (2 Cor 3,17), Spiritus Dei (Rom 8,9.14; 15,19; 1 Cor 6,11; 7,40), et apud sanctum Petrum, Spiritus gloriae (1 Pe 4,14).
Spiritus Sancti symbola
Aqua. Symbolum aquae significat actionem Spiritus Sancti in Baptismo, propterea quod ea post invocationem Spiritus Sancti signum sacramentale efficax novae fit nativitatis: sicut nostrae primae nativitatis graviditas in aqua peracta est, sic aqua baptismalis re vera significat nostram nativitatem ad vitam divinam in Spiritu Sancto donari. Sed, « in uno Spiritu [...] baptizati », « et omnes unum Spiritum potati sumus » (1 Cor 12,13): Spiritus est igitur etiam personaliter Aqua viva quae e Christo oritur crucifixo Cf Io 19,34; 1 Io 5,8. tamquam de suo fonte et quae in nobis salit in vitam aeternam. Cf Io 4,10-14; 7,38; Ex 17,1-6; Is 55,1; Zach 14,8; 1 Cor 10,4; Apc 21,6; 22,17.
Unctio. Symbolum unctionis olei etiam Spiritum Sanctum significat ita ut Eius efficiatur synonymon. Cf 1 Io 2,20.27; 2 Cor 1,21. Illa est, in initiatione christiana, signum sacramentale Confirmationis, quae praecise in Ecclesiis Orientalibus appellatur « Chrismatio ». Sed ut tota eius vis intelligatur, oportet ad primam unctionem redire a Spiritu Sancto peractam: illam Iesu. Christus (« Messias » a lingua Hebraica) « unctum » Spiritus Dei significat. In Vetere Foedere, quidam « uncti » Domini fuerunt, Cf Ex 30,22-32. rex David modo eminenti. Cf 1 Sam 16,13. Sed Iesus est Unctus Dei singulariter: humanitas quam Filius assumit, totaliter est « uncta Spiritus Sancti ». Iesus a Spiritu Sancto « Christus » est constitutus. Cf Lc 4,18-19; Is 61,1. Virgo Maria Christum concipit de Spiritu Sancto, qui Eum ut Christum per angelum annuntiat in Eius Nativitate, Cf Lc 2,11. et Simeonem impellit ut in Templum veniat ad Christum videndum Domini; Cf Lc 2,26-27. Ipse Christum implet Cf Lc 4,1. et Eius virtus a Christo exit in Huius actibus sanationis et salutis. Cf Lc 6,19; 8,46. Ipse denique Iesum a mortuis resuscitat. Cf Rom 1,4; 8,11. Tunc Iesus, plene « Christus » in Sua humanitate mortis victrice constitutus, Cf Act 2,36. profuse Spiritum Sanctum effundit donec « sancti », in sua unione cum humanitate Filii Dei, constituant illum « virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi » (Eph 4,13): « totum Christum », secundum sancti Augustini locutionem. Sanctus Augustinus, Sermo 341, 1, 1: PL — Patrologia latina (J.P. Migne); Ibid. 9, 11: PL — Patrologia latina (J.P. Migne).
Ignis. Dum aqua nativitatem significabat et fecunditatem vitae in Spiritu Sancto datae, ignis symbolum est virtutis transformantis actuum Spiritus Sancti. Propheta Elias, qui « surrexit [...] quasi ignis et verbum ipsius quasi facula ardebat » (Eccli 48,1), perorationem suam de caelo super sacrificium montis Carmeli Cf 1 Reg 18,38-39. attraxit ignem, ut figuram ignis Sancti Spiritus qui id transformat quod tangit. Ioannes Baptista, qui praecedit ante Dominum « "in spiritu" et virtute Eliae » (Lc 1,17), Christum annuntiat tamquam Illum qui « baptizabit in Spiritu Sancto et igni » (Lc 3,16), in Illo Spiritu de quo Iesus dicet: « Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset! » (Lc 12,49). Sub imagine linguarum « tamquam ignis », Spiritus Sanctus super discipulos sedet mane Pentecostes eosque Secum replet. Cf Act 2,3-4. Traditio spiritualis hoc ignis symbolum tamquam actionis Spiritus Sancti retinebit maxime expressivum: Cf Sanctus Ioannes a Cruce, Llama de amor viva: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 13 (Burgos 1931) p. 1-102; 103-213. « Spiritum nolite extinguere » (1 Thess 5,19).
Nubes et lumen. Haec duo symbola in Spiritus Sancti manifestationibus inseparabilia sunt. Inde a Veteris Testamenti theophaniis, nubes sive obscura sive luminosa Deum revelat viventem et salvatorem, transcendentiam velans Eius gloriae; cum Moyse in monte Sinai, Cf Ex 24,15-18. in Tabernaculo Conventus Cf Ex 33,9-10. et per iter in deserto; Cf Ex 40,36-38; 1 Cor 10,1-2. cum Salomone occasione dedicationis Templi. Cf 1 Reg 8,10-12. Hae igitur figurae a Christo in Spiritu Sancto adimplentur. Hic super Virginem venit Mariam eamque « obumbrat » ut ipsa Iesum concipiat et pariat. Cf Lc 1,35. In monte Transfigurationis, Ipse supervenit in nube quae Iesum, Moysen et Eliam, necnon Petrum, Iacobum et Ioannem, obumbrat « et vox facta est de nube dicens: "Hic est Filius meus electus; Ipsum audite" » (Lc 9,35). Eadem denique nubes « suscepit Iesum ab oculis » discipulorum in die Ascensionis Cf Act 1,9. et Filium hominis in Eius revelabit gloria in Die Adventus Eius. Cf Lc 21,27.
Sigillum symbolum est propinquum illi unctionis. Christus utique est Ille quem « Pater signavit Deus » (Io 6,27) et in Illo nos etiam Pater signat. Cf 2 Cor 1,22; Eph 1,13; 4,30. Imago sigilli (sphragis), quia effectum denotat indelebilem unctionis Spiritus Sancti in sacramentis Baptismi, Confirmationis et Ordinis, in quibusdam traditionibus theologicis adhibita est ad exprimendum « characterem » indelebilem ab his tribus impressum sacramentis quae iterari non possunt.
Manus. Iesus, manus imponens, aegrotos sanabat Cf Mc 6,5; 8,23. et pueris benedicebat. Cf Mc 10,16. Apostoli eodem facient modo in nomine Eius. Cf Mc 16,18; Act 5,12; 14,3. Immo, Spiritus Sanctus per impositionem manuum datur Apostolorum. Cf Act 8,17-19; 13,3; 19,6. Epistula ad Hebraeos impositionem manuum inter « fundamentales articulos » enumerat suae doctrinae. Cf Heb 6,2. Ecclesia hoc signum omnipotentis effusionis Spiritus Sancti in suis sacramentalibus servavit Epiclesibus.
Digitus. « In digito Dei eiicit Iesus daemonia ». Cf Lc 11,20. Si Lex Dei in tabulis lapideis « digito Dei » (Ex 31,18) scripta est, « epistula Christi », Apostolorum curae concredita, est « scripta [...] Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus » (2 Cor 3,3). Hymnus « Veni Creator Spiritus » Spiritum Sanctum verbis invocat: « dextrae Dei Tu digitus ». In Dominica Pentecostes, Hymnus ad I et II Vesperas: Liturgia Horarum, editio typica, v. 2 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 795 et 812.
Columba. In fine diluvii (cuius symbolum ad Baptismum spectat), columba a Noe dimissa redit, olivae virentem in ore portans ramum, significantem terram iterum habitabilem esse. Cf Gn 8,8-12. Cum Iesus ex aqua Sui ascendit baptismi, Spiritus Sanctus sub columbae forma super Eum descendit et manet. Cf Mt 3,16 et par. Spiritus in cor purificatum descendit baptizatorum ibique quiescit. In quibusdam ecclesiis, sancta eucharistica Asservatio in receptaculo metallico fit formam columbae habenti (in columbario) super altare suspenso. Symbolum columbae ad Spiritum Sanctum denotandum in iconographia christiana traditionale est.
III.Spiritus et Verbum Dei in promissionum tempore
Ab initio usque ad « Plenitudinem temporis », Cf Gal 4,4. missio coniuncta Verbi et Spiritus Patris occulta manet, sed ea operatur. Spiritus Dei tempus praeparat Messiae, et ambo, quin adhuc plene sint revelati, iam promissi sunt ut exspectentur et accipiantur cum Eorum fiat manifestatio. Hac de causa, Ecclesia cum Vetus legit Testamentum, Cf 2 Cor 3,14. scrutatur Cf Io 5,39.46. id quod Spiritus « qui locutus est per Prophetas », Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. nobis de Christo dicere intendit. Verbo « prophetae », fides Ecclesiae hic intelligit omnes illos quos Spiritus Sanctus inspiravit in viva annuntiatione et in Libris Sanctis redigendis tam Veteris quam Novi Testamenti. Traditio Iudaica distinguit Legem (quinque primos libros seu Pentateuchum), Prophetas (libros quos historicos et propheticos dicimus) et Scripta (praecipue libros sapientiales et Psalmos). Cf Lc 24,44.
In creatione
Verbum Dei et Eius Afflatus in origine sunt exsistentiae et vitae omnis creaturae: Cf Ps 33,6; 104,30; Gn 1,2; 2,7; Eccle 3,20-21; Ez 37,10.
« Spiritui Sancto convenit regnare, sanctificare et animare creationem, quia Ipse Deus est Patri et Verbo consubstantialis [..]. Deus cum sit, robur praebet omnibus creaturis easque custodit in Patre et in Filio ». Officium Horarum Byzantinum. Matutinum pro die Dominica modi secundi, Antiphonae 1 et 2: Paraklêtikês (Romae 1885) p. 107.
« Quantum ad hominem, Ipse illum Suis manibus [id est, Filio et Spiritu Sancto] plasmavit [...] et super carnem plasmatam designavit Suam propriam formam ita ut etiam id quod visibile esset, formam portaret divinam ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Demonstratio praedicationis apostolicae, 11: SC — Sources chrétiennes.
Promissionis Spiritus
Homo, a peccato et a morte deformatus, manet « ad imaginem Dei », ad imaginem Filii, sed « eget gloria Dei », Cf Rom 3,23. « similitudine » privatus. Promissio Abrahae facta Oeconomiam inaugurat salutis, ad cuius finem Ipse Filius assumet « imaginem » Cf Io 1,14; Phil 2,7. eamque restaurabit in « similitudinem » cum Patre, ei restituens gloriam, Spiritum « vivificantem ».
Contra omnem humanam spem, Deus Abrahae promittit descendentiam tamquam fructum fidei et virtutis Spiritus Sancti. Cf Gn 18,1-15; Lc 1,26-38.54-55; Io 1,12-13; Rom 4,16-21. In illa omnes nationes benedicentur terrae. Cf Gn 12,3. Haec descendentia erit Christus Cf Gal 3,16. in quo effusio Sancti Spiritus efficiet congregationem in unum filiorum Dei qui erant dispersi. Cf Io 11,52. Se iuramento obligans, Cf Lc 1,73. Deus iam ad Filii Sui dilecti donum Se obligat Cf Gn 22,17-18; Rom 8,32; Io 3,16. necnon ad donum Spiritus Promissionis qui Redemptionem praeparat populi quem Deus Sibi acquisivit. Cf Eph 1,13-14; Gal 3,14.
In Theophaniis et in Lege
Theophaniae (manifestationes Dei), inde a Patriarchis usque ad Moysen, et inde a Iosue usque ad visiones quae magnorum Prophetarum inaugurant missionem, iter illuminant Promissionis. Traditio christiana semper agnovit Verbum Dei in his Theophaniis Se praebere videndum et audiendum, in Sancti Spiritus nube revelatum simul et « obumbratum ».
Haec Dei paedagogia speciatim in dono Legis apparet. Cf Ex 19-20; Dt 1-11; 29-30. Lex data est tamquam "paedagogus" ut populum ad Christum ducat. Cf Gal 3,24. Sed eius impotentia ut hominem « similitudine » divina privatum salvet, et augmentata cognitio quam de peccato praebet, Cf Rom 3,20. Spiritus Sancti suscitant desiderium. Psalmorum gemitus id testantur.
In Regno et in Exilio
Lex, signum Promissionis et Foederis, cor et institutiones populi ex fide Abrahae orti regere debuisset. « Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, [...] eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta » (Ex 19,5-6). Cf 1 Pe 2,9. Sed, post David, Israel tentationi succubuit constituendi regnum sicut aliae nationes. Regnum, autem, obiectum Promissionis David factae Cf 2 Sam 7; Ps 89; Lc 1,32-33. opus erit Spiritus Sancti; id ad pauperes pertinebit secundum Spiritum.
Oblivio Legis et infidelitas relate ad Foedus ad mortem ducunt: exilium apparenter promissionum est casus, de facto arcana Dei salvatoris fidelitas et initium promissae restaurationis, sed secundum Spiritum. Oportebat populum Dei hanc pati purificationem; Cf Lc 24,26. Exilium iam umbram crucis in consilio Dei portat, et reliquiae pauperum quae ex illo redeunt, quaedam sunt figura inter illas maxime perlucidas Ecclesiae.
Messiae Eiusque Spiritus exspectatio
« Ecce ego facio nova » (Is 43,19): duae lineae adumbrantur propheticae, altera ad exspectationem ducens Messiae, altera ad Spiritum novum annuntiandum, ambae in parvas convergunt « reliquias », in populum pauperum, Cf Soph 2,3. qui in spe « consolationem Israel » et « redemptionem Ierusalem » exspectat (Lc 2,25.38). Supra vidimus quomodo Iesus prophetias ad Eum attinentes adimplevit. Hic ad illas circumscribimur in quibus magis inter Messiam Eiusque Spiritum apparet relatio.
Lineamenta vultus Messiae exspectati manifestari incipiunt in Libro Emmanuelis Cf Is 6-12. (cum « Isaias [...] vidit gloriam » Christi: Io 12,41), speciatim in Is 11,1-2:
« Et egredietur virga de stirpe Iesse, et flos de radice eius ascendet: et requiescet super eum Spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Domini ».
Messiae lineamenta praecipue in canticis Servi revelantur. Cf Is 42,1-9; Mt 12,18-21; Io 1,32-34, atque etiam Is 49,16; Mt 3,17; Lc 2,32, et denique Is 50,4-10 et 52,13-15; 53,12. Haec cantica sensum annuntiant passionis Iesu, et sic modum denotant, quo Ipse Spiritum Sanctum effundet ut multitudinem vivificet: non ab extra, sed nostram amplectens « formam servi » (Phil 2,7). Super Se nostram sumens mortem, nobis proprium Suum vitae Spiritum potest communicare.
Hac de causa, Christus annuntiationem Boni Nuntii inaugurat Suum hunc Isaiae faciens locum (Lc 4,18-19): Cf Is 61,1-2.
« Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, praedicare annum Domini acceptum ».
Textus prophetici directe ad missionem Spiritus Sancti spectantes sunt oracula in quibus Deus ad cor loquitur populi Sui in Promissionis sermone cum tenore amoris et fidelitatis, Cf Ez 11,19; 36,25-28; 37,1-14; Ier 31,31-34; Il 3,1-5. cuius sanctus Petrus adimpletionem proclamabit mane Pentecostes. Cf Act 2,17-21. Secundum has promissiones, in « ultimis temporibus », Spiritus Domini cor hominum renovabit novam Legem sculpens in illis; Ipse dispersos et divisos congregabit et reconciliabit populos; creationem transformabit primam ibique Deus cum hominibus habitabit in pace.
Populus « pauperum », Cf Soph 2,3; Ps 22,27; 34,3; Is 49,13; 61,1; etc. humilium et mitium qui plene consiliis arcanis Dei sui se deserunt, illorum qui iustitiam exspectant non ab hominibus, sed a Messia, magnum denique est opus occultum Spiritus Sancti, tempore promissionum perdurante, ad Adventum Christi praeparandum. Valor eorum cordis, purificati et illuminati a Spiritu in Psalmis exprimitur. In his pauperibus, Spiritus Domino « plebem perfectam » praeparat. Cf Lc 1,17.
IV.Spiritus Christi in plenitudine temporum
Ioannes, Praecursor, Propheta et Baptista
« Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes » (Io 1,6). Ioannes est « Spiritu Sancto » repletus « adhuc ex utero matris suae » (Lc 1,15) Cf Lc 1,41. ab Ipso Christo quem Virgo Maria de Spiritu Sancto nuper conceperat. Sic « Visitatio » Mariae ad Elisabeth effecta est visitatio Dei populo Eius. Cf Lc 1,68.
Ioannes est « Elias qui venturus est »: Cf Mt 17,10-13. Ignis Spiritus in eo habitat eumque facit « prae currere » (ut « praecursor ») Domino qui venit. In Ioanne, Praecursore, Spiritus Sanctus perficit « parare Domino plebem perfectam » (Lc 1,17).
Ioannes est « plus quam Propheta ». Cf Lc 7,26. Spiritus Sanctus in eo « locutionem per Prophetas » adimplet. Ioannes cyclum claudit Prophetarum ab Elia inauguratum. Cf Mt 11,13-14. Annuntiat consolationem Israel imminere, est « vox » Consolatoris qui venit. Cf Io 1,23; Is 40,1-3. Ipse, ut etiam Spiritus veritatis faciet, « venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de Lumine » (Io 1,7). Cf Io 15,26; 5,33. Ita, in Ioanne, Spiritus « scrutationes Prophetarum » adimplet et « desiderium » angelorum: Cf 1 Pe 1,10-12. « Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super Eum, Hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. Et ego vidi et testimonium perhibui quia Hic est Filius Dei. [...] Ecce Agnus Dei » (Io 1,33-36).
Spiritus Sanctus denique, cum Ioanne Baptista id praefigurans inaugurat, quod Ipse in rem ducet cum Christo et in Christo: homini « similitudinem » restituere divinam. Baptisma Ioannis erat ad paenitentiam, illud in aqua et in Spiritu nova erit nativitas. Cf Io 3,5.
« Ave, gratia plena »
Maria, sanctissima Mater Dei, semper Virgo opus praestantissimum est missionis Filii et Spiritus in plenitudine temporis. Pater, in consilio salutis et quia Eius Spiritus eam praeparaverat, Mansionem primo invenit in qua Eius Filius Eiusque Spiritus inter homines possunt habitare. Hoc sensu, Traditio Ecclesiae saepe pulcherrimos textus de Sapientia legit in relatione ad Mariam: Cf Prv 8,1–9,6; Eccli 24. Maria in liturgia canitur et repraesentatur tamquam « Sedes Sapientiae ». In ea « mirabilia Dei » manifestari incipiunt, quae Spiritus in Christo et in Ecclesia est adimpleturus.
Spiritus Sanctus gratia Sua Mariam praeparavit. Oportebat « gratia plenam » Matrem esse Illius in quo « inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter » (Col 2,9). Ipsa concepta est, in pura gratia, sine peccato, tamquam humillima creaturarum, omnium capacissima ad ineffabile Omnipotentis donum accipiendum. Recte Angelus Gabriel eam tamquam « Filiam Sion » salutat: « Ave » (= « Laetare »). Cf Soph 3,14; Zach 2,14. Ipsa, cantico suo, Cf Lc 1,46-55. gratiarum actionem totius populi Dei ideoque Ecclesiae ascendere facit ad Patrem in Spiritu Sancto, cum ipsa in se Filium gestat aeternum.
In Maria, Spiritus Sanctus consilium Patris benevolens deducit in rem. De Spiritu Sancto, Virgo concipit et parit Filium Dei. Eius virginitas fecunditas fit singularis per Spiritus et fidei virtutem. Cf Lc 1,26-38; Rom 4,18-21; Gal 4,26-28.
In Maria, Spiritus Sanctus Filium Patris manifestat Filium Virginis effectum. Ea rubus est ardens Theophaniae definitivae: ipsa, Spiritu Sancto repleta, Verbum ostendit in humilitatis carnis Eius atque facit ut pauperes Cf Lc 2,15-19. et primitiae gentium Cf Mt 2,11. Illud cognoscant.
Per Mariam denique Spiritus Sanctus incipit ponere in communionem cum Christo homines qui sunt obiecta amoris benevolentis Dei (« bonae voluntatis » Dei), Cf Lc 2,14. atque humiles semper sunt primi qui illum accipiunt: pastores, magi, Simeon et Anna, sponsi in Cana et primi discipuli.
Ad finem huius missionis Spiritus, Maria fit « Mulier », nova Eva, « Mater viventium », « totius Christi » Mater. Cf Io 19,25-27. Qua talis cum Duodecim praesentatur « unanimiter in oratione » (Act 1,14) in aurora « temporum novissimorum » quae Spiritus est inauguraturus mane Pentecostes cum Ecclesiae manifestatione.
Christus Iesus
Tota Filii et Spiritus Sancti in plenitudine temporis missio in eo continetur quod Filius est Unctus Spiritus Patris inde ab Incarnatione Sua: Iesus est Christus, Messias. Totum caput secundum Symboli fidei est sub hac luce legendum. Totum Christi opus est missio coniuncta Filii et Spiritus Sancti. Hic solum commemorabitur id quod ad Spiritus Sancti spectat promissionem a Iesu et ad Eius donum a Domino glorificato.
Iesus Spiritum Sanctum non plene revelat donec Ipse per Suam Mortem Suamque Resurrectionem glorificatus est. Tamen Ipse Eum lente suggerit etiam in Sua doctrina ad turbas, cum revelat carnem Suam cibum pro mundi vita futuram esse. Cf Io 6,27.51.62-63. Etiam Nicodemo, Cf Io 3,5-8. Samaritanae Cf Io 4,10.14.23-24. et illis suggerit qui Tabernaculorum participes sunt festivitatis. Cf Io 7,37-39. Discipulis Suis aperte loquitur occasione orationis Cf Lc 11,13. et testimonii quod ipsi debebunt perhibere. Cf Mt 10,19-20.
Solummodo cum venit Hora in qua Iesus est glorificandus, Ipse Adventum Spiritus Sancti promittit, propterea quod Eius Mors et Resurrectio adimpletio erunt Promissionis Patribus factae: Cf Io 14,16-17.26; 15,26; 16,7-15; 17,26. Spiritus veritatis, alius Paráclito ad orationem Iesu donabitur a Patre; Ipse a Patre mittetur in nomine Iesu; Iesus a Patre Eum mittet, quia Is ex Patre procedit. Spiritus Sanctus veniet, Eum cognoscemus, nobiscum erit pro semper, nobiscum habitabit; nos omnia docebit et nobis revocabit in memoriam omnia quae Iesus dixit Ipsique reddet testimonium; Is nos ducet in omnem veritatem Christumque glorificabit. Relate ad mundum, eum confundet in materia peccati, iustitiae et iudicii.
Tandem Hora Iesu advenit: Cf Io 13,1; 17,1. Iesus spiritum Suum in manus tradit Patris Cf Lc 23,46; Io 19,30. tum cum in quo per Mortem Suam victor est mortis, ita ut « suscitatus [...] a mortuis per gloriam Patris » (Rom 6,4), mox Spiritum Sanctum donet « insufflans » super discipulos Suos. Cf Io 20,22. Inde ab hac Hora, missio Christi et Spiritus fit missio Ecclesiae: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos » (Io 20,21). Cf Mt 28,19; Lc 24,47-48; Act 1,8.
V.Spiritus et Ecclesia in ultimis temporibus
Pentecostes
Die Pentecostes (ad finem septem hebdomadarum Paschalium), Pascha Christi in effusione Spiritus Sancti adimpletur qui manifestatur, datur et communicatur tamquam Persona divina: Christus Dominus de plenitudine Sua abundanter Spiritum effundit. Cf Act 2,33-36.
Hac die, Sanctissima Trinitas plene revelatur. Post hanc diem, Regnum a Christo nuntiatum illis aperitur qui in Eum credunt: in humilitate carnis et in fide iam Sanctissimae Trinitatis participant communionem. Spiritus Sanctus, per Suum Adventum, qui non cessat, mundum introducit in « tempora novissima », tempus Ecclesiae, Regnum iam hereditate possessum, sed nondum consummatum:
« Vidimus verum Lumen, Spiritum recepimus caelestem, veram fidem invenimus: Trinitatem adoramus indivisibilem quia Ipsa nos salvavit ». Officium Horarum Byzantinum. Vespertinum in die Pentecostes, Sticherum 4: Pentekostárion (Romae 1884) p. 390.
Spiritus Sanctus – Dei Donum
« Deus caritas est » (1 Io 4,8.16) et caritas primum est donum, quod cetera continet omnia. Haec caritas « diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis » (Rom 5,5).
Quia per peccatum mortui sumus vel saltem vulnerati, primus effectus doni caritatis remissio nostrorum est peccatorum. « Communicatio Sancti Spiritus » (2 Cor 13,13) in Ecclesia baptizatos restituit ad similitudinem divinam per peccatum amissam.
Tunc Ipse « arrabonem » seu « primitias » nostrae praebet hereditatis: Cf Rom 8,23; 2 Cor 1,22. vitam ipsam Sanctissimae Trinitatis quae diligere est « sicut Ipse dilexit nos ». Cf 1 Io 4,11-12. Hic amor (caritas de qua 1 Cor 13) principium est vitae novae in Christo, possibilis effectae quia accepimus « virtutem superveniente Spiritu Sancto » (Act 1,8).
Per hanc Spiritus virtutem possunt filii Dei fructum ferre. Ille qui nos in veram inseruit Vitem, nos ferre faciet Spiritus fructum qui « est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia » (Gal 5,22-23). Spiritus est vita nostra; quo magis nosmetipsos abnegamus, Cf Mt 16,24-26. eo magis Spiritus facit ut etiam operaremur. Cf Gal 5,25.
« Per Spiritum Sanctum datur in paradisum restitutio, ad Regnum caelorum ascensus, in adoptionem filiorum reditus: datur fiducia Deum appellandi Patrem suum, consortem fieri gratiae Christi, filium lucis appellari, aeternae gloriae participem esse ». Sanctus Basilius Magnus, Liber de Spiritu Sancto, 15, 36: SC — Sources chrétiennesbis, 370 (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
Spiritus Sanctus et Ecclesia
Missio Christi et Spiritus Sancti in Ecclesia adimpletur, corpore Christi et templo Spiritus Sancti. Haec missio coniuncta sociat exinde Christi fideles communioni Eius cum Patre in Spiritu Sancto: Spiritus homines praeparat, eos gratia Sua praevenit ut eos ad Christum trahat. Ipse eis Dominum manifestat resuscitatum, Eiusdem verbum eis revocat in memoriam eisque aperit spiritum ad intelligentiam Mortis et Resurrectionis Eius. Ipse eis mysterium Christi praesens reddit, maxime in Eucharistia, ut eos reconciliet eosque in communionem ponat cum Deo, ut eos faciat « multum afferre fructum ». Cf Io 15,5.8.16.
Sic Ecclesiae missio illi Christi et Spiritus Sancti non additur, sed eius est sacramentum: illa, cum toto esse suo et in omnibus suis membris, mittitur ut mysterium communionis Sanctissimae Trinitatis annuntiet et testetur, in actum ducat et propaget (hoc erit obiectum sequentis articuli):
« Dicemus rursus, nos omnes, accepto uno et Eodem Spiritu, Sancto nimirum, commisceri quodammodo et inter nos, et cum Deo. Licet enim multi seorsim simus, et in unoquoque nostrum Christus Spiritum Patris ac Suum inhabitare faciat, unus tamen est ac indivisibilis, qui spiritus invicem distinctos [...] in unitatem colligit per Seipsum et omnes velut unum quid cerni facit in Seipso. Quemadmodum enim sanctae carnis [Christi] virtus concorporales reddit eos in quibus est, eodem, opinor, modo unus in omnibus indivisibilis inhabitans Dei Spiritus, ad unitatem spiritalem omnes cogit ». Sanctus Cyrillus Alexandrinus, Commentarius in Iohannem, 11, 11: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne).
Quia Spiritus Sanctus est Christi Unctio, Christus, Caput corporis, Eum effundit in membra Sua ut ea nutriat, sanet, in eorum mutuis functionibus ordinet, vivificet, mittat ad testificandum, Suae societ oblationi ad Patrem Suaeque intercessioni pro universo mundo. Per Ecclesiae sacramenta, Christus membris corporis Sui Suum Spiritum communicat Sanctum et Sanctificatorem (hoc obiectum erit secundae partis Catechismi).
Haec « mirabilia Dei », in sacramentis Ecclesiae oblata credentibus, suos ferunt fructus in vita nova in Christo secundum Spiritum (hoc obiectum erit tertiae Catechismi partis).
« Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet nescimus, sed Ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus » (Rom 8,26). Spiritus Sanctus, artifex operum Dei, orationis est Magister (hoc erit obiectum quartae partis Catechismi).
« Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii Sui in corda nostra clamantem: Abba, Pater » (Gal 4,6).
Ab initio usque ad temporis consummationem, cum Deus Filium mittit Suum, semper Suum mittit Spiritum: Eorum missio est coniuncta et inseparabilis.
In plenitudine temporis, Spiritus Sanctus in Maria omnes adimplet praeparationes ad Christi Adventum in populum Dei. Per actionem Spiritus Sancti in illa, Pater mundo dat Emmanuelem, « Nobiscum-Deum » (Mt 1,23).
Filius Dei per unctionem Spiritus Sancti consecratur Christus (Messias) in Incarnatione Sua. Cf Ps 2,6-7.
Iesus, per Mortem Suam Suamque Resurrectionem, est Dominus et Christus in gloria constitutus. Cf Act 2,36. Ipse, de plenitudine Sua, Spiritum Sanctum effundit super Apostolos et Ecclesiam.
Spiritus Sanctus, quem Christus, Caput, in Sua membra effundit, Ecclesiam aedificat, animat et sanctificat. Ea sacramentum est communionis Sanctissimae Trinitatis et hominum.
9.«Credo Sanctam Ecclesiam Catholicam»
« Lumen gentium cum sit Christus, haec sacrosancta Synodus, in Spiritu Sancto congregata, omnes homines claritate Eius, super faciem Ecclesiae resplendente, illuminare vehementer exoptat, omni creaturae Evangelium annuntiando ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 5. His verbis aperitur « Constitutio dogmatica de Ecclesia » Concilii Vaticani II. Sic Concilium articulum fidei de Ecclesia plene ab articulis ostendit dependere qui ad Christum Iesum referuntur. Ecclesia aliud lumen non habet quam illud Christi; illa est aequiparabilis, secundum imaginem quae Patribus placet, lunae cuius totum lumen est solis reverberatio.
Articulus de Ecclesia etiam plene ab illo de Spiritu Sancto dependet qui eum praecedit. « Quia cum iam demonstratum sit Spiritum Sanctum omnis sanctitatis fontem et largitorem esse, nunc ab Eodem Ecclesiam sanctitate donatam confitemur ». Catechismus Romanus, 1, 10, 1: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 104. Ecclesia, secundum Patrum expressionem, locus est « ubi floret Spiritus ». Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 35: ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 82.
Credere Ecclesiam « Sanctam » esse et « Catholicam », illamque esse « Unam » et « Apostolicam » (sicut Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum adiungit) inseparabile est a fide in Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. In Symbolo Apostolico profitemur nos credere sanctam Ecclesiam (« Credo [...] Ecclesiam ») et non in Ecclesiam, ne Deum Eiusque confundamus opera et ut clare bonitati attribuamus Dei omnia dona quae Ipse in Sua posuit Ecclesia. Cf Catechismus Romanus, 1, 10, 22: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 118.
Paragraphus 1 ECCLESIA IN CONSILIO DEI
I.Ecclesiae nomina et imagines
Verbum « Ecclesia » [« ekklesia, », « ek-kalein », vocare ex] « convocationem » significat. Congregationem denotat populi, Cf Act 19,39. generatim indolis religiosae. Hoc verbum frequenter a Vetere Testamento graeco adhibetur pro congregatione populi electi ante Deum, praecipue pro congregatione Sinai ubi Israel Legem accepit et a Deo tamquam Eius populus sanctus constitutus est. Cf Ex 19. Se « Ecclesiam » appellans, prima communitas eorum qui in Christum credebant, huius congregationis se agnoscebat heredem. In ea Deus populum Suum ex omnibus terrae « convocat » finibus. Verbum Kyriaké, ex quo Church, Kirche derivantur, significat « illam quae ad Dominum pertinet ».
In sermone christiano, verbum « Ecclesia » congregationem denotat liturgicam, Cf 1 Cor 11,18; 14,19.28.34-35. sed etiam communitatem localem Cf 1 Cor 1,2; 16,1. et totam communitatem universalem credentium. Cf 1 Cor 15,9; Gal 1,13; Phil 3,6. Hae tres significationes de facto sunt inseparabiles. « Ecclesia » est populus quem Deus congregat ex mundo universo. Ipsa in communitatibus exsistit localibus et tamquam congregatio liturgica, praecipue eucharistica, ducitur in rem. Ex verbo et ex corpore vivit Christi et sic ipsa corpus Christi fit.
Ecclesiae symbola
In sacra Scriptura, multitudinem invenimus imaginum et figurarum quae inter se connectuntur, per quas Revelatio de Ecclesiae mysterio loquitur inexhauribili. Imagines ex Vetere Testamento desumptae variationes constituunt eiusdem ideae illis subiacentis, ideae « populi Dei ». In Novo Testamento, Cf Eph 1,22; Col 1,18. omnes hae imagines novum inveniunt centrum eo quod Christus « Caput » fit huius populi, Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 13. qui exinde corpus est Eius. Circa hoc centrum imagines glomerantur « sive a vita pastorali vel ab agricultura, sive ab aedificatione aut etiam a familia et sponsalibus desumptae ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 8.
« Est enim Ecclesia ovile, cuius ostium unicum et necessarium Christus est. Cf Io 10,1-10. Est etiam grex, cuius Ipse Deus pastorem Se fore praenuntiavit, Cf Is 40,11; Ez 34,11-31. et cuius oves, etsi a pastoribus humanis gubernantur, indesinenter tamen deducuntur et nutriuntur ab Ipso Christo, bono Pastore Principeque pastorum, Cf Io 10,11; 1 Pe 5,4, qui vitam Suam dedit pro ovibus Cf Io 10,11-15. ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 8.
« Est Ecclesia agricultura seu ager Dei. Cf 1 Cor 3,9. In illo agro crescit antiqua oliva, cuius radix sancta fuerunt Patriarchae, et in qua Iudaeorum et gentium reconciliatio facta est et fiet. Cf Rom 11,13-26. Ipsa plantata est a caelesti Agricola tamquam vinea electa. Cf Mt 21,33-43 et par.; Is 5,1-7. Vitis vera Christus est, vitam et fecunditatem tribuens palmitibus, scilicet nobis, qui per Ecclesiam in Ipso manemus, et sine quo nihil possumus facere Cf Io 15,1-5 ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 8.
« Saepius quoque Ecclesia dicitur aedificatio Dei. Cf 1 Cor 3,9. Dominus Ipse Se comparavit lapidi, quem reprobaverunt aedificantes, sed qui factus est in caput anguli (Mt 21,42 et par; Act 4,11; 1 Pe 2,7; Ps 118,22). Super illud fundamentum Ecclesia ab Apostolis exstruitur, Cf 1 Cor 3,11. ab eoque firmitatem et cohaesionem accipit. Quae constructio variis appellationibus decoratur: domus Dei, Cf 1 Tim 3,15. in qua nempe habitat Eius familia, habitaculum Dei in Spiritu, Cf Eph 2,19-22. tabernaculum Dei cum hominibus, Cf Apc 21,3. et praesertim templum sanctum, quod in lapideis sanctuariis repraesentatum a sanctis Patribus laudatur, et in liturgia non immerito assimilatur Civitati sanctae, novae Ierusalem. In ipsa enim tamquam lapides vivi his in terris aedificamur. Cf 1 Pe 2,5. Quam sanctam Civitatem Ioannes contemplatur, in renovatione mundi descendentem de caelis a Deo, "paratam sicut sponsam ornatam viro suo" (Apc 21,1-2) ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 8-9.
« Ecclesia etiam, "quae sursum est Ierusalem" et "Mater nostra" appellatur (Gal 4,26); Cf Apc 12,17. describitur ut Sponsa immaculata Agni immaculati, Cf Apc 19,7; 21,2.9; 22,17. quam Christus "dilexit, et Seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret" (Eph 5,25-26), quam Sibi Foedere indissolubili sociavit et indesinenter "nutrit et fovet" (Eph 5,29) ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 9.
II.Origo, fundatio et missio Ecclesiae
Ad mysterium Ecclesiae scrutandum, oportet imprimis eius originem in consilio meditari Sanctissimae Trinitatis et eius progressivam in historia effectionem.
Consilium in corde Patris ortum
« Aeternus Pater, liberrimo et arcano sapientiae ac bonitatis Suae consilio, mundum universum creavit, homines ad participandam vitam divinam elevare decrevit », ad quam omnes homines in Filio Suo appellat. « Credentes autem in Christum convocare statuit in sancta Ecclesia ». Haec « familia Dei » constituitur et in rem gradatim ducitur per historiae humanae gressus secundum Patris dispositiones: revera, Ecclesia « iam ab origine mundi praefigurata, in historia populi Israel ac Foedere antiquo mirabiliter praeparata, in novissimis temporibus constituta, effuso Spiritu est manifestata, et in fine saeculorum gloriose consummabitur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 5-6.
Ecclesia – iam ab origine mundi praefigurata
« Mundus propter hanc [Ecclesiam] creatus est », dicebant christiani priorum temporum. Hermas, Pastor, 8, 1 (Visio 2, 4, 1): SC — Sources chrétiennes; cf Aristides, Apologia, 16, 7: BP — Biblioteca patristica; Sanctus Iustinus, Apologia, 2, 7: CA — Corpus apologetarum Christianorum saeculi secundi (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). Deus mundum creavit intuitu communionis in vita Sua divina, communionis quae efficitur per « convocationem » hominum in Christum, et haec « convocatio » Ecclesia est. Ecclesia finis est omnium, Cf Sanctus Epiphanius, Panarion, 1, 1, 5, Haereses 2, 4: GCS — Die griechischen christlichen Schriftsteller (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). et ipsae dolorosae vicissitudines, sicut angelorum lapsus et hominis peccatum, permissae a Deo non fuerunt nisi ut occasio et medium ad totam Eius brachii extendendam virtutem, totam mensuram amoris quem mundo praebere volebat:
« Quemadmodum enim Eius voluntas est opus, et id mundus nominatur; ita etiam Eius propositum est hominum salus, et id vocatum est Ecclesia ». Clemens Alexandrinus, Paedagogus, 1, 6, 27, 2: GCS — Die griechischen christlichen Schriftsteller (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
Ecclesia – in Vetere Foedere praeparata
Populi Dei congregatio incipit ab instante in quo peccatum communionem hominum cum Deo hominumque inter se destruit. Ecclesiae congregatio est quasi reactio Dei ad chaos a peccato provocatum. Haec readunatio secreto in sinu omnium efficitur populorum: « In omni gente, qui timet [...] [Deum] et operatur iustitiam, acceptus est Illi » (Act 10,35). Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 12; Ibid., 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 17-18; Ibid., 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 20.
Remota praeparatio congregationis populi Dei incipit cum vocatione Abraham, cui Deus promittit eum patrem populi magni futurum esse. Cf Gn 12,2; 15,5-6. Praeparatio immediata cum electione incipit Israel, tamquam populi Dei. Cf Ex 19,5-6; Dt 7,6. Per suam electionem, Israel futurae congregationis omnium gentium debet esse signum. Cf Is 2,2-5; Mich 4,1-4. Sed iam Prophetae accusant Israel quod Foedus ruperit et se in modum meretricis gesserit. Cf Os 1; Is 1,2-4; Ier 2; etc. Foedus Novum annuntiant et aeternum. Cf Ier 31,31-34; Is 55,3. « Quod Foedus Novum Christus instituit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 13.
Ecclesia – a Christo Iesu constituta
Ad Filium pertinet, in plenitudine temporum, consilium salutis Patris Sui ad effectum adducere: haec est Eius « missionis » ratio. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 6; Id., Decr. Ad gentes, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 949. « Dominus enim Iesus Ecclesiae Suae initium fecit praedicando faustum nuntium, Adventum scilicet Regni Dei a saeculis in Scripturis promissi ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 7. Ad voluntatem Patris implendam, Christus Regnum caelorum inauguravit in terris. Ecclesia est « Regnum Christi iam praesens in mysterio ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 6.
« Hoc vero Regnum in verbo, operibus et praesentia Christi hominibus elucescit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 7. Iesu accipere verbum est « Regnum ipsum suscipere ». Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 7. Germen et initium Regni sunt « pusillus grex » (Lc 12,32) eorum ad quos Iesus circa Se convocandos venit et quorum Ipse est Pastor. Cf Mt 10,16; 26,31; Io 10,1-21. Illi veram Iesu constituunt familiam. Cf Mt 12,49. Illos quos Ipse circa Se congregavit, novum docuit « modum agendi », sed etiam propriam orationem. Cf Mt 5-6.
Dominus Iesus Suam communitatem instruxit structura quae usque ad plenam Regni permanebit adimpletionem. Electio habetur imprimis Duodecim cum Petro tamquam eorum duce. Cf Mc 3,14-15. Ii, duodecim Israel repraesentantes tribus, Cf Mt 19,28; Lc 22,30. petrae sunt fundamenti novae Ierusalem. Cf Apc 21,12-14. Duodecim Cf Mc 6,7. aliique discipuli Cf Lc 10,1-2. missionem participant Christi, potestatem Eius, sed etiam Eius sortem. Cf Mt 10,25; Io 15,20. Omnibus his actibus, Christus Suam Ecclesiam praeparat et aedificat.
Sed Ecclesia praecipue nata est ex dono totali Christi pro nostra salute, in Eucharistiae institutione anticipato et in cruce deducto in rem. « Exordium et incrementum [Ecclesiae] significantur sanguine et aqua ex aperto latere Iesu crucifixi exeunti ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 6. « Nam de latere Christi in cruce dormientis ortum est totius Ecclesiae mirabile sacramentum ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 99. Sicut Eva de latere Adami formata est, sic Ecclesia est nata de corde transfixo Cristi in cruce mortui. Cf Sanctus Ambrosius, Expositio evangelii secundum Lucam, 2, 85-89: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Ecclesia – a Spiritu Sancto manifestata
« Opere autem consummato, quod Pater Filio commisit in terra faciendum, missus est Spiritus Sanctus die Pentecostes, ut Ecclesiam iugiter sanctificaret ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 6. Tunc « Ecclesia coram multitudine publice manifestata est, [et] diffusio Evangelii inter gentes per praedicationem exordium sumpsit ». Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 950. Ecclesia, quia omnium hominum ad salutem est « convocatio », sua ipsa natura, est missionalis, missa a Christo ad omnes nationes ut ex illis faciat discipulos. Cf Mt 28,19-20; Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 948; Ibid., 5-6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 951-955.
Spiritus Sanctus « Ecclesiam [...] diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit », Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 7. ut suam efficiat missionem. « Unde Ecclesia, donis sui Fundatoris instructa fideliterque Eiusdem praecepta caritatis, humilitatis et abnegationis servans, missionem accipit Regnum Christi et Dei annuntiandi et in omnibus gentibus instaurandi, huiusque Regni in terris germen et initium constituit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 8.
Ecclesia – consummata in gloria
« Ecclesia [...] nonnisi in gloria caelesti consummabitur », Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 53. in Adventu Christi glorioso. Usque ad talem diem, « inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit Ecclesia ». Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 18, 51: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)); cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 12. Hic in terris se scit in exilio esse, peregrinantem a Domino, Cf 2 Cor 5,6; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 9. et ad plenum Regni Adventum adspirat, ad horam qua « cum Rege suo in gloria coniungetur ». Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 8. Ecclesiae consummatio et per eam illa mundi in gloria non fiet sine magnis probationibus. Tunc solummodo « omnes iusti inde ab Adam, "ab Abel iusto usque ad ultimum electum" in Ecclesia universali apud Patrem congregabuntur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 6.
III.Ecclesiae mysterium
Ecclesia est in historia, sed eam simul transcendit. « Mens fide tantummodo illustrata » Catechismus Romanus, 1, 10, 20: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 117. potest in eius realitate visibili realitatem quamdam spiritualem perspicere quae vitam portat divinam.
Ecclesia – simul visibilis et spiritualis
« Unicus mediator Christus Ecclesiam Suam sanctam, fidei, spei et caritatis communitatem his in terris ut compaginem visibilem constituit et indesinenter sustentat, qua veritatem et gratiam ad omnes diffundit ». Ecclesia est simul:
— « societas [...] organis hierarchicis instructa et mysticum Christi corpus »; — « coetus adspectabilis et communitas spiritualis »; — « Ecclesia terrestris et Ecclesia caelestibus bonis ditata ».
Hae dimensiones simul « unam realitatem complexam efformant, quae humano et divino coalescit elemento ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 11.
Ecclesiae « proprium est esse humanam simul ac divinam, visibilem invisibilibus praeditam, actione ferventem et contemplationi vacantem, in mundo praesentem et tamen peregrinam; et ita quidem ut in ea quod humanum est ordinetur ad divinum eique subordinetur, quod visibile ad invisibile, quod actionis ad contemplationem, et quod praesens ad futuram civitatem quam inquirimus ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 98. « O humilitas! O sublimitas! Et tabernaculum Cedar, et sanctuarium Dei; et terrenum tabernaculum et caeleste palatium; et domus lutea et aula regia; et corpus mortis et templum lucis; et despectio denique superbis, et sponsa Christi. Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem: quam etsi labor et dolor longi exsilii decolorat, species tamen caelestis exornat ». Sanctus Bernardus Claraevallensis, In Canticum sermo, 27, 7, 14: Opera, ed. J. Leclercq-C.H. Talbot-H. Rochais, v. 1 (Romae 1957) p. 191.
Ecclesia – mysterium unionis hominum cum Deo
In Ecclesia, Christus Suum proprium mysterium tamquam scopum consilii Dei adimplet et revelat: « recapitulare omnia in Christo » (Eph 1,10). Sanctus Paulus unionem sponsalem Christi et Ecclesiae « mysterium [...] magnum » appellat (Eph 5,32). Ecclesia quia Christo tamquam Sponso est unita suo, Cf Eph 5,25-27. fit etiam ipsa mysterium. Cf Eph 3,9-11. Sanctus Paulus in ea mysterium contemplans exclamat: « Christus in vobis, spes gloriae » (Col 1,27).
In Ecclesia, haec hominum communio cum Deo per caritatem quae « numquam excidit » (1 Cor 13,8), finis est qui ordinat quiquid in ea medium est sacramentale huic connexum mundo qui praeterit. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 53. Ecclesiae « compago tota ad membrorum in Christo sanctimoniam dirigitur. Porro secundum "mysterium magnum" illa diiudicatur sanctitas, ubi Sponsi dono respondet Sponsa proprio amoris dono ». Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 27: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 1718. Maria nos omnes praecedit in sanctitate quae mysterium est Ecclesiae, quatenus Sponsa est non habens maculam aut rugam. Cf Eph 5,27. Hac de causa, « mariana ratio Ecclesiae petrinam praecedit rationem ». Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 27: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 1718, nota 55.
Ecclesia – sacramentum universale salutis
Verbum graecum mysterion duobus vocabulis in linguam latinam versum est: mysterium et sacramentum. In ulteriore interpretatione, vocabulum sacramentum magis visibile exprimit signum realitatis occultae salutis, quam vocabulum mysterium denotat. Hoc sensu, Christus Ipse mysterium est salutis: « non est enim aliud Dei mysterium nisi Christus ». Sanctus Augustinus, Epistula 187, 11, 34: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). Opus salvificum Eius humanitatis sanctae et sanctificantis sacramentum est salutis, quod manifestatur et operatur in Ecclesiae sacramentis (quae Ecclesiae Orientales etiam « sancta mysteria » appellant). Septem sacramenta signa sunt et instrumenta per quae Spiritus Sanctus gratiam effundit Christi qui est Caput, in Ecclesiam quae corpus est Eius. Ecclesia ergo invisibilem continet et communicat gratiam quam ipsa significat. Hoc sensu analogico, ipsa appellatur « sacramentum ».
Ecclesia est « in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis »: Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 5. sacramentum esse intimae unionis hominum cum Deo: talis est primus Ecclesiae scopus. Quia communio inter homines in unione cum Deo radicatur, Ecclesia est etiam sacramentum unitatis generis humani. In ea, haec unitas iam incepit, quia homines congregat « ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis » (Apc 7,9); Ecclesia simul est « signum et instrumentum » plenae effectionis huius unitatis quae adhuc advenire debet.
Tamquam sacramentum, Ecclesia instrumentum est Christi. « Ab Eo etiam ut instrumentum Redemptionis omnium adsumitur », Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 13. « universale salutis sacramentum » Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 53. per quod Christus « mysterium amoris Dei erga homines manifestat simul et operatur ». Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 45: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1066. Ea « est consilium visibile amoris Dei erga genus humanum », Paulus VI, Allocutio ad Sacri Collegii Cardinalium Patres (22 iunii 1973): AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 65 (1973) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1973) 391. quod vult « ut universum genus humanum unum populum efformet Dei, in unum corpus coalescat Christi, in unum coaedificetur templum Spiritus Sancti ». Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 956; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, 17: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 20-21.
Verbum « Ecclesia » « convocationem » significat. Congregationem denotat eorum quos Verbum Dei convocat ut populum Dei efforment et qui, Christi corpore nutriti, fiunt ipsi corpus Christi.
Ecclesia simul via est et scopus consilii Dei: in creatione praefigurata, in Vetere Foedere praeparata, verbis et actionibus fundata Iesu Christi, in rem ducta a cruce Eius redemptrice ab Eiusque Resurrectione, est tamquam mysterium salutis ab effusione Spiritus Sancti manifestata. Ipsa consummabitur in gloria caelesti tamquam congregatio omnium qui redempti sunt de terra. Cf Apc 14,4.
Ecclesia simul visibilis est et spiritualis, societas hierarchica et corpus Christi mysticum. Ipsa est una, duplice formata elemento humano et divino. Ibi est eius mysterium quod sola fide potest accipi.
Ecclesia est in hoc mundo sacramentum salutis, signum et instrumentum communionis Dei et hominum.
Paragraphus 2 ECCLESIA – POPULUS DEI, CORPUS CHRISTI, TEMPLUM SPIRITUS SANCTI
I.Ecclesia – Populus Dei
« In omni quidem tempore et in omni gente Deo acceptus est quicumque timet Eum et operatur iustitiam. Placuit tamen Deo homines non singulatim, quavis mutua connexione seclusa, sanctificare et salvare, sed eos in populum constituere, qui in veritate Ipsum agnosceret Ipsique sancte serviret. Plebem igitur Israeliticam Sibi in populum elegit, quocum Foedus instituit et quem gradatim instruxit, Sese atque propositum voluntatis Suae in eius historia manifestando eumque Sibi sanctificando. Haec tamen omnia in praeparationem et figuram contigerunt Foederis illius Novi et perfecti, in Christo feriendi [...]. Quod Foedus Novum Christus instituit, Novum scilicet Testamentum in Suo sanguine, ex Iudaeis ac gentibus plebem vocans, quae non secundum carnem sed in Spiritu ad unitatem coalesceret ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 12-13.
Populi Dei peculiaritates
Populus Dei peculiaritates habet quae illum nitide ab omnibus historiae coetibus religiosis, ethnicis, politicis vel culturalibus distinguunt:
— Populus est Dei: Deus ad nullum populum pertinet tamquam proprius. Sed Ipse Sibi populum acquisivit ex illis qui prius populus non erant: « genus electum, regale sacerdotium, gens sancta » (1 Pe 2,9). — Huius populi membrum aliquis fit non per physicam nativitatem, sed per nativitatem « desuper », « ex aqua et Spiritu » (Io 3,3-5), id est, per fidem in Christum et per Baptismum. — Hic populus habet ut Caput Iesum Christum (Unctum, Messiam): quia eadem Unctio, Spiritus Sanctus, ex Capite fluit in corpus, hoc est « populus messianicus ». — « Habet pro conditione dignitatem libertatemque filiorum Dei, in quorum cordibus Spiritus Sanctus sicut in templo inhabitat ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 13. — « Habet pro lege mandatum novum diligendi sicut Ipse Christus dilexit nos ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 13; cf Io 13,34. Haec est Lex « nova » Spiritus Sancti. Cf Rom 8,2; Gal 5,25. — Eius missio est, ut sal sit terrae et lux mundi. Cf Mt 5,13-16. « Pro toto [...] genere humano firmissimum est germen unitatis, spei et salutis ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 13. — Eius tandem finis est « Regnum Dei, ab Ipso Deo in terris inchoatum, ulterius dilatandum, donec in fine saeculorum ab Ipso etiam consummetur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 13.
Populus sacerdotalis, propheticus et regalis
Iesum Christum Pater Spiritu Sancto unxit atque « Sacerdotem, Prophetam et Regem » constituit. Universus populus Dei haec tria munera Christi participat et responsabilitates missionis fert et servitii quae ex illis derivantur. Cf Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptor hominis, 18-21: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 71 (1979) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1979) 301-320.
Cum quis populum Dei per fidem ingreditur et per Baptismum, participationem recipit in huius populi vocatione unica: in eius vocatione sacerdotali: « Christus Dominus, Pontifex ex hominibus assumptus novum populum "fecit regnum et sacerdotes Deo et Patri Suo". Baptizati enim, per regenerationem et Spiritus Sancti unctionem consecrantur in domum spiritualem et sacerdotium sanctum ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 14.
« Populus Dei sanctus de munere quoque prophetico Christi participat ». Praecipue per supernaturalem fidei sensum, qui proprius est populi universi, laicorum et hierarchiae, cum ille « semel traditae sanctis fidei indefectibiliter adhaeret » Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 16. eiusque profundius penetrat intelligentiam et testis fit Christi in medio mundi huius.
Populus denique Dei de munere regali participat Christi. Christus Suum regium exercet principatum omnes homines per Suam Mortem et Resurrectionem ad Se trahens. Cf Io 12,32. Christus, Rex et Dominus universi mundi, factus est omnium servus, quatenus « non venit ministrari sed ministrare et dare animam Suam Redemptionem pro multis » (Mt 20,28). Pro christiano, Illi « servire, regnare est »; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 41. Ecclesia praesertim « in pauperibus et patientibus imaginem Fundatoris sui pauperis et patientis agnoscit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 12. Populus Dei suam « regalem dignitatem » ducit in rem, secundum hanc vivens vocationem serviendi cum Christo.
« Omnes enim in Christo regeneratos, crucis signum efficit reges, Spiritus Sancti unctio consecrat sacerdotes, ut praeter istam specialem nostri ministerii servitutem universi spiritales et rationabiles christiani agnoscant se regii generis et sacerdotalis officii esse consortes. Quid enim tam regium quam subditum Deo animum corporis sui esse rectorem? Et quid tam sacerdotale quam vovere Domino conscientiam puram, et immaculatas pietatis hostias de altari cordis offerre? ». Sanctus Leo Magnus, Sermo 4, 1: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
II.Ecclesia – Corpus Christi
Ecclesia est communio cum Iesu
Inde ab initio, Iesus vitae Suae Suos associavit discipulos; Cf Mc 1,16-20; 3,13-19. eis Regni revelavit mysterium; Cf Mt 13,10-17. eos Suae missionis, gaudii Sui Cf Lc 10,17-20. et Suarum passionum participes effecit. Cf Lc 22,28-30. Iesus de communione adhuc intimiore loquitur inter Se et eos qui Illum sequentur: « Manete in me, et ego in vobis. [...] Ego sum vitis, vos palmites » (Io 15,4-5). Et communionem annuntiat arcanam et realem inter corpus Suum et nostrum: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo » (Io 6,56).
Iesus, cum visibilis Eius praesentia discipulis Eius sublata est, eos orphanos non reliquit. Cf Io 14,18. Eis promisit Se cum illis usque ad finem temporum esse mansurum. Cf Mt 28,20. Ipse eis Spiritum misit Suum. Cf Io 20,22; Act 2,33. Sic communio cum Iesu quodammodo facta est intensior: « Communicando enim Spiritum Suum, fratres Suos, ex omnibus gentibus convocatos, tamquam corpus Suum mystice constituit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 9.
Comparatio Ecclesiae cum corpore lumen emittit super nexum intimum inter Ecclesiam et Christum. Ipsa non est solum circa Illum congregata; est in Illo unificata, in corpore Illius. Tres rationes Ecclesiae - corporis Christi modo magis specifico sunt efferendae: unitas omnium membrorum inter se per ipsorum unionem cum Christo; Christus Caput corporis; Ecclesia, Christi Sponsa.
« Unum corpus »
Credentes qui Verbo Dei respondent et membra corporis Christi fiunt, arcte uniti cum Christo efficiuntur: « In corpore illo vita Christi in credentes diffunditur, qui Christo passo atque glorificato, per sacramenta arcano ac reali modo uniuntur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 9. Hoc speciatim verum est de Baptismo per quem Christi morti et resurrectioni unimur, Cf Rom 6,4-5; 1 Cor 12,13. et de Eucharistia, per quam « de corpore Domini realiter participantes, ad communionem cum Eo et inter nos elevamur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 9.
Unitas corporis diversitatem non abolet membrorum: « In aedificatione corporis Christi diversitas viget membrorum et officiorum. Unus est Spiritus, qui varia Sua dona, secundum divitias Suas atque ministeriorum necessitates ad Ecclesiae utilitatem dispertit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 10. Unitas corporis mystici inter fideles producit et fovet caritatem: « Unde si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive si unum membrum honoratur, congaudent omnia membra ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 10. Unitas denique corporis Christi de omnibus humanis divisionibus est victrix: « Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis: non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu » (Gal 3,27-28).
Huius corporis, Christus est Caput
Ipse nos Paschati unit Suo: omnia membra eniti debent ut Ipsi similia fiant « donec formetur Christus » in eis (Gal 4,19). « Quapropter in vitae Eius mysteria adsumimur, [...] Eius passionibus tamquam corpus Capiti consociamur, Ei compatientes, ut cum Eo conglorificemur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 10.
Ipse nostro providet augmento: Cf Col 2,19. Christus, ut nos in Se, Caput nostrum, Cf Eph 4,11-16. crescere faciat, disponit in corpore Suo, in Ecclesia, dona et ministeria per quae nos mutuo in salutis via adiuvamus.
Christus et Ecclesia sunt igitur « Christus totus ». Ecclesia est cum Christo una. Sancti huius unitatis sunt valde vivide conscii:
« Ergo gratulemur et agamus gratias, non solum nos christianos factos esse, sed Christum. Intelligitis, fratres, gratiam Dei super nos Capitis? Admiramini, gaudete, Christus facti sumus. Si enim Caput Ille, nos membra; totus homo, Ille et nos. [...] Plenitudo ergo Christi, Caput et membra. Quid est Caput et membra? Christus et Ecclesia ». Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 21, 8: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). « Redemptor noster unam Se personam cum sancta Ecclesia quam assumpsit, exhibuit ». Sanctus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, Praefatio, 6, 14: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). « Caput et membra sunt quasi una persona mystica ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 48, a. 2, ad 1: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. Quaedam sanctae Ioannae de Arco ad eius iudices sententia fidem sanctorum Doctorum redigit in synthesin bonumque credentis exprimit sensum: « Et eius est opinio quod totum est unum de Domino nostro et de Ecclesia, et quod de hoc non debet fieri ulla difficultas ». Sancta Ioanna de Arco, Dictum: Procès de condamnation, ed. P. Tisset (Paris 1960) p. 166 (textus gallicus.)
Ecclesia est Christi Sponsa
Unitas Christi et Ecclesiae, Capitis et membrorum corporis, etiam utriusque implicat in relatione personali distinctionem. Haec ratio saepe per sponsi et sponsae exprimitur imaginem. Thema Christi Ecclesiae Sponsi a Prophetis praeparatum est et a Ioanne Baptista annuntiatum. Cf Io 3,29. Dominus Se Ipsum denotat tamquam « Sponsum » (Mc 2,19). Cf Mt 22,1-14; 25,1-13. Apostolus Ecclesiam praesentat et unumquemque fidelem, Eius corporis membrum, tamquam Sponsam Christo Domino « desponsatam » ut cum Illo unus sit Spiritus. Cf 1 Cor 6,15-17; 2 Cor 11,2. Illa Sponsa est immaculata Agni immmaculati, Cf Apc 22,17; Eph 1,4; 5,27. quam Christus dilexit, pro qua Se tradidit « ut illam sanctificaret » (Eph 5,26), quam Ipse Sibi Foedere sociavit aeterno, et cuius, tamquam proprii corporis Sui, curam sumere non desinit. Cf Eph 5,29.
« Fit totus Christus, caput et corpus, et ex multis unus. [...] Sive autem caput loquatur, sive membra loquantur, Christus loquitur: loquitur ex persona capitis, loquitur ex persona corporis. Sed quid dictum est? "Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego, inquit, dico, in Christo et in Ecclesia" (Eph 5,31-32). Et Ipse in Evangelio: "Igitur iam non duo, sed una caro" (Mt 19,6). Nam ut noveritis has duas quodammodo esse personas, et rursus unam copulatione coniugii [...]. "Sponsum" Se dixit ex capite, "sponsam" ex corpore ». Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 74, 4: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
III.Ecclesia – Templum Spiritus Sancti
« Quod est spiritus noster, id est anima nostra, ad membra nostra; hoc Spiritus Sanctus ad membra Christi, ad corpus Christi, quod est Ecclesia ». Sanctus Augustinus, Sermo 268, 2: PL — Patrologia latina (J.P. Migne). « Huic autem Christi Spiritui tamquam non adspectabili principio id quoque attribuendum est, ut omnes corporis partes tam inter sese, quam cum excelso Capite suo coniungantur, totus in Capite cum sit, totus in Corpore, totus in singulis membris ». Pius XII, Litt. enc. Mystici corporis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Spiritus Sanctus Ecclesiam efficit « templum Dei vivi » (2 Cor 6,16). Cf 1 Cor 3,16-17; Eph 2,21.
« Hoc enim Ecclesiae creditum est Dei munus [...] et in eo deposita est communicatio Christi, id est Spiritus Sanctus, arrha incorruptelae et confirmatio fidei nostrae et scala ascensionis ad Deum. [...] Ubi enim Ecclesia, ibi et Spiritus Dei; et ubi Spiritus Dei, illic Ecclesia et omnis gratia ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 24, 1: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
Spiritus Sanctus « in omnibus corporis partibus cuiusvis est habendus actionis vitalis ac reapse salutaris principium ». Pius XII, Litt. enc. Mystici corporis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Ipse multipliciter in totius corporis aedificationem operatur in caritate: Cf Eph 4,16. per Verbum Dei « qui potens est aedificare » (Act 20,32), per Baptisma per quod Ipse corpus efformat Christi; Cf 1 Cor 12,13. per sacramenta quae membris Christi augmentum praebent et sanationem; per Apostolorum gratiam quae inter Eius dona praestat, Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 10. per virtutes quae secundum bonum agere faciunt, per multiplices denique speciales gratias (quae « charismata » appellantur) per quas Ipse fideles « aptos et promptos reddit ad suscipienda varia opera et officia, pro renovatione et ampliore aedificatione Ecclesiae proficua ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 16; cf Id., Decr. Apostolicam actuositatem, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 839-840.
Charismata
Charismata, sive extraordinaria sive simplicia et humilia, Spiritus Sancti sunt gratiae quae directe vel indirecte utilitatem habent ecclesialem, quatenus ad Ecclesiae ordinantur aedificationem, ad hominum bonum et ad mundi necessitates.
Charismata cum gratitudine sunt accipienda ab illo qui ea recipit, sed etiam ab omnibus Ecclesiae membris. Ea sunt revera mirabiles divitiae gratiae pro vitalitate apostolica et pro sanctitate totius corporis Christi; dummodo de donis agatur quae vere a Spiritu Sancto procedunt et modo exerceantur plene impulsibus authenticis Eiusdem Spiritus conformi, id est secundum caritatem, veram charismatum mensuram. Cf 1 Cor 13.
Hoc sensu, charismatum discretio apparet semper necessaria. Nullum charisma eximitur de relatione et submissione Pastoribus Ecclesiae. Eis « speciatim competit, non Spiritum extinguere, sed omnia probare et quod bonum est tenere », Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 17. ut omnia charismata in sua diversitate et complementaritate « ad utilitatem » (1 Cor 12,7) cooperentur. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 30: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 37; Ioannes Paulus II, Adh. ap. Christifideles laici, 24: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 81 (1989) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1989) 435.
Christus Iesus « dedit Semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni inquitate et mundaret Sibi populum peculiarem » (Tit 2,14).
« Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem » (1 Pe 2,9).
Ingressus in populum Dei per fidem fit et per Baptismum. « Ad novum populum Dei cuncti vocantur homines », Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 17. ut in Christo « homines unam familiam unumque populum Dei constituant ». Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 947.
Ecclesia corpus est Christi. Per Spiritum Eiusque actionem in sacramentis, praesertim in Eucharistia, Christus mortuus et resuscitatus communitatem credentium constituit tamquam corpus Suum.
In huius corporis unitate diversitas habetur membrorum et munerum. Omnia membra inter se uniuntur, peculiariter cum illis qui patiuntur, pauperes sunt et persecutione vexati.
Ecclesia corpus est cuius Christus est Caput: de Ipso, in Ipso et pro Ipso vivit; Ipse cum illa vivit et in illa.
Ecclesia Sponsa est Christi: Ipse eam dilexit et tradidit Semetipsum pro ea. Per Suum sanguinem eam purificavit. Eam Matrem fecit fecundam omnium filiorum Dei.
Ecclesia templum est Spiritus Sancti. Spiritus est velut corporis mystici anima, principium vitae eius, unitatis in diversitate et divitiarum suorum donorum et charismatum.
« Sic apparet universa Ecclesia sicuti "de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata" ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 7; cf Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 23: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 105 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Paragraphus 3 ECCLESIA EST UNA, SANCTA, CATHOLICA ET APOSTOLICA
« Haec est unica Christi Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam profitemur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 11. Haec quattuor attributa inseparabiliter inter se connexa, Cf Sanctum Officium, Epistula ad Episcopos Angliae (14 septembris 1864): DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Ecclesiae eiusque missionis lineamenta denotant essentialia. Ecclesia ea ex se ipsa non habet; Christus per Spiritum Sanctum tribuit Ecclesiae ut una, sancta, catholica sit et apostolica, atque etiam Ipse eam vocat ut unamquamque ex his qualitatibus deducat in rem.
Solum fides agnoscere potest Ecclesiam has proprietates ex fonte habere divino. Sed earum historicae manifestationes sunt etiam signa quae rationi humanae clare loquuntur. « Ecclesia per se ipsa — commemorat Concilium Vaticanum I —, ob suam [...] eximiam sanctitatem [...], ob catholicam unitatem invictamque stabilitatem magnum quoddam et perpetuum est motivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile ». Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
I.Ecclesia est una
Ecclesia una est ratione sui fontis: « Huius mysterii supremum exemplar et principium est in Trinitate Personarum unitas unius Dei Patris et Filii in Spiritu Sancto ». Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 92. Ecclesia una est ratione sui Fundatoris: « Ipse enim Filius incarnatus [...] per crucem Suam omnes homines Deo reconciliavit [...] restituens omnium unitatem in uno populo et uno corpore ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 78: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1101. Ecclesia una est ratione « animae » suae: « Spiritus Sanctus, qui credentes inhabitat totamque replet atque regit Ecclesiam, miram illam communionem fidelium efficit et tam intime omnes in Christo coniungit, ut Ecclesiae unitatis sit Principium ». Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 91. Ad ipsam ergo essentiam Ecclesiae pertinet ut una sit:
« O miraculum mysticum! Unus quidem est universorum Pater. Unum est etiam Verbum universorum, et Spiritus Sanctus unus, et Ipse est ubique. Una autem sola est Mater Virgo; mihi autem placet eam vocare Ecclesiam ». Clemens Alexandrinus, Paedagogus, 1, 6, 42: GCS — Die griechischen christlichen Schriftsteller (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
Haec tamen Ecclesia una, inde ab origine sua, se cum magna praesentat diversitate, quae simul procedit e varietate donorum Dei et e multiplicitate personarum quae illa recipiunt. In populi Dei unitate diversitates congregantur populorum et culturarum. Inter Ecclesiae membra diversitas exsistit donorum, munerum, condicionum et vitae modorum; « in ecclesiastica communione legitime adsunt Ecclesiae particulares, propriis traditionibus fruentes ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 18. Magnae huius diversitatis divitiae unitati Ecclesiae non opponuntur. Peccatum tamen et eius consequentiarum pondus constanter unitatis dono minantur. Propterea Apostolus hortari debet ad servandam « unitatem spiritus in vinculo pacis » (Eph 4,3).
Quaenam sunt haec unitatis vincula? Super omnia, caritas quae « est vinculum perfectionis » (Col 3,14). Sed Ecclesiae peregrinantis unitas etiam per visibilia communionis fulcitur vincula:
— per unius fidei Professionem ab Apostolis receptae; — per communem cultus divini celebrationem, praesertim sacramentorum; — per apostolicam ope sacramenti Ordinis successionem, quae concordiam familiae Dei sustinet fraternam. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 91-92; Id., Const. dogm. Lumen gentium, 14: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 18-19; CIC — Codex Iuris Canonici canon 205.
« Haec est unica Christi Ecclesia, [...] quam Salvator noster, post Resurrectionem Suam, Petro pascendam tradidit, eique ac ceteris Apostolis diffundendam et regendam commisit [...]. Haec Ecclesia, in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, subsistit in Ecclesia catholica, a Successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 11-12.
Decretum de Oecumenismo Concilii Vaticani II explicat: « Per solam enim catholicam Christi Ecclesiam, quae generale auxilium salutis est, omnis salutarium mediorum plenitudo attingi potest. Uni nempe Collegio apostolico cui Petrus praeest credimus Dominum commisisse omnia bona Foederis Novi, ad constituendum unum Christi corpus in terris, cui plene incorporentur oportet omnes, qui ad populum Dei iam aliquo modo pertinent ». Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 94.
Unitatis vulnera
De facto, « in hac una et unica Dei Ecclesia iam a primordiis scissurae quaedam exortae sunt, quas ut damnandas graviter vituperat Apostolus; posterioribus vero saeculis ampliores natae sunt dissensiones, et communitates haud exiguae a plena communione Ecclesiae catholicae seiunctae sunt, quandoque non sine hominum utriusque partis culpa ». Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 92-93. Rupturae quae unitatem vulnerant corporis Christi (distinguuntur haeresis, apostasia et schisma), Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 751. sine hominum peccatis non fiunt:
« Ubi peccata sunt, ibi est multitudo, ibi schismata, ibi haereses, ibi dissensiones; ubi autem virtus, ibi singularitas, ibi unio, ex quo omnium credentium erat cor unum et anima una ». Origenes, In Ezechielem homilia, 9, 1: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
Illi qui hodie in communitatibus ortis ex talibus rupturis nascuntur « et fide Christi imbuuntur, de separationis peccato argui nequeunt, eosque fraterna reverentia et dilectione amplectitur Ecclesia catholica. [...] Iustificati ex fide in Baptismate, Christo incorporantur, ideoque christiano nomine iure decorantur et a filiis Ecclesiae catholicae ut fratres in Domino merito agnoscuntur ». Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 93.
Praeterea, « elementa plura sanctificationis et veritatis » Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 12. extra visibiles Ecclesiae catholicae limites exsistunt: « Verbum Dei scriptum, vita gratiae, fides, spes et caritas, aliaque interiora Spiritus Sancti dona ac visibilia elementa ». Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 93; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, 15: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 19. Christi Spiritus his Ecclesiis et communitatibus utitur ecclesialibus tamquam salutis mediis quorum virtus ex gratiae et veritatis procedit plenitudine quam Christus Ecclesiae catholicae commisit. Haec omnia bona proveniunt a Christo et ad Illum ducunt Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 93. atque ex semetipsis « ad unitatem catholicam » Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 12. vocant.
In via ad unitatem
Unitatem, « quam Christus ab initio Ecclesiae Suae largitus est, [...] inamissibilem in Ecclesia catholica subsistere credimus et usque ad consummationem saeculi in dies crescere speramus ». Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 95. Christus Suae Ecclesiae donum unitatis semper praebet, sed Ecclesia semper orare et adlaborare debet ad conservandam, fulciendam et perficiendam unitatem quam pro illa Christus vult. Hac de causa, Ipse Iesus in hora Suae passionis Patrem oravit, et orare non desinit, pro Suorum discipulorum unitate: « ...ut omnes unum sint, sicut Tu, Pater, in me et ego in Te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia Tu me misisti » (Io 17,21). Optatum unitatem omnium christianorum restaurandi Christi est donum et Spiritus Sancti vocatio. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 90-91.
Ut huic adaequate respondeatur, requiruntur:
— permanens Ecclesiae renovatio in maiore fidelitate ad eius vocationem. Haec renovatio vis est motus unitatem versus; Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 96-97. — cordis conversio ut singuli « secundum Evangelium vitam degere studeant », Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 97. quia membrorum infidelitas Christi dono divisionum est causa; — oratio in communi, quia « cordis conversio vitaeque sanctitas, una cum privatis et publicis supplicationibus pro christianorum unitate, tamquam anima totius motus oecumenici existimandae sunt et merito oecumenismus spiritualis nuncupari possunt »; Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 98. — mutua fraterna cognitio; Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 98. — oecumenica institutio fidelium et speciatim sacerdotum; Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 99. — dialogus inter theologos et conventus inter christianos diversarum Ecclesiarum et communitatum; Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 94; Ibid., 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 98; Ibid., 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 99. — cooperatio inter christianos in diversis servitii hominum campis. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 99-100.
« Ad totam Ecclesiam sollicitudo unionis instaurandae spectat, tam ad fideles quam ad Pastores ». Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 96. Sed oportet nos esse conscios « hoc sanctum propositum reconciliandi christianos omnes in unitate unius unicaeque Ecclesiae Christi humanas vires et dotes excedere ». Hac de causa, nostram spem reponimus totam « in oratione Christi pro Ecclesia, in amore Patris erga nos, in virtute Spiritus Sancti ». Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 24: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 107.
II.Ecclesia est sancta
« Ecclesia [...] indefectibiliter sancta creditur. Christus enim Dei Filius, qui cum Patre et Spiritu "solus Sanctus" celebratur, Ecclesiam tamquam Sponsam Suam dilexit, Seipsum tradens pro ea, ut illam sanctificaret, eamque Sibi ut corpus Suum coniunxit atque Spiritus Sancti dono cumulavit, ad gloriam Dei ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 39: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 44. Ecclesia est igitur « populus Dei sanctus », Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 16. eiusque membra « sancti » appellantur. Cf Act 9,13; 1 Cor 6,1; 16,1.
Ecclesia, Christo unita, ab Ipso sanctificatur; ab Ipso et in Ipso illa fit etiam sanctificans: ad sanctificationem hominum in Christo et Dei glorificationem, « uti ad finem, omnia [...] Ecclesiae opera contendunt ». Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 102. In illa « omnis salutarium mediorum plenitudo » Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 94. reposita est. In illa « per gratiam Dei sanctitatem acquirimus ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 53.
« Ecclesia iam in terris vera sanctitate licet imperfecta insignitur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 53. In eius membris, sanctitas perfecta adhuc est acquirenda: « Tot ac tantis salutaribus mediis muniti, christifideles omnes, cuiusvis conditionis ac status, ad perfectionem sanctitatis qua Pater Ipse perfectus est, sua quisque via, a Domino vocantur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 16.
Caritas anima est sanctitatis ad quam omnes appellantur: illa « omnia sanctificationis media regit, informat ad finemque perducit »: Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 42: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 48.
« Intellexi Ecclesiae, si ipsa corpus variis compactum membris habeat, membrum maxime necessarium et omnium nobilissimum deesse non posse; intellexi Ecclesiam Cor habere et huiusmodi Cor esse Amore incensum. Intellexi unum Amorem facere ut membra Ecclesiae agant, etsi Amor extingueretur, Apostolos Evangelium non amplius esse annuntiaturos, Martyres recusaturos esse sanguinem effundere suum... Intellexi Amorem omnes in se concludere Vocationes, Amorem omnia esse, eundemque universa tempora et loca comprehendere... uno verbo amorem Aeternum esse ». Sancta Theresia a Iesu Infante, Manuscrit B, 3v: Manuscrits autobiographiques (Paris 1992) p. 299.
« Dum vero Christus, "sanctus, innocens, impollutus", peccatum non novit, sed sola delicta populi repropitiare venit, Ecclesia in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda, paenitentiam et renovationem continuo prosequitur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 12; cf Id., Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 92-94; Ibid., 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 96-97. Omnia Ecclesiae membra, eius ministris inclusis, se peccatores agnoscere debent. Cf 1 Io 1,8-10. In omnibus zizania peccati bono Evangelii semini usque ad finem temporum adhuc miscentur. Cf Mt 13,24-30. Ecclesia igitur peccatores congregat Christi salute captos, sed adhuc in sanctificationis via:
Ecclesia « est igitur sancta, licet in sinu suo peccatores complectatur; nam ipsa non alia fruitur vita, quam vita gratiae; hac profecto si aluntur, membra illius sanctificantur, si ab eadem se removent, peccata sordesque animae contrahunt, quae obstant, ne sanctitas eius radians diffundatur. Quare affligitur et paenitentiam agit pro noxis illis, potestatem habens ex his sanguine Christi et dono Spiritus Sancti filios suos liberandi ». Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 19: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 60 (1968) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1968) 440.
Ecclesia, quosdam canonizans fideles, id est sollemniter proclamans hos fideles heroice virtutes exercuisse et in fidelitate gratiae Dei duxisse vitam, potentiam agnoscit Spiritus sanctitatis qui est in ea, et spem sustinet fidelium his illos praebens tamquam exemplaria et intercessores. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 40: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 44-45; Ibid., 48-51: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 53-58. « In circumstantiis difficillimis per totam historiam Ecclesiae, semper sancti et sanctae fuerunt fons et origo renovationis ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Christifideles laici, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 81 (1989) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1989) 417. « Sanctitas Ecclesiae est profecto secretus fons et mensura infallibilis eius operositatis apostolicae et impetus missionarii ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Christifideles laici, 17: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 81 (1989) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1989) 419-420.
« Dum autem Ecclesia in beatissima Virgine ad perfectionem iam pertingit, qua sine macula et ruga exsistit, christifideles adhuc nituntur, ut devincentes peccatum in sanctitate crescant; ideoque oculos suos ad Mariam attollunt »: Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 65: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 64. in ea, Ecclesia est iam plene sancta.
III.Ecclesia est catholica
Quid « catholica » significet?
Verbum « catholica » significat « universalis » sive « secundum totalitatem » sive « secundum integritatem ». Ecclesia est catholica duplici sensu: Est catholica quia in ea Christus est praesens. « Ubi fuerit Christus Iesus, ibi catholica est Ecclesia ». Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Smyrnaeos 8, 2: SC — Sources chrétiennesbis, p. 138 (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici). In ea Christi corporis, eius Capiti uniti, subsistit plenitudo, Cf Eph 1,22-23. id quod implicat eam ex Illo recipere « plenitudinem mediorum salutis » Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 953. ab Ipso volitorum: rectae et completae fidei confessionem, vitam sacramentalem integram atque ordinatum in successione apostolica ministerium. Hoc sensu fundamentali, Ecclesia die Pentecostes erat catholica, Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 950-951. et ipsa id semper erit usque ad diem Parusiae.
Ea est catholica quia a Christo ad genus humanum mittitur universum: Cf Mt 28,19.
« Ad novum populum Dei cuncti vocantur homines. Quapropter hic populus, unus et unicus manens, ad universum mundum et per omnia saecula est dilatandus, ut propositum adimpleatur voluntatis Dei, qui naturam humanam in initio condidit unam, filiosque Suos, qui erant dispersi, in unum tandem congregare statuit. [...] Hic universalitatis character, qui populum Dei condecorat, Ipsius Domini donum est, quo catholica Ecclesia efficaciter et perpetuo tendit ad recapitulandam totam humanitatem cum omnibus bonis eius, sub Capite Christo, in unitate Spiritus Eius ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 17.
Unaquaeque particularis Ecclesia est « catholica »
« Christi Ecclesia vere adest in omnibus legitimis fidelium congregationibus localibus, quae, Pastoribus suis adhaerentes, et ipsae in Novo Testamento Ecclesiae vocantur. [...] In eis praedicatione Evangelii Christi congregantur fideles et celebratur mysterium Coenae Domini [...]. In his communitatibus, licet saepe exiguis et pauperibus, vel in dispersione degentibus, praesens est Christus, cuius virtute consociatur una, sancta, catholica et apostolica Ecclesia ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 31.
Nomine Ecclesiae particularis, quae in primis dioecesis est (vel eparchia), communitas quaedam intelligitur fidelium in communione fidei et sacramentorum cum eorum Episcopo in successione apostolica ordinato. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 677; CIC — Codex Iuris Canonici canones 368-369; CCEO — Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium canones 177, § 1. 178. 311, § 1. 312. Hae Ecclesiae particulares « ad imaginem Ecclesiae universalis » sunt formatae, « in quibus et ex quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 27.
Ecclesiae particulares plene sunt catholicae per communionem cum una ex ipsis: cum Ecclesia Romana, quae « caritati praesidens » Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, Inscr.: SC — Sources chrétiennesbis, p. 106 (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici). est. « Ad hanc enim Ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 3, 2: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)); cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Pastor aeternus, c. 2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. « Ab initio enim quando ad nos Dei Verbum assumpta carne descendit, unicam firmam basim et fundamentum omnes ubique christianorum Ecclesiae, quae ibi [Romae] est, maximam nacti sunt habentque Ecclesiam: ut in quam, iuxta ipsam Salvatoris promissionem, portae inferi haudquaquam praevaluerint ». Sanctus Maximus Confessor, Opuscula theologica et polemica: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne).
« Caveamus autem, ne Ecclesiam universalem cogitemus quamdam esse summam vel, si dicere licet, foederatam consociationem [...] Ecclesiarum particularium [...]. Ecclesia ipsa, vocatione et missione universali, cum radices mittit in varias conditiones, ad civilem, socialem et humanum ordinem spectantes, in quavis orbis terrae parte exteriores facies ac lineamenta diversa induit ». Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 62: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 68 (1976) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1976) 52. Dives disciplinarum ecclesiasticarum, liturgicorum rituum, patrimoniorum theologicorum et spiritualium Ecclesiis localibus propriorum « in unum conspirans varietas indivisae Ecclesiae catholicitatem luculentius demonstrat ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 29.
Quis ad Ecclesiam pertinet catholicam?
« Ad [...] catholicam populi Dei unitatem [...] omnes vocantur homines, ad eamque variis modis pertinent vel ordinantur sive fideles catholici, sive alii credentes in Christo, sive denique omnes universaliter homines, gratia Dei ad salutem vocati ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 18.
« Illi plene Ecclesiae societati incorporantur, qui Spiritum Christi habentes, integram eius ordinationem omniaque media salutis in ea instituta accipiunt, et in eiusdem compage visibili cum Christo, eam per Summum Pontificem atque Episcopos regente, iunguntur, vinculis nempe Professionis fidei, sacramentorum et ecclesiastici regiminis ac communionis. Non salvatur tamen, licet Ecclesiae incorporetur, qui in caritate non perseverans, in Ecclesiae sinu "corpore" quidem, sed non "corde" remanet ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 14: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 18-19.
« Cum illis qui, baptizati, christiano nomine decorantur, integram autem fidem non profitentur vel unitatem communionis sub Successore Petri non servant, Ecclesia semetipsam novit plures ob rationes coniunctam ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 15: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 19. « Hi enim qui in Christum credunt et Baptismum rite receperunt, in quadam cum Ecclesia catholica communione, etsi non perfecta constituuntur ». Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 93. Cum Ecclesiis orthodoxis haec communio tam profunda est « ut paululum ei desit ad plenitudinem assequendam quae permittat communem celebrationem Eucharistiae Domini ». Paulus VI, Allocutio in Aede Sixtina, decem exactis annis a sublatis mutuis excommunicationibus inter Romanam et Constantinopolitanam Ecclesias (14 decembris 1975): AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 68 (1976) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1976) 121; cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 13-18: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 100-104.
Ecclesia et non-christiani
« [...] qui Evangelium nondum acceperunt, ad populum Dei diversis rationibus ordinantur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 20. Relatio Ecclesiae cum populo Iudaico. Ecclesia, populus Dei in Novo Foedere, suum proprium scrutans mysterium, vinculum suum cum populo detegit Iudaico, Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 742-743. ad quem « prius locutus est Dominus Deus noster ». Feria VI in passione Domini, Celebratio passionis Domini, Oratio universalis VI: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 254. Aliter ac apud alias religiones non christianas, fides Iudaica revelationi Dei in Vetere Foedere est iam responsum. Huius populi Iudaici « adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones, [...] [eius] sunt patres, et [...] [ex eo] Christus secundum carnem » (Rom 9,4-5), « sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei » (Rom 11,29).
Ceterum, si futurum consideretur, populus Dei Veteris Foederis et novus populus Dei ad scopos tendunt analogos: exspectationem Adventus (vel reditus) Messiae. Sed, ex alia parte, est exspectatio reditus Messiae, mortui et resuscitati, tamquam Domini et Filii Dei agniti; ex alia vero parte, exspectatio Adventus, in fine temporum, Messiae, cuius lineamenta velata permanent, exspectatio quam tragoedia ignorantiae vel inscientiae comitatur Christi Iesu.
Relationes Ecclesiae cum musulmanis. « Propositum salutis et eos amplectitur, qui Creatorem agnoscunt, inter quos imprimis musulmanos, qui fidem Abrahae se tenere profitentes, nobiscum Deum adorant unicum, misericordem, homines die novissimo iudicaturum ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 20; cf Id., Decl. Nostra aetate, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 741-742.
Ecclesiae vinculum cum religionibus non christianis imprimis illud est originis et finis generi humano communium:
« Una enim communitas sunt omnes gentes, unam habent originem, cum Deus omne genus hominum inhabitare fecerit super universam faciem terrae, unum etiam habent finem ultimum, Deum, cuius providentia ac bonitatis testimonium et consilia salutis ad omnes se extendunt, donec uniantur electi in Civitate sancta ». Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 740.
Ecclesia in aliis religionibus « in umbris et imaginibus » inquisitionem agnoscit Dei ignoti, sed proximi, quia Ipse omnibus vitam, spiritum et omnia praebet et quia Ipse vult omnes homines salvos fieri. Sic Ecclesia quidquid bonum et verum in religionibus inveniri potest, tamquam praeparationem evangelicam considerat « et ab Illo datum qui illuminat omnem hominem, ut tandem vitam habeat ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 20; cf Id., Decl. Nostra aetate, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 740-741; Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 53: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 68 (1976) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1976) 41.
Homines tamen in suo religiose procedendi modo etiam limites manifestant et errores qui in eis imaginem deturpant Dei:
« At saepius homines, a Maligno decepti, evanuerunt in cogitationibus suis, et commutaverunt veritatem Dei in mendacium, servientes creaturae magis quam Creatori vel sine Deo viventes ac morientes in hoc mundo, extremae desperationi exponuntur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 20.
Pater, ut omnes filios Suos quos peccatum dispersit et avertit, iterum congregaret, totam humanitatem in Ecclesiam Filii Sui convocare voluit. Ecclesia est locus in quo humanitas suam unitatem suamque salutem recuperare debet. Ipsa est « mundus reconciliatus ». Cf Sanctus Augustinus, Sermo 96, 7, 9: PL — Patrologia latina (J.P. Migne). Ipsa haec navis est « quae pleno dominicae crucis velo Sancti Spiritus flatu in hoc bene navigat mundo » Sanctus Ambrosius, De virginitate 18, 119: Sancti Ambrosii Episcopi Mediolanensis opera, v. 142 (Milano-Roma 1989) p. 96 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). secundum aliam imaginem Patribus Ecclesiae acceptam, ipsa ab Arca Noe figuratur quae sola salvat de diluvio. Cf iam 1 Pe 3,20-21.
« Extra Ecclesiam nulla salus »
Quomodo haec assertio saepe a Patribus Ecclesiae repetita est intelligenda? Modo positivo formulata, significat omnem salutem a Christo-Capite per Ecclesiam procedere quae corpus est Eius:
Sancta Synodus « docet [...], sacra Scriptura et Traditione innixa, Ecclesiam hanc peregrinantem necessariam esse ad salutem. Unus enim Christus est mediator ac via salutis, qui in corpore Suo, quod est Ecclesia, praesens nobis fit; Ipse autem necessitatem fidei et Baptismi expressis verbis inculcando, necessitatem Ecclesiae, in quam homines per Baptismum tamquam per ianuam intrant, simul confirmavit. Quare illi homines salvari non possent, qui Ecclesiam Catholicam a Deo per Iesum Christum ut necessariam esse conditam non ignorantes, tamen vel in eam intrare, vel in eadem perseverare noluerint ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 14: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 18.
Haec affirmatio ad illos non refertur qui sine culpa sua Christum Eiusque ignorant Ecclesiam:
« Qui enim Evangelium Christi Eiusque Ecclesiam sine culpa ignorantes, Deum tamen sincero corde quaerunt, Eiusque voluntatem per conscientiae dictamen agnitam operibus adimplere, sub gratiae influxu, conantur, aeternam salutem consequi possunt ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 20; cf Sanctum Officium, Epistula ad Archiepiscopum Bostoniensem (8 augusti 1949): DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
« Etsi ergo Deus viis Sibi notis homines Evangelium sine eorum culpa ignorantes ad fidem adducere possit, sine qua impossibile est Ipsi placere, Cf Heb 11,6. Ecclesiae tamen necessitas incumbit, simulque ius sacrum, evangelizandi » Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 955. omnes homines.
Missio – exigentia catholicitatis Ecclesiae
Missionale mandatum. « Ad gentes divinitus missa ut sit "universale salutis sacramentum" Ecclesia ex intimis propriae catholicitatis exigentiis, mandato sui Fundatoris oboediens, Evangelium omnibus hominibus nuntiare contendit »: Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 947. « Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi » (Mt 28,19-20).
Missionis origo et scopus. Mandatum Domini missionale fontem suum habet ultimum in amore aeterno Sanctissimae Trinitatis: « Ecclesia peregrinans natura sua missionaria est, cum ipsa ex missione Filii missioneque Spiritus Sancti originem ducat secundum propositum Dei Patris ». Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 948. Ultimus missionis scopus alius non est quam homines efficere participes communionis exsistentis inter Patrem et Filium in Ipsorum amoris Spiritu. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 23: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 269-270.
Missionis motivum. Ex Dei erga omnes homines amore hausit semper Ecclesia obligationem et vim sui impulsus missionalis: « Caritas enim Christi urget nos... » (2 Cor 5,14). Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 842-843; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 259-260. Revera, Deus « omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (1 Tim 2,4). Deus vult omnium salutem per veritatis agnitionem. Salus in veritate invenitur. Qui motioni Spiritus veritatis oboediunt, sunt iam in salutis via; sed Ecclesia, cui haec veritas concredita est, eorum optato debet occurrere ut eisdem eam afferat. Quia ipsa consilium salutis credit universale, missionaria esse debet.
Missionis viae. « Spiritus [...] Sanctus primas partes agens est totius missionis ecclesialis ». Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 21: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 268. Ipse Ecclesiam conducit in missionis viis. Eadem continuat et per historiam explicat missionem Ipsius Christi, qui evangelizare pauperibus missus est; « eadem via, instigante Spiritu Christi, Ecclesia procedere debet ac Ipse Christus processit, via nempe paupertatis, oboedientiae, servitii et Sui Ipsius immolationis usque ad mortem, ex qua per Resurrectionem Suam victor processit ». Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 952. Hoc modo, « semen est sanguis christianorum ». Tertullianus, Apologeticum, 50, 13: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
At Ecclesia in sua peregrinatione etiam experitur « quantum inter se distent nuntius a se prolatus et humana debilitas eorum quibus Evangelium concreditur ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 43: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1064. Populus Dei, nonnisi « paenitentiam et renovationem » prosequens Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 12; cf Ibid., 15: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 20. et « per angustam viam crucis procedens », Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 947. Regnum Christi extendere valet. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 12-20: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 260-268. « Sicut autem Christus opus Redemptionis in paupertate et persecutione perfecit, ita Ecclesia ad eamdem viam ingrediendam vocatur, ut fructus salutis hominibus communicet ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 12.
Ecclesia, per suam ipsam missionem, « una cum tota humanitate incedit eamdemque cum mundo sortem terrenam experitur, ac tamquam fermentum et veluti anima societatis humanae in Christo renovandae et in familiam Dei transformandae exsistit ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 40: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1058. Missionalis igitur nisus patientiam exigit. Is per annuntiationem Evangelii incipit ad populos et ad coetus qui nondum in Christum credunt; Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 42-47: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 289-295. prosequitur christianas stabiliens communitates quae signa sint praesentiae Dei in mundo, Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 15: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 964. et locales fundans Ecclesias; Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 48-49: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 295-297. processum aggreditur inculturationis ad Evangelium in populorum culturis incarnandum; Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 52-54: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 299-302. non illi deerit ut etiam contrarium experiatur exitum. « Quod autem ad homines coetus et populos attinet, eos gradatim tantum tangit ac penetrat, et sic eos in catholicam plenitudinem assumit ». Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 953.
Ecclesiae missio nisum postulat in christianorum unitatem. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 50: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 297-298. Etenim « divisiones christianorum impedimento Ecclesiae sunt quominus ipsa ad effectum deducat plenitudinem catholicitatis sibi propriam in iis filiis, qui sibi quidem Baptismate appositi, sed a sua plena communione seiuncti sunt. Immo et pro ipsa Ecclesia difficilius fit plenitudinem catholicitatis sub omni respectu in ipsa vitae realitate exprimere ». Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 96.
Missionale opus dialogum observantia plenum implicat cum illis qui nondum Evangelium acceptant. Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 55: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 302-304.Credentes pro se ipsis ex hoc dialogo profectum possunt obtinere, melius cognoscere discentes « quidquid [...] veritatis et gratiae iam apud gentes quasi secreta Dei praesentia inveniebatur ». Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 958.Ipsi Bonum Nuntium illis qui eum ignorant, annuntiant ut consolident, compleant et elevent veritatem et bonum quae Deus inter homines et populos diffudit, atque ut eos ab errore purificent et malo « ad gloriam Dei, confusionem Daemonis et beatitudinem hominis ». Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 958.
IV.Ecclesia est apostolica
Ecclesia est apostolica quia est super Apostolos fundata, et quidem triplici sensu:
— ipsa fuit et permanet aedificata « super fundamentum Apostolorum » (Eph 2,20 Cf Apc 21,14.), testium ab Ipso Christo electorum et missorum; Cf Mt 28,16-20; Act 1,8; 1 Cor 9,1; 15,7-8; Gal 1,1; etc. — ipsa, adiutorio Spiritus habitantis in ea, doctrinam, Cf Act 2,42. bonum depositum, sana verba ab Apostolis audita Cf 2 Tim 1,13-14. custodit et transmittit; — ipsa doceri, sanctificari et dirigi pergit ab Apostolis usque ad Christi reditum ope eorum qui illos in eorum munere pastorali succedunt: ope collegii Episcoporum, « cui assistunt presbyteri, una cum Successore Petri Ecclesiaeque Summo Pastore ». Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 952. « Qui gregem Tuum, Pastor aeterne, non deseris, sed per beatos Apostolos continua protectione custodis, ut iisdem rectoribus gubernetur, quos Filii Tui vicarios eidem contulisti praeesse Pastores ». Praefatio de Apostolis I: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 426.
Apostolorum missio
Iesus est Patris Missus. Inde ab initio Sui ministerii « vocat ad Se, quos voluit Ipse [...]. Et fecit Duodecim, ut essent cum Illo, et ut mitteret eos praedicare » (Mc 3,13-14). Exinde ii erunt Eius « missi » (verbum graecum apostoloi hoc significat). Ipse in eis Suam propriam prosequitur missionem: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos » (Io 20,21). Cf Io 13,20; 17,18. Eorum ministerium est ergo missionis Eius continuatio: « Qui recipit vos, me recipit », dicit Ipse Duodecim (Mt 10,40). Cf Lc 10,16.
Iesus eos missioni Suae coniungit a Patre receptae: sicut « non potest Filius a Se facere quidquam » (Io 5,19.30), sed omnia recipit a Patre qui Illum misit, sic ii quos Iesus mittit, nihil possunt facere sine Illo Cf Io 15,5. a quo missionis mandatum et potestatem illam adimplendi recipiunt. Christi igitur Apostoli sciunt se a Deo factos esse idoneos « ministros Novi Testamenti » (2 Cor 3,6), « Dei ministros » (2 Cor 6,4), « pro Christo [...] legatione » fungentes (2 Cor 5,20), « ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei » (1 Cor 4,1).
In Apostolorum munere, quaedam habetur ratio quae transmitti non potest: esse scilicet resurrectionis Domini testes electos atque Ecclesiae fundamenta. Sed alia etiam permanens habetur ratio eorum muneris. Christus eis promisit Se cum illis usque ad finem temporum esse permansurum. Cf Mt 28,20. « Missio illa divina, a Christo Apostolis concredita, ad finem saeculi erit duratura, cum Evangelium, ab eis tradendum, sit in omne tempus pro Ecclesia totius vitae principium. Quapropter Apostoli [...] de instituendis successoribus curam egerunt ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 20: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 23.
Episcopi Apostolorum successores
Apostoli « ut missio ipsis concredita post eorum mortem continuaretur, cooperatoribus suis immediatis, quasi per modum testamenti, demandaverunt munus perficiendi et confirmandi opus ab ipsis inceptum, commendantes illis ut attenderent universo gregi, in quo Spiritus Sanctus eos posuit pascere Ecclesiam Dei. Constituerunt itaque huiusmodi viros ac deinceps ordinationem dederunt, ut cum decessissent, ministerium eorum alii viri probati exciperent ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 20: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 23; cf Sanctus Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios, 42, 4: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici, 1, 152); Ibid., 44, 2: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici, 1, 154-156).
« Sicut autem permanet munus a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum, ita permanet munus Apostolorum pascendi Ecclesiam, ab ordine sacrato Episcoporum iugiter exercendum ». Propterea docet Ecclesia « Episcopos ex divina institutione in locum Apostolorum successisse, tamquam Ecclesiae Pastores, quos qui audit, Christum audit, qui vero spernit, Christum spernit et Eum qui Christum misit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 20: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 24.
Apostolatus
Tota Ecclesia est apostolica quatenus, per successores Petri et Apostolorum, in fidei et vitae communione cum origine permanet sua. Tota Ecclesia est apostolica quatenus in mundum « mittitur » universum; omnia Ecclesiae membra, licet modis diversis, hanc participant missionem. « Vocatio enim christiana, natura sua, vocatio quoque est ad apostolatum ». « Apostolatus » appellatur « omnis navitas corporis mystici » ad « Regnum Christi ubique terrarum » dilatandum. Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 838.
« Cum Christus missus a Patre totius apostolatus Ecclesiae fons et origo sit, patet fecunditatem apostolatus » tam ministrorum ordinatorum quam laicorum « pendere ex ipsorum cum Christo vitali unione ». Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 840; cf Io 15,5. Apostolatus, secundum vocationes, temporis postulationes, diversa Spiritus Sancti dona, formas maxime diversas sumit. Sed caritas, hausta praesertim ex Eucharistia, semper « veluti anima est totius apostolatus ». Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 839.
Ecclesia est una, sancta, catholica et apostolica in sua profunda et ultima identitate, quia in ea iam exsistit et in fine temporum adimplebitur « Regnum caelorum », « Regnum Dei », Cf Apc 19,6. quod in Persona Christi advenit et in corde eorum qui Ei sunt incorporati, modo crescit arcano usque ad suam plenam eschatologicam manifestationem. Tunc omnes homines ab Eo redempti, in Eo effecti « sancti et immaculati in conspectu Dei in caritate », Cf Eph 1,4. congregabuntur tamquam unicus populus Dei, « Sponsa Agni », Cf Apc 21,9. « Civitas sancta descendens de caelo a Deo, habens claritatem Dei »; Cf Apc 21,10-11. « et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum Agni » (Apc 21,14).
Ecclesia est una: ipsa unum habet Dominum, unam profitetur fidem, ex uno nascitur Baptismo, nonnisi unum efformat corpus, uno vivificatum Spiritu, in ordine ad unam spem, Cf Eph 4,3-5. in cuius impletione omnes superabuntur divisiones.
Ecclesia est sancta: Sanctissimus Deus eius est auctor; Christus eius Sponsus est, qui tradidit Semetipsum ut eam sanctificaret; Spiritus sanctitatis eam vivificat. Licet peccatores amplectatur, ipsa est sine peccato ex peccatoribus facta. In sanctis sanctitas eius elucet; in Maria est ipsa iam plene sancta.
Ecclesia est catholica: ipsa totalitatem annuntiat fidei; in se fert et administrat mediorum salutis plenitudinem; ipsa mittitur ad omnes gentes; ad omnes homines se dirigit; omnia amplectitur tempora; ipsa « natura sua missionaria est ». Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 948.
Ecclesia est apostolica: ipsa est super fundamentis mansuris aedificata: duodecim Apostolos Agni; Cf Apc 21,14. ipsa est indestructibilis; Cf Mt 16,18. ipsa in veritate servatur infallibiliter; Christus eam per Petrum et alios gubernat Apostolos, praesentes in eorum successoribus, in Summo Pontifice et in Episcoporum collegio.
« Unica Christi Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam profitemur, [...] subsistit in Ecclesia catholica, a Successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata, licet extra eius compaginem elementa plura sanctificationis et veritatis inveniantur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 11-12.
Paragraphus 4 CHRISTIFIDELES: HIERARCHIA, LAICI, VITA CONSECRATA
« Christifideles sunt qui, utpote per Baptismum Christo incorporati, in populum Dei sunt constituti, atque hac ratione muneris Christi sacerdotalis, prophetici et regalis suo modo participes facti, secundum propriam cuiusque condicionem, ad missionem exercendam vocantur, quam Deus Ecclesiae in mundo adimplendam concredidit ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 204, § 1; cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 31: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 37-38.
« Inter christifideles omnes, ex eorum quidem in Christo regeneratione, vera viget quoad dignitatem et actionem aequalitas, qua cuncti, secundum propriam cuiusque condicionem et munus, ad aedificationem corporis Christi cooperantur ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 208; cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 32: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 38-39.
Differentiae ipsae quas Dominus inter corporis Sui membra ponere voluit, eius unitatem servant eiusque missionem. Quia « est in Ecclesia diversitas ministerii, sed unitas missionis. Apostolis eorumque successoribus a Christo collatum est munus in Ipsius nomine et potestate docendi, sanctificandi et regendi. At laici, muneris sacerdotalis, prophetici et regalis Christi participes effecti, suas partes in missione totius populi Dei explent in Ecclesia et in mundo ». Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 838-839. Tandem « ex utraque parte [ex hierarchia et ex laicis] habentur christifideles, qui professione consiliorum evangelicorum [...] suo peculiari modo Deo consecrantur et Ecclesiae missioni salvificae prosunt ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 207, § 2.
I.Hierarchica Ecclesiae constitutio
Cur ministerium ecclesiale?
Ipse Christus est ministerii fons in Ecclesia. Ipse illud instituit illique auctoritatem et missionem, directionem praebuit et finalitatem:
« Christus Dominus, ad populum Dei pascendum semperque augendum, in Ecclesia Sua varia ministeria instituit, quae ad bonum totius corporis tendunt. Ministri enim, qui sacra potestate pollent, fratribus suis inserviunt, ut omnes qui de populo Dei sunt [...] ad salutem perveniant ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 18: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 21-22.
« Quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? » (Rom 10,14-15). Nemo, nec individuum ullum neque ulla communitas, potest sibi ipsi Evangelium annuntiare: « Fides ex auditu » (Rom 10,17). Nemo potest sibi ipsi mandatum dare et missionem Evangelium nuntiandi. Missus a Domino non auctoritate propria loquitur et agit, sed virtute auctoritatis Christi; non tamquam communitatis membrum, sed eidem nomine Christi loquens. Nemo potest sibi ipsi conferre gratiam, haec debet donari et offerri. Hoc supponit ministros gratiae, auctoritate et aptitudine a Christo ornatos. Ab Eo Episcopi et presbyteri missionem et facultatem (« sacram potestatem ») agendi in persona Christi Capitis accipiunt, diaconi vero vim populo Dei serviendi in « diaconia » liturgiae, verbi et caritatis, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio. Hoc ministerium, in quo missi a Christo e dono Dei faciunt et tribuunt quod ex se ipsis facere et tribuere non possunt, Ecclesiae traditio « sacramentum » appellat. Ministerium Ecclesiae per sacramentum proprium confertur.
Intrinsece coniuncta naturae sacramentali ministerii ecclesialis est eius indoles servitii. Ministri etenim, prorsus dependentes a Christo qui missionem praebet et auctoritatem, vere sunt « servi Christi » Cf Rom 1,1. ad imaginem Christi qui libere propter nos « formam servi » (Phil 2,7) accepit. Quia verbum et gratia quorum sunt ministri, eorum non sunt, sed Christi qui illa eis pro aliis concredidit, ipsi libere omnium fient servi. Cf 1 Cor 9,19.
Eodem modo, sacramentalis naturae ministerii ecclesialis est ut indolem collegialem habeat. Revera, Dominus Iesus, inde ab initio Sui ministerii, Duodecim instituit, « novi Israel germina simulque sacrae hierarchiae » originem. Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 951. Simul electi, etiam sunt simul missi, eorumque unitas fraterna in servitium erit fraternae communionis omnium fidelium; ea quasi reverberatio erit et testimonium communionis Personarum divinarum. Cf Io 17,21-23. Hac de causa, quilibet Episcopus suum exercet ministerium in collegii episcopalis sinu, in communione cum Episcopo Romano, sancti Petri Successore et collegii capite; presbyteri ministerium exercent suum in presbyterii dioecesis sinu, sub Episcopi sui directione.
Naturae denique sacramentalis est ministerii ecclesialis ut habeat indolem personalem. Si Christi ministri in communione agunt, etiam semper modo agunt personali. Unusquisque personaliter vocatur: « Tu me sequere » (Io 21,22), Cf Mt 4,19.21; Io 1,43. ut, in missione communi, testis sit personalis, responsabilitatem personaliter ferens coram Illo qui missionem praebet, « in Eius persona » et pro personis agens: « Ego te baptizo in nomine Patris... »; « Ego te absolvo... ».
Ministerium sacramentale in Ecclesia est igitur servitium in nomine Christi exercitum. Hoc indolem habet personalem et formam collegialem. Haec in vinculis efficitur inter collegium episcopale et eius caput, Successorem Petri, et in relatione inter responsabilitatem pastoralem Episcopi pro sua Ecclesia particulari et sollicitudinem collegii episcopalis communem pro Ecclesia universali.
Collegium episcopale eiusque caput, Romanus Pontifex
Christus, Duodecim condens, « ad modum collegii seu coetus stabilis instituit, cui ex iisdem electum Petrum praefecit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 19: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 22. « Sicut statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium apostolicum constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, Successor Petri et Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 25; cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 330.
Dominus e solo Simone, cui nomen dedit Petri, petram fecit Ecclesiae Suae. Ei claves eius dedit; Cf Mt 16,18-19. eum pastorem totius gregis instituit. Cf Io 21,15-17. « Illud autem ligandi ac solvendi munus, quod Petro datum est, collegio quoque Apostolorum, suo capiti coniuncto, tributum esse constat ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 26. Hoc Petri et aliorum Apostolorum pastorale munus ad Ecclesiae pertinet fundamenta. Id ab Episcopis continuatur sub Romani Pontificis primatu.
Summus Pontifex, Romanus Episcopus et Successor sancti Petri, « est unitatis, tum Episcoporum tum fidelium multitudinis, perpetuum ac visibile principium et fundamentum ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 27. « Romanus enim Pontifex habet in Ecclesiam, vi muneris sui, Vicarii scilicet Christi et totius Ecclesiae Pastoris, plenam, supremam et universalem potestatem, quam semper libere exercere valet ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 26; cf Id., Decr. Christus Dominus, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 673; Ibid., 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 676.
« Collegium autem seu corpus Episcoporum auctoritatem non habet, nisi simul cum Pontifice Romano, [...] ut capite eius intellegatur ». Hoc collegium, qua tale, « subiectum quoque supremae ac plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit, quae quidem potestas nonnisi consentiente Romano Pontifice exerceri potest ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 26; cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 336.
« Potestatem in universam Ecclesiam Collegium Episcoporum sollemni modo exercet in Concilio Oecumenico ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 337, § 1. « Concilium Oecumenicum nunquam datur, quod a Successore Petri non sit ut tale confirmatum vel saltem receptum ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 27.
« Collegium hoc quatenus ex multis compositum, varietatem etuniversalitatem populi Dei, quatenus vero sub uno capite collectum unitatem gregis Christi exprimit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 26.
« Episcopi autem singuli visibile principium et fundamentum sunt unitatis in suis Ecclesiis particularibus ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm Lumen gentium, 23: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 27. Qua tales « regimen suum pastorale super portionem populi Dei sibi commissam [...] exercent », Concilium Vaticanum II, Const. dogm Lumen gentium, 23: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 27. cum presbyterorum et diaconorum assistentia. Sed, qua collegii episcopalis membra, singuli eorum pro omnibus Ecclesiis participant sollicitudinem, Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 674. quam exercent imprimis « bene regendo propriam Ecclesiam ut portionem Ecclesiae universalis », sic conferentes « ad bonum totius mystici corporis, quod est etiam corpus Ecclesiarum ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 28. Haec sollicitudo praesertim ad pauperes extendetur, Cf Gal 2,10. ad eos qui persecutionem propter fidem patiuntur, necnon ad missionarios qui in tota operantur terra.
Ecclesiae particulares proximae et cultura praeditae homogenea provincias efformant ecclesiasticas vel ampliores circumscriptiones patriarchatus appellati vel regiones. Cf Canones Apostolorum, 34 [Constitutiones apostolicae, 8, 47, 34]: SC — Sources chrétiennes (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici, Didascalia et Constitutiones Apostolorum, 1, 572-574). Harum circumscriptionum Episcopi in Synodis possunt congregari vel in provincialibus Conciliis. « Simili ratione Coetus Episcopales hodie multiplicem atque fecundam opem conferre possunt, ut collegialis affectus ad concretam applicationem perducatur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 29.
Munus docendi
Episcopi, cum presbyteris, cooperatoribus suis, « primum habent officium Evangelium Dei omnibus evangelizandi », Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 995. secundum Domini mandatum. Cf Mc 16,15. Ipsi « sunt fidei praecones, qui novos discipulos ad Christum adducunt, et doctores authentici » fidei apostolicae, « auctoritate Christi praediti ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 29.
Christus, qui veritas est, ad Ecclesiam in puritate fidei ab Apostolis transmissae conservandam, voluit Ecclesiae Suae participationem in Sua propria infallibilitate conferre. « Mediante supernaturali sensu fidei », populus Dei « fidei indefectibiliter adhaeret », sub ductu vivi Magisterii Ecclesiae. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 16; cf Id., Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 822.
Missio Magisterii coniungitur cum indole definitiva Foederis a Deo in Christo cum populo Suo instaurati; Ipse eum a deviationibus protegere debet et defectibus, eique possibilitatem obiectivam tutari fidem authenticam sine errore profitendi. Sic Magisterii pastorale munus ordinatur ad vigilandum ut populus Dei in veritate permaneat quae liberat. Ad hoc servitium adimplendum, Christus Pastores charismate donavit infallibilitatis in rebus fidei et morum. Huius charismatis exercitium diversas potest induere formas:
Hac « infallibilitate Romanus Pontifex, Collegii Episcoporum caput vi muneris sui gaudet, quando, ut supremus omnium christifidelium Pastor et Doctor, qui fratres suos in fide confirmat, doctrinam de fide vel moribus definitivo actu proclamat. [...] Infallibilitas Ecclesiae promissa in corpore Episcoporum quoque inest, quando supremum Magisterium cum Petri Successore exercet », presertim in aliquo Concilio Oecumenico. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 30; cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Pastor aeternus, c. 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Cum Ecclesia, ope sui supremi Magisterii, quaedam « tamquam divinitus revelata credenda proponit » Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 822. et tamquam doctrinam Christi, talibus « definitionibus fidei obsequio est adhaerendum ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 30. Haec infallibilitas « tantum patet quantum divinae Revelationis patet depositum ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 30.
Assistentia divina etiam Apostolorum successoribus praebetur in communione cum Petri Successore docentibus, et peculiariter Episcopo Romano, totius Ecclesiae Pastori, cum, quin ad definitionem perveniant infallibilem et quin « modo definitivo » se exprimant, in Magisterii ordinarii exercitio doctrinam proponunt quae ad meliorem Revelationis ducit intelligentiam in rebus fidei et morum. Christifideles huic ordinario Magisterio « religioso animi obsequio adhaerere debent », Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 29-30. quod, licet ab assensu fidei distinguatur, illum tamen protrahit.
Munus sanctificandi
Episcopus etiam « est "oeconomus gratiae supremi sacerdotii" », Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 31. praesertim in Eucharistia quam ipse offert et cuius oblationem per presbyteros, cooperatores suos, tutatur. Eucharistia enim centrum est vitae Ecclesiae particularis. Episcopus et presbyteri Ecclesiam sanctificant oratione sua suoque labore, per verbi et sacramentorum ministerium. Eam sanctificant per exemplum suum, non « dominantes in cleris, sed formae facti gregis » (1 Pe 5,3). Sic fiet « ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniant sempiternam ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 32.
Munus regendi
« Episcopi Ecclesias particulares sibi commissas ut vicarii et legati Christi regunt, consiliis, suasionibus, exemplis, verum etiam auctoritate et sacra potestate », Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 27: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 32. quam tamen debent ad aedificandum exercere in servitii spiritu, qui ille est Magistri eorum. Cf Lc 22,26-27.
« Haec potestas qua, nomine Christi, personaliter funguntur, est propria, ordinaria et immediata, licet a suprema Ecclesiae auctoritate exercitium eiusdem ultimatim regatur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 27: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 32. Sed Episcopi considerandi non sunt tamquam vicarii Romani Pontificis, cuius ordinaria et immediata super omnem Ecclesiam auctoritas illam eorum non abrogat, sed e contra confirmat et defendit. Haec exerceri debet in communione cum tota Ecclesia sub Romani Pontificis ductu.
Bonus Pastor exemplar erit et « forma » muneris pastoralis Episcopi. Debilitatum suarum conscius, Episcopus « condolere potest iis qui ignorant et errant. Subditos, quos ut veros filios suos fovet [...], audire ne renuat. [...] Fideles autem Episcopo adhaerere debent sicut Ecclesia Iesu Christo, et sicut Iesus Christus Patri »: Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 27: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 33.
« Omnes Episcopo obtemperate, ut Iesus Christus Patri, et presbyterio ut Apostolis; diaconos autem revereamini ut Dei mandatum. Separatim ab Episcopo nemo quidquam faciat eorum, quae ad Ecclesiam spectant ». Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Smyrnaeos 8, 1: SC — Sources chrétiennesbis, 138 (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici).
II.Christifideles laici
« Nomine laicorum hic intelleguntur omnes christifideles praeter membra ordinis sacri et status religiosi in Ecclesia sanciti, christifideles scilicet qui, utpote Baptismate Christo concorporati, in populum Dei constituti, de munere Christi sacerdotali, prophetico et regali suo modo participes facti, pro parte sua missionem totius populi christiani in Ecclesia et in mundo exercent ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 31: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 37.
Laicorum vocatio
« Laicorum est, ex vocatione propria, res temporales gerendo et secundum Deum ordinando, Regnum Dei quaerere. [...] Ad illos ergo peculiari modo spectat res temporales omnes, quibus arcte coniunguntur, ita illuminare et ordinare, ut secundum Christum iugiter fiant et crescant et sint in laudem Creatoris et Redemptoris ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 31: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 37-38.
Laicorum christianorum incepta peculiariter sunt necessaria cum agitur de detegendis et inveniendis mediis ut ea quae doctrina et vita christianae exigunt, realitates sociales, politicas, oeconomicas imbuant. Haec incepta elementum sunt normale vitae Ecclesiae:
« Christifideles, et magis concrete laici, in prima vitae Ecclesiae inveniuntur acie; per illos Ecclesia societatis humanae vitale est principium. Propterea illi, et quidem praecipue, semper clarius conscii esse debent se non solum ad Ecclesiam pertinere, sed Ecclesiam esse, id est, christifidelium in terris communitatem sub communis capitis ductu, nempe Romani Pontificis, et Episcoporum in communione cum ipso. Illi sunt Ecclesia ». Pius XII, Allocutio ad Patres Cardinales recenter creatos (20 februarii 1946): AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 38 (1946) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1946) 149; adductus a Ioanne Paulo II, Adh. ap. Christifideles laici, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 81 (1989) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1989) 406.
Laici, quia ipsis, sicut omnibus christifidelibus, a Deo virtute Baptismi et Confirmationis apostolatus est commendatus, officio tenentur et iure gaudent, sive individualiter sive in consociationibus congregati, laborandi ut nuntius divinus salutis ab omnibus hominibus et in terra universa cognoscatur et accipiatur; haec obligatio est adhuc urgentior cum homines nonnisi per eos Evangelium audire possunt et Christum cognoscere. Eorum actio in communitatibus ecclesialibus ita est necessaria ut, sine illa, apostolatus Pastorum plerumque non possit suum plenum effectum obtinere. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 33: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 39.
Participatio laicorum in munere sacerdotali Christi
« Laici, utpote Christo dicati et Spiritu Sancto uncti, mirabiliter vocantur et instruuntur, ut uberiores semper fructus Spiritus in ipsis producantur. Omnia enim eorum opera, preces et incepta apostolica, conversatio coniugalis et familiaris, labor quotidianus, animi corporisque relaxatio, si in Spiritu peragantur, immo molestiae vitae si patienter sustineantur, fiunt spirituales hostiae, acceptabiles Deo per Iesum Christum, Cf 1 Pe 2,5. quae in Eucharistiae celebratione, cum dominici corporis oblatione, Patri piissime offeruntur. Sic et laici, qua adoratores ubique sancte agentes, ipsum mundum Deo consecrant ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 34: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 40; cf Ibid., 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 14-15.
Modo peculiari, parentes munus participant sanctificationis « vitam coniugalem spiritu christiano ducendo et educationem christianam filiorum procurando ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 835, § 4.
Laici, si qualitates habeant requisitas, possunt modo stabili ad ministeria admitti lectoris et acolythi. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 230, § 1. « Ubi Ecclesiae necessitas id suadeat, deficientibus ministris, possunt etiam laici, etsi non sint lectores vel acolythi, quaedam eorundem officia supplere, videlicet ministerium verbi exercere, precibus liturgicis praeesse, Baptismum conferre atque sacram Communionem distribuere, iuxta iuris praescripta ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 230, § 3.
Eorum participatio in munere prophetico Christi
« Christus [...] Suum munus propheticum adimplet, non solum per Hierarchiam, [...] sed etiam per laicos, quos ideo et testes constituit et sensu fidei et gratia verbi instruit »: Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 35: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 40.
« Instructio [...] conversiva ad fidem [...] potest competere cuilibet praedicatori, vel etiam cuilibet fideli ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 71, a. 4, ad 3: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.
Laici suam missionem propheticam etiam per evangelizationem adimplent, « nuntium Christi scilicet et testimonio vitae et verbo prolatum ». Apud laicos « haec evangelizatio [...] notam quamdam specificam et peculiarem efficacitatem acquirit ex hoc, quod in communibus condicionibus vitae completur »: Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 35: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 40.
« Apostolatus tamen huiusmodi non in solo vitae testimonio consistit; verus apostolatus quaerit occasiones Christum verbis annuntiandi sive non credentibus [...], sive fidelibus ». Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 843; cf Id., Decr. Ad gentes, 15: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 965.
Illi ex christifidelibus laicis qui harum rerum capaces sint et ad eas efformentur, suum etiam possunt praebere concursum ad catecheticam formationem, Cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 774. 776. 780. ad scientiarum sacrarum institutionem, Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 229. ad communicationis socialis media. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 822, § 3.
« Pro scientia, competentia et praestantia quibus pollent, ipsis ius est, immo et aliquando officium, ut sententiam suam de his quae ad bonum Ecclesiae pertinent sacris Pastoribus manifestent eamque, salva fidei morumque integritate ac reverentia erga Pastores, attentisque communi utilitate et personarum dignitate, ceteris christifidelibus notam faciant ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 212, § 3.
Eorum participatio in munere Christi regali
Christus, per Suam oboedientiam usque ad mortem, Cf Phil 2,8-9. Suis discipulis communicavit donum libertatis regiae ut « sui abnegatione vitaque sancta regnum peccati in seipsis devincant ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 41.
« Quicumque proprium corpus subegerit nec eius passionibus turbari animam suam rector sui congrua vivacitate permiserit, is bene regia quadam potestate se cohibens rex dicitur, quod regere se noverit et arbiter sui iuris sit, non captivus trahatur in culpam ». Sanctus Ambrosius, Expositio psalmi CXVIII, 14, 30: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
« Laici praeterea, collatis quoque viribus, instituta ac condiciones mundi, si qua mores ad peccatum incitant, ita sanent, ut haec omnia ad iustitiae normas conformentur et virtutum exercitio potius faveant quam obsint. Ita agendo culturam operaque humana valore morali imbuent ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 42.
« Laici [...] possunt animadvertere se vocatos esse vel vocari ad consociandam operam cum Pastoribus in famulatu communitatis ecclesialis, in eius auctum et vitae ubertatem, dum ministeria valde distincta exercent, pro gratia atque charismatibus, quae Dominus iis dilargiri voluerit ». Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 73: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 68 (1976) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1976) 61.
In Ecclesia, in exercitio potestatis regiminis, « christifideles laici ad normam iuris cooperari possunt ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 129, § 2. Sic cum eorum praesentia in Conciliis particularibus, Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 443, § 4. Synodis dioecesanis, Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 463, § 1-2. Consiliis pastoralibus; Cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 511-512. 536. in exercitio muneris pastoralis cuiusdam paroeciae; Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 517, § 2. collaboratione in Consiliis de rebus oeconomicis; Cf CIC — Codex Iuris Canonici canones 492, § 1. 537. participatione in tribunalibus ecclesiasticis, Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 1421, § 2. etc.
Christifideles debent « sedulo distinguere inter iura et officia quae eis incumbunt, quatenus Ecclesiae aggregantur, et ea quae eis competunt, ut sunt humanae societatis membra. Utraque inter se harmonice consociare satagent, memores se, in quavis re temporali, christiana conscientia duci debere, cum nulla humana activitas, ne in rebus temporalibus quidem, Dei imperio substrahi possit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 42.
« Sic omnis laicus, ex ipsis donis sibi collatis, testis simul et vivum instrumentum missionis ipsius Ecclesiae exsistit "secundum mensuram donationis Christi" (Eph 4,7) ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 33: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 39.
III.Vita consecrata
« Status [...], qui professione consiliorum evangelicorum constituitur, licet ad Ecclesiae structuram hierarchicam non spectet, ad eius tamen vitam et sanctitatem inconcusse pertinet ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 44: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 51.
Consilia evangelica, vita consecrata
Consilia evangelica, in sua multiplicitate, omnibus Christi proponuntur discipulis. Perfectio caritatis, ad quam omnes christifideles vocantur, pro illis qui libere vocationem assumunt ad vitam consecratam, implicat obligationem observandi castitatem in caelibatu pro Regno, paupertatem et oboedientiam. Horum consiliorum professio, in vitae stabilis statu ab Ecclesia agnito, « vitam consecratam » Deo distinguit. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 42-43: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 47-50; Id., Decr. Perfectae caritatis, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 702-703.
Vitae consecratae status apparet tunc tamquam unus e modis vivendi in consecratione « intimiore », quae in Baptismo radicatur et Deo totaliter devovet. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Perfectae caritatis, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 704-705. In vita consecrata, christifideles sibi proponunt, sub Spiritus Sancti motione, Christum pressius sequi, se Deo super omnia dilecto dare et, perfectionem persequentes caritatis in Regni servitio, gloriam mundi futuri significare et annuntiare in Ecclesia. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 573.
Arbor magna, plures rami
« Quasi in arbore ex germine divinitus dato mirabiliter et multipliciter in agro Domini ramificata, variae formae vitae solitariae vel communis, variaeque Familiae [...] [creverunt], quae tum ad profectum sodalium, tum ad bonum totius corporis Christi opes augent ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 43: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 49.
« Inde ab exordiis quidem Ecclesiae fuerunt viri et mulieres, qui per praxim consiliorum evangelicorum Christum maiore cum libertate sequi pressiusque imitari intenderunt et suo quisque modo vitam Deo dicatam duxerunt, e quibus multi, Spiritu Sancto afflante, vel vitam solitariam degerunt vel Familias religiosas suscitaverunt, quas Ecclesia sua auctoritate libenter suscepit et adprobavit ». Concilium Vaticanum II, Decr. Perfectae caritatis, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 702.
Episcopi nova dona vitae consecratae a Spiritu Sancto Ecclesiae Eius concredita semper discernere satagent; novarum vitae consecratae formarum approbatio Sedi Apostolicae reservatur. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 605.
Vita eremitica
Eremitae, quin publice tria consilia evangelica semper profiteantur, « arctiore a mundo secessu, solitudinis silentio, assidua prece et paenitentia, suam in laudem Dei et mundi salutem vitam devovent ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 603, § 1.
Ipsi singulis hanc interiorem mysterii Ecclesiae ostendunt rationem, quae intimitas est personalis cum Christo. Eremitae vita, oculis hominum abscondita, silentiosa est praedicatio Eius, cui ipse vitam suam donavit, quia Is pro ipso est omnia. Ibi vocatio habetur peculiaris ad inveniendam in deserto, in ipso spirituali proelio, Crucifixi gloriam.
Virgines et viduae consecratae
A temporibus apostolicis, virgines Cf 1 Cor 7,34-36. fuerunt et viduae christianae, Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Vita consecrata, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 88 (1996) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1996) 382. quae a Domino vocatae ut Ei sine divisione adhaereant in maiore cordis, corporis et spiritus libertate, consilium ceperunt, ab Ecclesia approbatum, vivendi respective in virginitatis vel castitatis perpetuae statu « propter Regnum caelorum » (Mt 19,12).
Virgines, « sanctum propositum emittentes Christum pressius sequendi, ab Episcopo dioecesano iuxta probatum ritum liturgicum Deo consecrantur, Christo Dei Filio mystice desponsantur et Ecclesiae servitio dedicantur ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 604, § 1. Per hunc sollemnem ritum (Consecratio virginum), « virgo [...] [constituitur] persona sacrata, signum transcendens amoris Ecclesiae erga Christum, imago eschatologica Sponsae caelestis vitaeque futurae ». Ordo Consecrationis virginum, Praenotanda, 1, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 7.
Aliis vitae consecratae formis accedens, Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 604, § 1. ordo virginum mulierem in mundo viventem (vel monialem) instituit in oratione, paenitentia, fratrum servitio et apostolico labore, secundum statum et charismata unicuique respective oblata. Cf Ordo Consecrationis virginum, Praenotanda, 2, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 7. Virgines consecratae consociari possunt ut fidelius propositum servent suum. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 604, § 2.
Vita religiosa
Vita religiosa, in Oriente prioribus christianismi saeculis orta Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 15: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 102. et in institutis canonice ab Ecclesia erectis acta, Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 573. ab aliis vitae consecratae formis distinguitur ratione cultuali, publica consiliorum evangelicorum professione, vita fraterna in communi ducta, testimonio unioni Christi et Ecclesiae tributo. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 607.
Vita religiosa ab Ecclesiae procedit mysterio. Ea donum est quod Ecclesia a Domino recipit suo et quod ipsa, tamquam statum stabilem fideli vocato a Deo in professione offert consiliorum. Sic Ecclesia simul potest Christum manifestare et se tamquam Salvatoris agnoscere Sponsam. Vita religiosa invitatur ut, sub formis diversis, ipsam Dei significet caritatem, in nostri temporis sermone.
Omnes religiosi, exempti vel non exempti, Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 591. inter Episcopi dioecesani in eius pastorali munere cooperatores locum obtinent. Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 33-35: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 690-692. Plantatio et dilatatio missionalis Ecclesiae praesentiam requirunt vitae religiosae omnibus eius formis inde ab evangelizationis initio. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 18: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 968-969; Ibid., 40: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 987-988. « Illustrat historia merita egregia religiosarum Familiarum in fide propaganda necnon in novis conformandis Ecclesiis: nec solum antiquorum Institutorum monasticorum et Ordinum Mediae Aetatis, verum nostrae etiam aetatis Congregationum ». Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 69: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 317.
Instituta saecularia
« Institutum saeculare est institutum vitae consecratae, in quo christifideles in saeculo viventes ad caritatis perfectionem contendunt atque ad mundi sanctificationem praesertim ab intus conferre student ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 710.
Membra horum institutorum, « vita perfecte et omnino [huic] sanctificationi consecrata », Pius XII, Const. ap. Provida Mater: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 39 (1947) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1947) 118. « munus Ecclesiae evangelizandi, in saeculo et ex saeculo, participant », CIC — Codex Iuris Canonici canon 713, § 2. ubi eorum praesentia ut fermentum agit. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Perfectae caritatis, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 707. Eorum testimonium vitae christianae tendit ad ordinandas secundum Deum res temporales atque ad mundum virtute Evangelii informandum. Vinculis sacris consilia assumunt evangelica et inter se communionem servant et fraternitatem vitae rationi saeculari eorum proprias. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 713.
Societates vitae apostolicae
Diversis vitae consecratae formis « accedunt societates vitae apostolicae, quarum sodales, sine votis religiosis, finem apostolicum societatis proprium prosequuntur et, vitam fraternam in communi ducentes, secundum propriam vitae rationem, per observantiam constitutionum ad perfectionem caritatis tendunt. Inter has sunt societates in quibus sodales [...] consilia evangelica assumunt » secundum suas constitutiones. CIC — Codex Iuris Canonici canon 731, § 1-2.
Consecratio et missio: Regem annuntiare qui venit
Deo summe dilecto traditus, ille quem iam Baptismus Ei dicaverat, sic intimius servitio divino invenitur consecratus et bono Ecclesiae deditus. Per statum consecrationis ad Deum, Ecclesia manifestat Christum atque ostendit quomodo Spiritus Sanctus modo admirabili in ipsa agat. Ii qui consilia evangelica profitentur, habent imprimis, ut missionem, suam consecrationem in vitam ducere. « Cum vi ipsius consecrationis sese servitio Ecclesiae dedicent, obligatione tenentur ad operam, ratione suo Instituto propria, speciali modo in actione missionali navandam ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 783; cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 69: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 83 (1991) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1991) 317-318.
In Ecclesia quae est veluti sacramentum, id est signum et instrumentum vitae Dei, vita religiosa tamquam signum mysterii Redemptionis apparet peculiare. « Pressius » Christum sequi et imitari, « clarius » Eius manifestare exinanitionem, est « profundius » praesens, in corde Christi, esse coaetaneis suis. Illi qui in hac « arctiore » sunt via, suos fratres exemplo stimulant suo et « praeclarum et eximium testimonium reddunt, mundum transfigurari Deoque offerri non posse sine spiritu beatitudinum ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 31: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 37.
Sive hoc testimonium publicum sit, sicut in statu religioso, sive magis privatum vel etiam secretum, Christi Adventus pro omnibus consecratis origo et eorum vitae permanet directio:
« Cum enim populus Dei hic manentem civitatem non habeat, [...] [hic status] tum bona caelestia iam in hoc saeculo praesentia omnibus credentibus manifestat, tum vitam novam et aeternam Redemptione Christi acquisitam testificat, tum resurrectionem futuram et gloriam Regni caelestis praenuntiat ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 44: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 50-51.
« Ex divina institutione, inter christifideles sunt in Ecclesia ministri sacri, qui in iure et clerici vocantur; ceteri autem et laici nuncupantur ». Denique ex utraque hac parte habentur christifideles qui, per consiliorum evangelicorum professionem, sunt Deo consecrati et sic missioni prosunt Ecclesiae. Cf CIC — Codex Iuris Canonici canon 207, § 1-2.
Christus ad fidem annuntiandam et Regnum Suum stabiliendum Suos mittit Apostolos eorumque successores. Eos Suae missionis facit participes. Ii potestatem agendi in Eius persona ab Ipso accipiunt.
Dominus ex Petro fundamentum Ecclesiae Suae fecit visibile. Ei claves dedit eius. Episcopus Ecclesiae Romanae, Successor Petri, « Collegii Episcoporum est caput, Vicarius Christi atque universae Ecclesiae his in terris Pastor ». CIC — Codex Iuris Canonici canon 331.
Romanus Pontifex « suprema, plena, immediata et universali in curam animarum, ex divina institutione, gaudet potestate ». Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 673.
Episcopi, a Spiritu Sancto constituti, Apostolis succedunt. « Singuli visibile principium et fundamentum sunt unitatis in suis Ecclesiis particularibus ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 27.
Episcopi, a presbyteris, suis collaboratoribus, et a diaconis adiuti, munus habent fidem authentice docendi, cultum divinum, praecipue Eucharistiam, celebrandi, et Ecclesias suas, tamquam veri Pastores, regendi. Eorum muneri etiam omnium Ecclesiarum pertinet sollicitudo cum et sub Romano Pontifice.
« Cum vero laicorum statui hoc sit proprium ut in medio mundi negotiorumque saecularium vitam agant, ipsi a Deo vocantur ut, spiritu christiano ferventes, fermenti instar in mundo apostolatum suum exerceant ». Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 839.
Laici sacerdotium Christi participant: Ei semper magis uniti, gratiam Baptismi et Confirmationis in omnibus vitae personalis, familiaris, socialis et ecclesialis rationibus explicant, et sic vocationem ad sanctitatem omnibus baptizatis directam deducunt in rem.
Laici, propter suam missionem propheticam, « etiam ad hoc vocantur ut in omnibus, in media quidem humana consortione, Christi sint testes ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 43: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1063.
Laici, propter suam missionem regiam, per suam abnegationem et per sanctitatem vitae suae possunt peccato imperium eius in se ipsis evellere et in mundo. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 41.
Vita Deo consecrata per professionem publicam consiliorum evangelicorum distinguitur paupertatis, castitatis et oboedientiae in statu vitae stabilis ab Ecclesia agnito.
Deo summe dilecto traditus, ille quem iam Baptismus ad Eum destinaverat, in vitae consecratae statu, intimius servitio divino dicatus invenitur et totius Ecclesiae bono deditus.
Paragraphus 5 SANCTORUM COMMUNIO
Symbolum Apostolicum postquam « sanctam Ecclesiam catholicam » est professum, « sanctorum communionem » adiungit. Hic articulus quodammodo explicitatio est praecedentis: « Ecclesia quid est aliud quam sanctorum omnium congregatio? ». Sanctus Nicetas Remesianae, Instructio ad competentes, 5, 3, 23 [Explanatio Symboli, 10]: TPL — Textus patristici et liturgici (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). Sanctorum communio est profecto Ecclesia.
« Quia omnes fideles sunt unum corpus, bonum unius alteri communicatur. [...] Unde et inter alia credenda [...], est quod communicatio bonorum sit in Ecclesia [...]. Principale membrum est Christus, quia est Caput. [...] Bonum ergo Christi communicatur [...] omnibus membris; et haec communicatio fit per sacramenta Ecclesiae ». Sanctus Thomas Aquinas, In Symbolum Apostolorum scilicet « Credo in Deum » expositio, 13: Opera omnia, v. 27 (Parisiis 1875) p. 224. « Unitas enim Spiritus, a quo illa regitur, efficit ut quidquid in eam collatum est, commune sit ». Catechismus Romanus, 1, 10, 24: ed.P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 119.
Expressio igitur « sanctorum communio » duas habet significationes: « communionem rerum sanctarum (sancta) » et « communionem inter personas sanctas (sancti) ».
« Sancta sanctis! » a celebrante proclamatur in plerisque liturgiis orientalibus cum elevatio fit sanctorum Donorum ante Communionis servitium. Christifideles (sancti) corpore et sanguine Christi (sancta) nutriuntur ut in communione Spiritus Sancti crescant (Koinonia) eamque mundo communicent.
I.Bonorum spiritualium communio
In communitate primitiva Ierusalem, discipuli « erant [...] perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus » (Act 2,42). Communio in fide. Fides fidelium est fides Ecclesiae ab Apostolis accepta, thesaurus vitae qui communicatus ditescit.
Sacramentorum communio. « Omnium enim sacramentorum fructus ad universos fideles pertinet; quibus sacramentis, veluti sacris vinculis, Christo connectuntur et copulantur, et maxime omnium baptismo, quo tamquam ianua in Ecclesiam ingrediuntur. Hac autem sanctorum communione sacramentorum communionem intelligi debere, Patres in Symbolo significant [...]. Hoc nomen [communionis] omnibus sacramentis convenit, cum Deo nos coniungant [...]; magis tamen proprium est Eucharistiae, quae hanc efficit communionem ». Catechismus Romanus, 1, 10, 24: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 119.
Charismatum communio: in Ecclesiae communione, Spiritus Sanctus « inter omnis ordinis fideles distribuit gratias quoque speciales » ad Ecclesiae aedificationem. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 16. « Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem » (1 Cor 12,7).
« Erant illis omnia communia » (Act 4,32): « Nihil tandem a vere christiano homine possidetur, quod sibi cum ceteris omnibus commune esse non existimare debeat; quare ad sublevandam indigentium miseriam prompti ac parati esse debent ». Catechismus Romanus, 1, 10, 27: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 121. Christianus est administrator bonorum Domini. Cf Lc 16,1-3.
Communio caritatis: in sanctorum communione « nemo [...] nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur » (Rom 14,7). « Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte » (1 Cor 12,26-27). Caritas « non quaerit, quae sua sunt » (1 Cor 13,5). Cf 1 Cor 10,24. Nostrorum actuum minimus in caritate factus ad omnium profectum repercutitur, in hac mutua necessitudine cum omnibus hominibus, vivis et mortuis, quae in sanctorum communione fundatur. Omne peccatum huic nocet communioni.
II.Communio inter Ecclesiam caelestem et terrestrem
Tres Ecclesiae status. « Donec ergo Dominus venerit in maiestate Sua et omnes angeli cum Eo et, destructa morte, Illi subiecta fuerint omnia, alii e discipulis Eius in terris peregrinantur, alii hac vita functi purificantur, alii vero glorificantur intuentes "clare Ipsum Deum trinum et unum, sicuti est" »: Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 49: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 54.
« Omnes tamen, gradu quidem modoque diverso, in eadem Dei et proximi caritate communicamus et eundem hymnum gloriae Deo nostro canimus. Universi enim qui Christi sunt, Spiritum Eius habentes, in unam Ecclesiam coalescunt et invicem cohaerent in Ipso ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 49: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 54-55.
« Viatorum igitur unio cum fratribus qui in pace Christi dormierunt, minime intermittitur, immo secundum perennem Ecclesiae fidem, spiritualium bonorum communicatione roboratur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 49: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 55.
Sanctorum intercessio: « Ex eo enim quod coelites intimius cum Christo uniuntur, totam Ecclesiam in sanctitatem firmius consolidant [...]. Non desinunt apud Patrem pro nobis intercedere, exhibentes merita quae per unum mediatorem Dei et hominum, Christum Iesum in terris sunt adepti. [...] Eorum proinde fraterna sollicitudine infirmitas nostra plurimum iuvatur »: Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 49: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 55.
« Nolite plorare, quia ego utilior ero vobis ad locum, ad quem vado, quam hic fuerim ».« In meo degere volo caelo, bonum faciens in terra ». Sancta Theresia a Iesu Infante, Verba (17 iulii 1897): Derniers Entretiens (Paris 1971) p. 270.
Communio cum sanctis. « Nec tamen solius exempli titulo coelitum memoriam colimus, sed magis adhuc ut totius Ecclesiae unio in Spiritu roboretur per fraternae caritatis exercitium. Nam sicut christiana inter viatores communio propinquius nos ad Christum adducit, ita consortium cum sanctis nos Christo coniungit, a quo tamquam a fonte et capite omnis gratia et ipsius populi Dei vita promanat »: Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 50: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 56.
« Illum [Christum] enim, utpote Filium Dei, adoramus; martyres vero tamquam Domini discipulos et imitatores merito diligimus propter eximiam ipsorum erga Regem ac Magistrum suum benevolentiam; quorum utinam et nos fiamus consortes ac condiscipuli ». Martyrium sancti Polycarpi 17, 3: SC — Sources chrétiennesbis, 232 (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici).
Cum defunctis communio: « Hanc communionem totius Iesu Christi mystici corporis apprime agnoscens, Ecclesia viatorum inde a primaevis christianae religionis temporibus, defunctorum memoriam magna cum pietate excoluit et, quia "sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur" (2 Mac 12,46), etiam suffragia pro illis obtulit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 50: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 55. Nostra pro eis oratio non solum eos potest iuvare, sed etiam eorum intercessionem pro nobis efficacem facere.
In una Dei familia. « Omnes qui filii Dei sumus et unam familiam in Christo constituimus, dum in mutua caritate et una Sanctissimae Trinitatis laude invicem communicamus, intimae Ecclesiae vocationi correspondemus ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 51: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 58.
Ecclesia est « sanctorum communio »: haec expressio imprimis « res sanctas » (sancta) denotat et maxime Eucharistiam, per quam « repraesentatur et efficitur unitas fidelium, qui unum corpus in Christo constituunt ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 6.
Haec locutio etiam communionem denotat « personarum sanctarum » (sancti) in Christo qui « pro omnibus mortuus est », ita ut id quod unusquisque in et pro Christo facit vel patitur, ferat fructum pro omnibus.
« Credimus communionem omnium christifidelium, scilicet eorum qui in terris peregrinantur, qui vita functi purificantur et qui caelesti beatitudine perfruuntur, universosque in unam Ecclesiam coalescere; ac pariter credimus in hac communione praesto nobis esse misericordem Dei Eiusque sanctorum amorem, qui semper precibus nostris pronas aures praebent ». Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 30: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 60 (1968) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1968) 445.
Paragraphus 6 MARIA – MATER CHRISTI, MATER ECCLESIAE
Postquam de beatae Virginis munere in mysterio Christi et Spiritus sumus locuti, oportet nunc eius locum in mysterio Ecclesiae considerare. « Virgo enim Maria [...] ut vera Mater Dei ac Redemptoris agnoscitur et honoratur [...], immo "plane Mater membrorum (Christi), [...] quia cooperata est caritate ut fideles in Ecclesia nascerentur, quae illius Capitis membra sunt ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 53: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 57-58; cf Sanctus Augustinus, De sancta virginitate 6, 6: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). « Maria, [...] Mater Christi, Mater etiam [...] Ecclesiae ». Paulus VI, Allocutio ad Conciliares Patres, tertia exacta Oecumenicae Synodi Sessione (21 novembris 1964): AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 1015.
I.Maternitas Mariae relate ad Ecclesiam
Tota suo Filio unita...
Munus Mariae erga Ecclesiam ab eius unione cum Christo est inseparabile, ex ea directe derivatur. « Haec autem Mariae cum Filio in opere salutari coniunctio a tempore virginalis conceptionis Christi ad Eius usque Mortem manifestatur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 57: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 61. In hora passionis Eius illa est peculiariter manifesta:
« Beata Virgo in peregrinatione fidei processit, suamque unionem cum Filio fideliter sustinuit usque ad crucem, ubi non sine divino consilio stetit, vehementer cum Unigenito suo condoluit et sacrificio Eius se materno animo sociavit, victimae de se genitae immolationi amanter consentiens; ac demum ab Eodem Christo Iesu in cruce moriente uti mater discipulo, hisce verbis data est: "Mulier, ecce filius tuus" » (cf Io 19,26-27). Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 58: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 61-62.
Maria, post Ascensionem Filii sui, « primitiis Ecclesiae precibus suis adstitit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 69: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 66. Cum Apostolis et quibusdam adunatam mulieribus, « videmus [...] Mariam quoque precibus suis implorantem donum Spiritus, qui in Annuntiatione ipsam iam obumbraverat ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 59: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 62.
...etiam in Assumptione sua...
« Denique Immaculata Virgo, ab omni originalis culpae labe praeservata immunis, expleto terrestris vitae cursu, corpore et anima ad caelestem gloriam assumpta est, ac tamquam universorum Regina a Domino exaltata, ut plenius conformaretur Filio suo, Domino dominantium ac peccati mortisque victori ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 59: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 62; cf Pius XII, Const. ap. Munificentissimus Deus (1 novembris 1950): DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Sanctae Virginis Assumptio est singularis participatio Resurrectionis Filii sui et anticipatio resurrectionis ceterorum christianorum: « In generatione tua virginitatem servasti, in dormitione tua mundum non dereliquisti, o Dei genetrix: fontem Vitae es adepta, tu, quae Deum concepisti viventem et quae, per preces tuas, nostras animas liberabis a morte ». Troparium in die dormitionis beatae Mariae Virginis: Horológion tò mega (Romae 1876) p. 215.
...ipsa est Mater nostra in ordine gratiae
Virgo Maria, propter suam plenam adhaesionem voluntati Patris, operi Filii sui redemptivo et omni Spiritus Sancti motioni, est pro Ecclesia exemplar fidei et caritatis. Hac de causa, ipsa est « supereminens prorsusque singulare membrum Ecclesiae », Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 53: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 59. et etiam « exemplarem effectionem », « typum », Ecclesiae constituit. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 63: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 64.
Sed eius munus erga Ecclesiam et omnem humanitatem ulterius extenditur. Ipsa « operi Salvatoris singulari prorsus modo cooperata est, oboedientia, fide, spe et flagrante caritate, ad vitam animarum supernaturalem restaurandam. Quam ob causam Mater nobis in ordine gratiae exsistit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 61: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 63.
« Haec autem in gratiae Oeconomia maternitas Mariae indesinenter perdurat, inde a consensu quem in Annuntiatione fideliter praebuit, quemque sub cruce incunctanter sustinuit, usque ad perpetuam omnium electorum consummationem. In coelis enim assumpta salutiferum hoc munus non deposuit, sed multiplici intercessione sua pergit in aeternae salutis donis nobis conciliandis. [...] Propterea beata Virgo in Ecclesia titulis Advocatae, Auxiliatricis, Adiutricis, Mediatricis invocatur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 62: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 63.
« Mariae autem maternum munus erga homines [...] Christi unicam mediationem nullo modo obscurat nec minuit, sed virtutem eius ostendit. Omnis enim salutaris beatae Virginis influxus [...] ex superabundantia meritorum Christi profluit, Eius mediationi innititur, ab illa omnino dependet, ex eademque totam virtutem haurit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 60: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 62. « Nulla enim creatura cum Verbo incarnato ac Redemptore connumerari unquam potest; sed sicut sacerdotium Christi variis modis tum a ministris tum a fideli populo participatur, et sicut una bonitas Dei in creaturis modis diversis realiter diffunditur, ita etiam unica mediatio Redemptoris non excludit, sed suscitat variam apud creaturas participatam ex unico fonte cooperationem ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 62: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 63.
II.Beatae Virginis cultus
« Beatam me dicent omnes generationes » (Lc 1,48). « Ecclesiae pietas erga beatam Mariam Virginem pertinet ad naturam ipsam christiani cultus ». Paulus VI, Adh. ap. Marialis cultus, 56: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 66 (1974) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1974) 162. Beata Virgo « speciali cultu ab Ecclesia merito honoratur. Et sane ab antiquissimis temporibus beata Virgo sub titulo "Deiparae" colitur, sub cuius praesidium fideles in cunctis periculis et necessitatibus suis deprecantes confugiunt. [...] Qui cultus [...] singularis omnino quamquam est, essentialiter differt a cultu adorationis, qui Verbo incarnato aeque ac Patri et Spiritui Sancto exhibetur, eidemque potissimum favet »; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 66: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 65. ipse in festivitatibus liturgicis Matri Dei dicatis exprimitur Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 103: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 125. et in oratione mariana, sicut est sanctum Rosarium, « totius Evangelii breviarium ». Paulus VI, Adh. ap. Marialis cultus, 42: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 66 (1974) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1974) 152-153.
III.Maria – icon eschatologica Ecclesiae
Postquam de Ecclesia, de eius origine, de missione eius atque de eius destinatione sumus locuti, melius concludere non possumus quam erga Mariam vertens intuitum ut in illa contemplemur quid Ecclesia in suo mysterio, in sua sit « peregrinatione fidei », et quid ipsa in patria futura sit, in sui itineris fine, ubi eam, « ad gloriam Sanctissimae et individuae Trinitatis », « in omnium sanctorum communione », Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 69: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 66-67. illa exspectat quam Ecclesia tamquam Matrem Domini sui suamque propriam Matrem veneratur.
« Interim autem Mater Iesu, quemadmodum in caelis corpore et anima iam glorificata, imago et initium est Ecclesiae in futuro saeculo consummandae, ita his in terris, quoadusque advenerit dies Domini, tamquam signum certae spei et solatii peregrinanti populo Dei praelucet ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 68: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 66.
Maria, verbum « Fiat » in Annuntiatione pronuntians atque sic mysterio Incarnationis suum donans consensum, iam toti cooperatur operi quod eius Filius adimplere debet. Ipsa est Mater ubicumque Ille Salvator est atque corporis mystici Caput.
Beatissima Virgo Maria, peracto suae vitae terrestris cursu, corpore et anima in gloriam caelestem assumpta est, ubi ipsa iam Resurrectionis Filii sui participat gloriam, omnium membrorum corporis Eius anticipans resurrectionem.
« Credimus sanctissimam Dei Genetricem, novam Hevam, Matrem Ecclesiae, caelitus nunc materno pergere circa Christi membra munere fungi ». Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 15: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 60 (1968) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1968) 439.
10.«Credo Remissionem Peccatorum»
Symbolum Apostolicum fidem de peccatorum remissione cum fide in Spiritum Sanctum coniungit, sed etiam cum fide de Ecclesia et de sanctorum communione. Christus resuscitatus, Apostolis Suis donans Spiritum Sanctum, eis Suam propriam divinam remittendi peccata contulit potestatem: « Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt » (Io 20,22-23). (Altera Catechismi pars de peccatorum remissione per Baptismum, per sacramentum Paenitentiae et alia sacramenta, praesertim Eucharistiam aget explicite. Sufficit igitur hic breviter quaedam elementa commemorare fundamentalia).
I.Unum Baptisma in remissionem peccatorum
Dominus noster remissionem peccatorum ad fidem et Baptismum alligavit: « Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit » (Mc 16,15-16). Baptismus est primum et praecipuum sacramentum remissionis peccatorum, quia ipse nos cum Christo coniungit mortuo propter nostra peccata et resuscitato propter nostram iustificationem, Cf Rom 4,25. ut « in novitate vitae ambulemus » (Rom 6,4).
« Venia, cum primum fidem profitentes sacro baptismo abluimur, adeo cumulate nobis datur, ut nihil aut culpae delendum, sive ea origine contracta, sive quid propria voluntate omissum vel commissum sit, aut poenae persolvendum relinquatur. Verum per baptismi gratiam nemo tamen ab omni naturae infirmitate liberatur: quin potius, [...] unicuique adversus concupiscentiae motus, quae nos ad peccata incitare non desinit, pugnandum » est. Catechismus Romanus, 1, 11, 3: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 123.
Quis, in hoc proelio cum inclinatione ad malum, sat esset strenuus et vigilans ad omne vulnus peccati vitandum? « Cum igitur necesse fuerit in Ecclesia potestatem esse peccata remittendi alia etiam ratione quam baptismi sacramento, claves regni caelorum illi concreditae sunt, quibus possint unicuique paenitenti, etiam si usque ad extremum vitae diem peccasset, delicta condonari ». Catechismus Romanus, 1, 11, 4: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 123.
Per Paenitentiae sacramentum, baptizatus potest cum Deo et cum Ecclesia reconciliari:
« Merito Paenitentia "laboriosus quidam Baptismus" Cf Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 39, 17: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). a sanctis Patribus dictus [...] [est]. Est autem hoc sacramentum Paenitentiae lapsis post Baptismum ad salutem necessarium, ut nondum regeneratis ipse Baptismus ». Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
II.Potestas clavium
Christus, post Resurrectionem Suam, Suos misit Apostolos ut praedicarent « in nomine Eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes » (Lc 24,47). Apostoli eorumque successores hoc « ministerium reconciliationis » (2 Cor 5,18) adimplent non solum hominibus remissionem a Deo annuntiantes, quam nobis Christus meruit, eosque ad conversionem et ad fidem vocantes, sed etiam eis remissionem peccatorum per Baptismum communicantes eosque cum Deo et cum Ecclesia reconciliantes virtute potestatis clavium a Christo receptae:
Ecclesia « claves accipit Regni caelorum, ut in illa per sanguinem Christi, operante Spiritu Sancto, fiat remissio peccatorum. In hac Ecclesia revivescit anima, quae mortua fuerat peccatis, ut convivificetur Christo, cuius gratia sumus salvi facti ». Sanctus Augustinus, Sermo 214, 11: ed. P. Verbraken: Revue Bénédictine 72 (1962) 21 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Nulla habetur culpa, cuiuslibet sit gravitatis, quam sancta Ecclesia remittere non possit. « Nemo adeo improbus et scelestus fuerit, quem si erratorum suorum vere paeniteat, certa ei veniae spes proposita esse non debeat ». Catechismus Romanus, 1, 11, 5: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 124. Christus, qui pro omnibus hominibus mortuus est, vult ianuas remissionis in Ecclesia Sua semper apertas esse cuicumque qui redeat e peccato. Cf Mt 18,21-22.
Catechesis nitetur ut in fidelibus fidem de incomparabili magnitudine doni a Domino resuscitato Eius Ecclesiae facti suscitet atque nutriat: missionis et potestatis peccata per Apostolorum eorumque successorum ministerium vere remittendi.
« Vult Dominus plurimum posse discipulos Suos, vult a servulis Suis ea fieri in nomine Suo, quae faciebat Ipse positus in terris ». Sanctus Ambrosius, De Paenitentia, 1, 8, 34: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). « Potestatemque acceperunt [sacerdotes], quam neque angelis neque archangelis dedit Deus. [...] Ac quaecumque inferne sacerdotes faciunt eadem Deus superne confirmat ». Sanctus Ioannes Chrysostomus, De sacerdotio, 3, 5: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). Remissio peccatorum « in Ecclesia si non esset, nulla spes esset: remissio peccatorum si in Ecclesia non esset, nulla futurae vitae et liberationis aeternae spes esset. Gratias agimus Deo, qui Ecclesiae Suae dedit hoc donum ». Sanctus Augustinus, Sermo 213, 8, 8: ed. G. Morin, Sancti Augustini sermones post Maurinos reperti [Guelferbytanus 1, 9] (Romae 1930) p. 448 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Symbolum « remissionem peccatorum » cum Professione fidei in Spiritum Sanctum coniungit. Christus etenim resuscitatus potestatem remittendi peccata concredidit Apostolis, cum eis Spiritum Sanctum donavit.
Baptismus primum est et praecipuum sacramentum pro remissione peccatorum: ipse nos cum Christo coniungit mortuo et resuscitato nobisque Spiritum Sanctum donat.
Ex Christi voluntate, Ecclesia remittendi baptizatis peccata possidet potestatem quam, modo habituali, per Episcopos et presbyteros exercet in sacramento Paenitentiae.
« Tum sacerdotes tum sacramenta ad peccata condonanda veluti instrumenta [...] [valent], quibus Christus Dominus, auctor Ipse et largitor salutis, remissionem peccatorum et iustitiam in nobis efficit ». Catechismus Romanus, 1, 11, 6: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 124-125.
11.«Credo Carnis Resurrectionem»
Symbolum christianum — Professio nostrae fidei in Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum atque de Eius actione creatrici, salvatrici et sanctificanti — ad culmen pervenit in proclamatione resurrectionis mortuorum in fine temporum atque vitae aeternae.
Firmiter credimus atque adeo speramus: sicut Christus vere a mortuis resurrexit atque in aeternum vivit, ita etiam iusti post mortem suam in aeternum cum Christo vivent resuscitato qui eos ultimo die resuscitabit. Cf Io 6,39-40. Nostra resurrectio, sicut illa Eius, opus erit Sanctissimae Trinitatis:
« Quod si Spiritus Eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum Suum in vobis » (Rom 8,11). Cf 1 Thess 4,14; 1 Cor 6,14; 2 Cor 4,14; Phil 3,10-11.
Credere mortuorum resurrectionem elementum fuit essentiale fidei christianae inde ab eius initiis. « Fiducia christianorum resurrectio mortuorum. Illam credentes sumus »: Tertullianus, De resurrectione mortuorum, 1, 1: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
« Quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est! Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra [...]. Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium » (1 Cor 15,12-14.20).
I.Resurrectio Christi et nostra
Progressiva Resurrectionis revelatio
Resurrectio mortuorum progressive a Deo est populo Eius revelata. Spes in corporalem mortuorum resurrectionem praevaluit tamquam intrinseca consequentia fidei in Deum totius hominis, animae et corporis, Creatorem. Caeli et terrae Creator est etiam Ille qui Foedus Suum cum Abraham et eius progenie fideliter servat. In hoc duplici prospectu fides resurrectionis incipiet exprimi. Martyres Maccabaei in suis profitentur probationibus:
« Rex mundi defunctos nos pro Suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit » (2 Mac 7,9). « Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo iterum ab Ipso resuscitandos » (2 Mac 7,14). Cf 2 Mac 7,29; Dn 12,1-13.
Pharisaei Cf Act 23,6. et plures Domini coaetanei Cf Io 11,24. resurrectionem exspectabant. Iesus illam firmiter docet. Sadducaeis qui eam negant, respondet: « Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? » (Mc 12,24). Resurrectionis fides nititur fidei in Deum qui « non est Deus mortuorum sed vivorum » (Mc 12,27).
Immo vero: Iesus fidem resurrectionis cum Sua propria coniungit Persona: « Ego sum Resurrectio et Vita » (Io 11,25). Ipse Iesus novissimo die resuscitabit illos qui in Eum crediderint Cf Io 5,24-25; 6,40. et qui Eius maducaverint corpus Eiusque biberint sanguinem. Cf Io 6,54. Iam nunc signum praebet et pignus quibusdam mortuis vitam reddens, Cf Mc 5,21-43; Lc 7,11-17; Io 11. Suam sic propriam annuntians Resurrectionem quae tamen alius erit ordinis. De hoc eventu unico loquitur tamquam de signo Ionae, Cf Mt 12,39. tamquam de signo Templi: Cf Io 2,19-22. Ipse Resurrectionem Suam die tertia post Suam interfectionem annuntiat esse eventuram. Cf Mc 10,34.
Inde ab initio, fides christiana resurrectionis incomprehensionibus occurrit et oppositionibus. Cf Act 17,32; 1 Cor 15,12-13. « In nulla ergo re tam vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe et contentiose contradicitur fidei christianae, sicut de carnis resurrectione ». Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 88, 2, 5: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). Valde communiter accipitur vitam personae humanae, post mortem, modo prosequi spirituali. Sed quomodo crederetur hoc corpus tam manifeste mortale ad vitam posse resurgere aeternam?
Quomodo resurgunt mortui?
Quid est « resurgere »? In morte, animae et corporis separatione, corpus hominis in corruptionem decidit, dum eius anima in Dei occursum procedit, manens tamen in exspectatione corpori suo glorificato sese coniungendi. Deus, omnipotentia Sua, definitive vitam incorruptibilem nostris reddet corporibus, ea, resurrectionis Iesu virtute, nostris animabus coniungens.
Quomodo? Christus cum proprio Suo corpore surrexit: « Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! » (Lc 24,39); sed Ipse ad vitam non rediit terrestrem. Pari modo, in Eo « omnes cum suis propriis resurgent corporibus, quae nunc gestant », Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. sed hoc corpus transfigurabitur in corpus gloriae, Cf Phil 3,21. in « corpus spiritale » (1 Cor 15,44):
« Sed dicet aliquis: "Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt?" Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum [...]. Seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione; [...] mortui suscitabuntur incorrupti [...]. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem » (1 Cor 15,35-37.42.52-53).
Hic « modus quo resurrectio fiet », nostram imaginationem nostrumque superat intellectum; ipse solum in fide est accessibilis. Sed nostra in Eucharistia participatio iam nobis praelibationem praebet transfigurationis nostri corporis per Christum:
« Quemadmodum enim qui est a terra panis, percipiens invocationem Dei, iam non communis panis est, sed Eucharistia ex duabus rebus constans, terrena et caelesti: sic et corpora nostra percipientia Eucharistiam iam non sunt corruptibilia, spem resurrectionis habentia ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4,18, 5: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
Quando? Modo definitivo, « in novissimo die » (Io 6,39-40. 44.54; 11,24); « in fine mundi ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 54. Resurrectio etenim mortuorum intime cum Parusia Christi connectitur:
« Quoniam Ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi » (1 Thess 4,16).
Cum Christo resuscitati
Si verum est Christum nos « in novissimo die » esse resuscitaturum, etiam est verum nos iam quodammodo cum Christo esse resuscitatos. Revera, vita christiana, propter Spiritum Sanctum, est, iam in terris, participatio in morte et resurrectione Christi:
« Consepulti Ei in Baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit Illum a mortuis [...]. Igitur si conresurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens » (Col 2,12; 3,1).
Credentes, Christo per Baptismum coniuncti, realiter vitam caelestem Christi resuscitati iam participant, Cf Phil 3,20. sed haec vita permanet « abscondita [...] cum Christo in Deo » (Col 3,3). Ipse nos « et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu » (Eph 2,6). Corpore Christi in Eucharistia nutriti, iam ad Eius corpus pertinemus. Cum in novissimo resurgemus die, « tunc et » nos apparebimus « cum Ipso in gloria » (Col 3,4).
In huius diei exspectatione, corpus et anima credentis iam dignitatem participant essendi « in Christo »; unde exigentia observantiae erga proprium corpus, sed etiam erga corpus alius, praesertim cum patitur:
« Corpus autem [...] Domino, et Dominus corpori; Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem Suam. Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? [...] Non estis vestri. [...] Glorificate ergo Deum in corpore vestro » (1 Cor 6,13-15.19-20).
II.In Christo Iesu mori
Ad resurgendum cum Christo oportet cum Christo mori, oportet « peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum » (2 Cor 5,8). In profectione, Cf Phil 1,23. quae est mors, anima a corpore separatur. Ea corpori suo iterum coniungetur resurrectionis mortuorum die. Cf Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 28: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 60 (1968) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1968) 444.
Mors
« Coram morte aenigma condicionis humanae maximum evadit ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 18: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1038. Quodam sensu, corporalis mors est naturalis, sed pro fide, de facto, « stipendia [...] peccati mors » (Rom 6,23) est. Cf Gn 2,17. Et pro illis qui in gratia moriuntur Christi, ipsa participatio est in morte Domini, ut illi in Eius resurrectione etiam possint participare. Cf Rom 6,3-9; Phil 3,10-11.
Mors terminus est vitae terrestris. Vitae nostrae mensurantur a tempore, in cuius cursu mutamur, senescimus et, sicut apud omnia entia terrae viventia, mors tamquam finis normalis apparet vitae. Haec mortis ratio nostris vitis urgentiam praebet: mortalitatis nostrae recordatio etiam inservit ut nobis in memoriam revocet nos tempus habere limitatum ad vitam nostram deducendam in rem:
« Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam [...] revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum » (Eccle 12,1.7).
Mors consequentia est peccati. Ecclesiae Magisterium, authenticus affirmationum sacrae Scripturae Cf Gn 2,17; 3,3.19; Sap 1,13; Rom 5,12; 6,23. et Traditionis interpres, docet mortem in mundum ingressam esse propter hominis peccatum. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Quamquam homo naturam possidebat mortalem, Deus illum destinabat ad non moriendum. Mors igitur contraria consiliis fuit Dei Creatoris et in mundum ingressa est tamquam peccati consequentia. Cf Sap 2,23-24. « Mors [...] corporalis, a qua homo si non peccasset subtractus fuisset », Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 18: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1038. est etiam hominis « novissima [...] inimica » (1 Cor 15,26) vincenda.
Mors est a Christo transformata. Iesus, Filius Dei, etiam mortem est passus, ut condicionis humanae proprium est. Sed Ipse, non obstante Suo coram illa pavore, Cf Mc 14,33-34; Heb 5,7-8. eam assumpsit in actu totalis et liberae submissionis voluntati Patris Sui. Iesu oboedientia maledictionem mortis in benedictionem transformavit. Cf Rom 5,19-21.
Mortis christianae sensus
Propter Christum, mors christiana sensum habet positivum. « Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum » (Phil 1,21). « Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus » (2 Tim 2,11). Essentialis novitas mortis christianae in hoc habetur: christianus, per Baptismum, est iam sacramentaliter « mortuus cum Christo », ut in vita nova vivat; si in gratia morimur Christi, mors physica illud « mori cum Christo » consummat et ita nostram ad Illum perficit in Eius actu redemptivo incorporationem:
« Praestat mihi in (ϵἰς) Γϵσ ρισνο, ηϵ ϵσσϵρϵ ρϵ φινο αι ονφινι δελλα τϵρρα. Ιο ερο ολυι ηε μορ περ νοι; ιο ψογλιο ολυι ηε μορ περ νοι ρισυσιτ. Ιλ παρτο ιμμινεντε. ... Λασιατε ηε ιο ραγγιυνγα λα πυρα λυε; γιυντο λ, σαρ ψεραμεντε υν υομο ». Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, 6, 1-2: SC — Sources chrétiennesbis, 114 (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici).
Deus ad Se hominem vocat in morte. Hac de causa, christianus relate ad mortem potest optatum experiri simile illi sancti Pauli: « desiderium » habeo « dissolvi et cum Christo esse » (Phil 1,23); et suam propriam mortem potest transformare in actum oboedientiae et amoris erga Patrem ad exemplum Christi: Cf Lc 23,46.
« Amor meus crucifixus est; [...] aqua vivens et loquens in me est, mihi interius dicens: "Veni ad Patrem" ».« Te videndi anxia,mori cupio ».« Non morior, vitam ingredior ». Sancta Theresia a Iesu Infante, Lettre (9 iunii 1897): Correspondance Générale, v. 2 (Paris 1973) p. 1015.
Visio christiana mortis, Cf 1 Thess 4,13-14. modo praeclaro, in liturgia exprimitur Ecclesiae:
« Tuis enim fidelibus, Domine, vita mutatur, non tollitur, et, dissoluta terrestris huius incolatus domo, aeterna in caelis habitatio comparatur ». Praefatio defunctorum I: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 439.
Mors finis est terrestris peregrinationis hominis, temporis gratiae et misericordiae quas Deus ei offert ad eius vitam terrestrem in rem deducendam secundum consilium divinum et ad eius ultimam decidendam sortem. « Expleto unico terrestris nostrae vitae cursu », Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 54. ad alias vitas terrestres ulterius non redibimus. « Statutum est hominibus semel mori » (Heb 9,27). « Reincarnatio » post mortem non habetur.
Ecclesia nos hortatur ut ad horam mortis nostrae praeparemur (« A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine »: antiquae Litaniae sanctorum), ut Matrem Dei pro nobis « in hora mortis nostrae » intercedere precemur (oratio « Ave Maria »), ut nos sancto Ioseph, bonae mortis patrono, committamus:
« Sic te in omni facto et cogitatu deberes tenere, quasi statim esses moriturus. Si bonam conscientiam haberes, non multum mortem timeres. Melius esset peccata cavere, quam mortem fugere. Si hodie non es paratus, quomodo cras eris? ». De imitatione Christi, 1, 23, 5-8: ed. T. Lupo (Città del Vaticano 1982) p. 70. « Laudatus sis, mi Domine, propter sororem mortem corporalem, quam nullus homo vivens potest evadere. Vae illis, qui morientur in peccatis mortalibus; beati illi, quos reperiet in Tuis sanctissimis voluntatibus, quia secunda mors non faciet eis malum ». Sanctus Franciscus Assisiensis, Canticum Fratris Solis: Opuscula sancti Patris Francisci Assisiensis, ed. C. Esser (Grottaferrata 1978) p. 85-86.
« Caro salutis est cardo ». Tertullianus, De resurrectione mortuorum, 8, 2: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). Credimus in Deum qui est carnis Creator; credimus in Verbum carnem factum ut carnem redimeret; credimus resurrectionem carnis, culmen creationis et redemptionis carnis.
Anima per mortem a corpore separatur, sed in resurrectione Deus vitam incorruptibilem corpori nostro reddet transformato, illud iterum nostrae coniungens animae. Sicut Christus resurrexit et in aeternum vivit, omnes nos ultimo resurgemus die.
« Credimus [...] veram resurrectionem huius carnis, quam nunc gestamus ». Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Seminatur tamen in sepulcro corpus corruptibile, resurgit corpus incorruptibile, Cf 1 Cor 15,42. « corpus spiritale » (1 Cor 15,44).
Consequenter ad peccatum originale, homo debet corporalem subire mortem « a qua [...] si non peccasset subtractus fuisset ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 18: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1038.
Iesus, Filius Dei, mortem pro nobis est libere passus in totali et libera submissione voluntati Dei, Patris Sui. Sua Morte vicit mortem, possibilitatem salutis omnibus sic aperiens hominibus.
12.« Credo Vitam Aeternam »
Christianus qui suam propriam mortem cum illa Iesu coniungit, mortem videt tamquam adventum ad Ipsum et ingressum in vitam aeternam. Cum Ecclesia ultimo super morientem christianum verba veniae absolutionis Christi dixerit, ultimo unctione roboranti eum signaverit eique Christum in viatico tamquam alimentum pro itinere dederit, eum cum dulci alloquitur securitate:
« Proficiscere, anima christiana, de hoc mundo, in nomine Dei Patris omnipotentis, qui te creavit, in nomine Iesu Christi Filii Dei vivi, qui pro te passus est, in nomine Spiritus Sancti, qui in te effusus est; hodie sit in pace locus tuus et habitatio tua apud Deum in sancta Sion, cum sancta Dei Genetrice Virgine Maria, cum sancto Ioseph, et omnibus angelis et sanctis Dei. [...] Ad auctorem tuum, qui te de limo terrae formavit, revertaris. Tibi itaque egredienti de hac vita sancta Maria, angeli et omnes sancti occurrant. [...] Redemptorem tuum facie ad faciem videas et contemplatione Dei potiaris in saecula saeculorum ». Ordo Unctionis infirmorum eorumque pastoralis curae, Ordo commendationis morientium, 146-147, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1972) p. 60-61.
I.Iudicium particulare
Mors vitae hominis imponit finem tamquam tempori aperto acceptationi vel reiectioni gratiae divinae in Christo manifestatae. Cf 2 Tim 1,9-10. Novum Testamentum de iudicio loquitur praecipue in prospectu finalis occursus cum Christo in Eius secundo Adventu, sed pluries etiam retributionem uniuscuiusque immediate post mortem affirmat in relatione cum eius operibus eiusque fide. Parabola pauperis Lazari Cf Lc 16,22. et verbum Christi in cruce ad bonum latronem, Cf Lc 23,43. sicut alii Novi Testamenti textus Cf 2 Cor 5,8; Phil 1,23; Heb 9,27; 12,23. loquuntur de ultima animae sorte, Cf Mt 16,26. quae diversa pro aliis et aliis esse potest.
Singuli homines inde a morte sua retributionem suam aeternam in sua immortali recipiunt anima in iudicio particulari quod eorum vitam refert Christo sive per purificationem Cf Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Tridentinum, Sess. 25a, Decretum de purgatorio: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. sive ad immediate in beatitudinem caeli ingrediendum Cf Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Ioannes XXII, Bulla Ne super his: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Benedictus XII, Const. Benedictus Deus: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. sive ad se immediate in aeternum damnandum. Cf Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Benedictus XII, Const. Benedictus Deus: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
« Ad vesperum te de amore examinabunt ». Sanctus Ioannes a Cruce, Avisos y sentencias, 57: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 13 (Burgos 1931) p. 238.
II.Caelum
Illi qui in gratia et amicitia moriuntur Dei et qui perfecte sunt purificati, in aeternum cum Christo vivunt. In aeternum sunt similes Deo quia Eum vident « sicuti est » (1 Io 3,2), « facie ad faciem » (1 Cor 13,12): Cf Apc 22,4.
« Auctoritate apostolica diffinimus: quod secundum communem Dei ordinationem animae sanctorum omnium [...] et aliorum fidelium defunctorum post sacrum ab eis Christi Baptisma susceptum, in quibus nihil purgabile fuit, quando decesserunt, [...] vel si tunc fuerit aut erit aliquid purgabile in eisdem, cum post mortem suam fuerint purgatae [...] etiam ante resumptionem suorum corporum et iudicium generale post Ascensionem Salvatoris Domini nostri Iesu Christi in caelum, fuerunt, sunt et erunt in caelo, caelorum Regno et paradiso caelesti cum Christo, sanctorum angelorum consortio congregatae, ac post Domini Iesu Christi passionem et mortem viderunt et vident divinam essentiam visione intuitiva et etiam faciali, nulla mediante creatura ». Benedictus XII, Const. Benedictus Deus: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 49: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 54.
Haec vita perfecta cum Sanctissima Trinitate, haec communio vitae cum Ea, cum Maria Virgine, angelis et omnibus beatis « caelum » appellatur. Caelum finis est ultimus et adimpletio profundissimarum appetitionum hominis, status supremae et definitivae beatitudinis.
In caelo vivere est « cum Christo esse ». Cf Io 14,3; Phil 1,23; 1 Thess 4,17. Electi « in Ipso » vivunt, sed ibi servant, immo inveniunt suam propriam identitatem, suum proprium nomen: Cf Apc 2,17.
« Vita est enim esse cum Christo, quia ubi Christus ibi Regnum ». Sanctus Ambrosius, Expositio evangelii secundum Lucam, 10, 121: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Iesus Christus, per Suam Mortem Suamque Resurrectionem nobis caelum « aperuit ». Beatorum vita in plena possessione consistit fructuum Redemptionis peractae a Christo qui Suae glorificationi caelesti illos consociat qui in Eum crediderunt et qui Eius voluntati permanserunt fideles. Caelum beata est communitas omnium eorum qui Ei perfecte sunt incorporati.
Hoc mysterium beatae communionis cum Deo et cum omnibus illis qui in Christo sunt, omnem comprehensionem superat et repraesentationem omnem. Scriptura nobis de illa loquitur in imaginibus: vita, lux, pax, nuptiale convivium, vinum Regni, domus Patris, Ierusalem caelestis, paradisus: « Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt Illum » (1 Cor 2,9).
Deus, propter Suam transcendentiam, non potest sicuti est videri nisi cum Ipse Suum mysterium immediatae aperit contemplationi hominis illique Ipse capacitatem praebet. Haec Dei contemplatio in Eius gloria caelesti ab Ecclesia « visio beatifica » appellatur:
« Quae erit gloria et quanta laetitia admitti ut Deum videas, honorari ut cum Christo Domino Deo tuo salutis ac lucis aeternae gaudium capias, [...] cum iustis et Dei amicis in Regno caelorum datae immortalitatis voluptate gaudere ». Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, Epistula 58, 10: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (56, 10: PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
III.Finalis purificatio seu purgatorium
Illi qui in gratia et amicitia Dei, sed imperfecte purificati, moriuntur, quamquam suae aeternae salutis sunt certi, post suam mortem patiuntur purificationem, ut sanctitatem acquirant necessariam ad caeli gaudium ingrediendum.
Ecclesia purgatorium hanc finalem appellat electorum purificationem quae prorsus a damnatorum poena est diversa. Ecclesia doctrinam fidei relate ad purgatorium formulavit, praecipue in Conciliis Florentino Cf Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. et Tridentino. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 25a, Decretum de purgatorio: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Sess. 6a, Decretum de iustificatione, canon 30: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Ecclesiae Traditio, se ad quosdam Scripturae textus referens, Exempli gratia, 1 Cor 3,15; 1 Pe 1,7. de igne loquitur purificatorio:
« De quibusdam levibus culpis esse ante iudicium purgatorius ignis credendus est, pro eo quod veritas dicit quia si quis in Sancto Spiritu blasphemiam dixerit, neque in hoc saeculo remittetur ei, neque in futuro (Mt 12,32). In qua sententia datur intelligi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro posse laxari ». Sanctus Gregorius Magnus, Dialogi, 4, 41, 3: SC — Sources chrétiennes (4, 39: PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Haec doctrina etiam nititur praxi orationis pro defunctis, de qua iam sacra Scriptura loquitur: « Unde pro defunctis expiationem fecit [Iudas Maccabaeus], ut a peccato solverentur » (2 Mac 12,46). Inde a prioribus temporibus, Ecclesia defunctorum memoriam est venerata et suffragia pro illis obtulit, maxime Sacrificium eucharisticum, Cf Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. ut purificati ad visionem beatificam Dei possent pervenire. Ecclesia etiam eleemosynas, indulgentias et opera paenitentiae commendat pro defunctis:
« Eis ergo opem feramus, et commemorationem eorum peragamus. Si enim Iobi filios expiabat patris sacrificium: Cf Iob 1,5. quid dubitas, an nobis pro eis qui excesserunt offerentibus, ipsis detur aliqua consolatio? [...] Ne nos pigeat opem ferre iis qui excesserunt, et pro eis offerre preces ». Sanctus Ioannes Chrysostomus, In epistulam I ad Corinthios homilia 41, 5: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne).
IV.Infernus
Non possumus Deo esse uniti nisi libere Eum diligere eligamus. Sed Deum diligere non possumus, si contra Eum, contra nostrum proximum vel contra nosmetipsos graviter peccemus: « Qui non diligit, manet in morte. Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem » (1 Io 3,14-15). Dominus noster nos monet nos ab Eo separatos fore, si necessitatibus gravibus occurrere omittamus pauperum et parvulorum qui Eius sunt fratres. Cf Mt 25,31-46. In peccato mortali mori quin nos huius paeniteat et quin amorem Dei excipiamus misericordem, significat ab Eo in aeternum propter nostram propriam liberam electionem manere separatos. Hic status definitivae exclusionis sui ipsius (« auto-exclusionis ») a communione cum Deo et cum beatis denotatur verbo « infernus ».
Iesus saepe loquitur de « gehenna » ignis inextinguibilis, Cf Mt 5,22.29; 13,42.50; Mc 9,43-48. illis reservata qui usque ad suae vitae finem credere et converti recusant, et ubi simul anima et corpus perdi possunt. Cf Mt 10,28. Iesus verbis annuntiat gravibus: « Mittet Filius hominis angelos Suos, et colligent de Regno Eius [...] eos, qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis » (Mt 13,41-42), et Ipse condemnationem pronuntiabit: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum! » (Mt 25,41).
Doctrina Ecclesiae exsistentiam inferni eiusque affirmat aeternitatem. Animae eorum qui in statu moriuntur peccati mortalis, immediate post mortem in inferos descendunt ubi poenas patiuntur inferni, « ignem aeternum ». Cf Symbolum Quicumque: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Synodus Constantinopolitana (anno 543), Anathematismi contra Origenem, 7: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Ibid., 9: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Benedictus XII, Const. Benedictus Deus: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, canon 25: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 12: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 60 (1968) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1968) 438. Praecipua inferni poena consistit in aeterna separatione a Deo in quo solummodo potest homo vitam et beatitudinem habere pro quibus creatus est et quas cupit.
Affirmationes sacrae Scripturae et doctrina Ecclesiae relate ad infernum sunt vocatio ad responsabilitatem qua homo sua uti debet libertate intuitu suae aeternae sortis. Simul urgentem vocationem ad conversionem constituunt: « Intrate per angustam portam, quia lata est porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! » (Mt 7,13-14).
« Cum vero nesciamus diem neque horam, monente Domino, constanter vigilemus oportet, ut, expleto unico terrestris nostrae vitae cursu, cum Ipso ad nuptias intrare et cum benedictis connumerari mereamur, neque sicut servi mali et pigri iubeamur discedere in ignem aeternum, in tenebras exteriores ubi erit fletus et stridor dentium ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 54.
Deus neminem praedestinat ut in infernum eat; Cf Concilium Arausicanum II, Conclusio: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, canon 17: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. ad hoc enim requiruntur aversio a Deo voluntaria (peccatum mortale) et in illa usque ad finem persistere. Ecclesia, in liturgia eucharistica et in suorum fidelium orationibus quotidianis, misericordiam implorat Dei qui non vult « aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti » (2 Pe 3,9):
« Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae Tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in Tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum Tuorum iubeas grege numerari ». Prex eucharistica I seu Canon Romanus, 88: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 450.
V.Ultimum Iudicium
Resurrectio omnium mortuorum, « iustorum et iniquorum » (Act 24,15), Iudicium praecedet ultimum. Tunc erit « hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem [...] [Filii hominis] et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii » (Io 5,28-29). Tunc Christus veniet « in gloria Sua, et omnes angeli cum Eo [...]. Et congregabuntur ante Eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. [...] Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam » (Mt 25,31-33.46).
Coram Christo qui veritas est, veritas circa relationem uniuscuiusque hominis cum Deo definitive fiet manifesta. Cf Io 12,48. Iudicium ultimum id revelabit, usque ad eius ultimas consequentias, quod unusquisque boni fecerit, aut facere omiserit, in suae vitae terrestris decursu:
« Servatur quidquid mali faciunt et nesciunt, ubi venerit Deus noster manifestus et non silebit (Ps 50,3) [...]. Deinde convertet Se et ad illos qui sunt a sinistris: Minimos meos egentes posueram vobis in terra. Ego tamquam caput, dicet, in caelo sedebam ad dexteram Patris, sed membra mea in terra laborabant, membra mea in terra egebant. Membris meis daretis, et ad caput perveniret quod daretis. Et sciretis quia minimos meos egentes quando vobis in terra posui, laturarios vobis institui qui opera vestra in thesaurum meum portarent. Et nihil in eorum manibus posuistis, propterea apud me nihil invenistis ». Sanctus Augustinus, Sermo 18, 4, 4: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Iudicium ultimum in reditu Christi glorioso eveniet. Solus Pater cognoscit horam et diem, solus Ipse Eius decidit Adventum. Per Filium Suum Iesum Christum, verbum definitivum super totam historiam tunc pronuntiabit Suum. Sensum ultimum totius operis creationis et totius Oeconomiae salutis cognoscemus et mirabiles intelligemus vias per quas Eius providentia omnia versus eorum ultimum conduxerit finem. Iudicium ultimum revelabit iustitiam Dei de omnibus iniustitiis commissis a Suis creaturis triumphare Eiusque amorem morte esse fortiorem. Cf Ct 8,6.
Iudicii ultimi nuntius vocat ad conversionem dum Deus adhuc hominibus « tempus acceptabile » praebet et « dies salutis » (2 Cor 6,2). Sanctum Dei inspirat timorem. Ad Regni Dei impellit iustitiam. Annuntiat « beatam spem » (Tit 2,13) reditus Domini, qui veniet « glorificari in sanctis Suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt » (2 Thess 1,10).
VI.Caelorum novorum et terrae novae spes
In fine temporum, Regnum Dei ad suam perveniet plenitudinem. Post Iudicium universale, iusti in aeternum cum Christo regnabunt, corpore et anima glorificati, et ipse universus renovabitur mundus:
Tunc Ecclesia « in gloria caelesti consummabitur, quando [...] cum genere humano universus quoque mundus, qui intime cum homine coniungitur et per eum ad finem suum accedit, perfecte in Christo instaurabitur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 53.
Pro homine, haec consummatio effectio erit ultima unitatis generis humani a Deo volitae inde a creatione et cuius Ecclesia peregrinans erat « veluti sacramentum ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 5. Qui Christo fuerint uniti, redemptorum efformabunt communitatem, Dei « Civitatem sanctam » (Apc 21,2), « sponsam uxorem Agni » (Apc 21,9). Haec non amplius a peccato erit vulnerata, a sordibus, Cf Apc 21,27. a sui ipsius amore, quae communitatem terrestrem hominum destruunt vel vulnerant. Visio beatifica in qua Deus electis modo inexhaustibili aperietur, perennis erit fons beatitudinis, pacis et mutuae communionis.
Relate ad mundum universum, Revelatio profundam communitatem destinationis affirmat mundi materialis et hominis:
« Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat [...] in spem, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis [...]. Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc; non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus [...] exspectantes redemptionem corporis nostri » (Rom 8,19-23).
Universus mundus visibilis destinatur igitur et ipse ut transformetur: « Oportet ergo et ipsam conditionem redintegratam ad pristinum sine prohibitione servire iustis », Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 5, 32, 1: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). participantem eorum glorificationis in Iesu Christo resuscitato.
« Terrae ac humanitatis consummandae tempus ignoramus, nec universi transformandi modum novimus. Transit quidem figura huius mundi per peccatum deformata, sed docemur Deum novam habitationem novamque terram parare in qua iustitia habitat, et cuius beatitudo omnia pacis desideria, quae in cordibus hominum ascendunt, implebit et superabit ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 39: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1056-1057.
« Exspectatio tamen novae terrae extenuare non debet, sed potius excitare, sollicitudinem hanc terram excolendi, ubi corpus illud novae familiae humanae crescit quod aliqualem novi saeculi adumbrationem iam praebere valet. Ideo, licet progressus terrenus a Regni Christi augmento sedulo distinguendus sit, inquantum tamen ad societatem humanam melius ordinandam conferre potest, Regni Dei magnopere interest ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 39: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1057.
« Bona enim humanae dignitatis, communionis fraternae et libertatis, hos omnes scilicet bonos naturae ac industriae nostrae fructus, postquam in Spiritu Domini et iuxta Eius mandatum in terris propagaverimus, postea denuo inveniemus, mundata tamen ab omni sorde, illuminata ac transfigurata, cum Christus Patri reddet Regnum aeternum et universale ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 39: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1057; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 5-6. Tunc Deus erit « omnia in omnibus » (1 Cor 15,28), in vita aeterna:
« Vita reipsa et veritate Pater est, qui per Filium omnibus in Spiritu Sancto caelestia dona tamquam ex fonte profundit: at per Eius benignitatem nobis quoque hominibus aeternae vitae bona veraciter promissa sunt ». Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses illuminandorum, 18, 29: Opera, v. 2, ed. J. Rupp (Monaci 1870) p. 332 (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).
Singuli homines in anima sua immortali, inde a morte sua, in iudicio particulari, aeternam suam recipiunt retributionem a Christo, vivorum et mortuorum iudice.
« Credimus animas eorum omnium, qui in gratia Christi moriuntur [...] populum Dei constituere post mortem, quae omnino destruetur resurrectionis die, quo hae animae cum suis corporibus coniungentur ». Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 28: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 60 (1968) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1968) 444.
« Credimus multitudinem earum animarum, quae cum Iesu et Maria in paradiso congregantur, Ecclesiam caelestem efficere, ubi eaedem, aeterna beatitudine fruentes, Deum vident sicuti est atque etiam gradu quidem modoque diverso, una cum sanctis angelis partem habent in divina rerum gubernatione, quam Christus glorificatus exercet, cum pro nobis intercedant suaque fraterna sollicitudine infirmitatem nostram plurimum iuvent ». Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 29: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 60 (1968) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1968) 444.
Qui in gratia et amicitia Dei, sed imperfecte purificati, moriuntur, quamquam de sua salute aeterna sunt certi, post suam mortem patiuntur purificationem ut sanctitatem acquirant necessariam ad gaudium Dei ingrediendum.
Propter « sanctorum communionem », Ecclesia defunctos Dei commendat misericordiae et pro illis suffragia offert, maxime sanctum Sacrificium eucharisticum.
Ecclesia, Christi sequens exemplum, fideles admonet de tristi ac luctuosa realitate mortis aeternae, Cf Sacra Congregatio pro Clericis, Directorium catechisticum generale, 69: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 64 (1972) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1972) 141. quae etiam « infernus » appellatur.
Praecipua inferni poena in aeterna consistit separatione a Deo, in quo homo vitam et beatitudinem habere solummodo potest ad quas creatus est et quas ipse cupit.
Ecclesia orat ut nullus se perdat: « Domine, [...] me [...] a Te numquam separari permittas ». Oratio ante Communionem, 132: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 474. Si verum est neminem posse se ipsum salvare, verum etiam est, Deum velle « omnes homines salvos fieri » (1 Tim 2,4) et apud Eum « omnia possibilia » esse (Mt 19,26).
« Sacrosancta Ecclesia Romana firmiter credit et firmiter asseverat, quod [...] in die Iudicii omnes homines ante tribunal Christi cum suis corporibus comparebunt, reddituri de propriis factis rationem ». Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 16: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Regnum Dei, in fine temporum, ad suam perveniet plenitudinem. Tunc iusti regnabunt in aeternum cum Christo, corpore et anima glorificati, et ipse mundus materialis universus transformabitur. Tunc Deus erit « omnia in omnibus » (1 Cor 15,28), in vita aeterna.
« Amen »
Symbolum, sicut etiam ultimus sacrae Scripturae liber, Cf Apc 22,21. verbo Hebraico Amen concluditur. Idem saepe in fine orationum invenitur Novi Testamenti. Eodem modo, Ecclesia suas orationes finit cum Amen.
Amen Hebraice ad eamdem radicem quam verbum « credere » refertur. Haec radix soliditatem, credibilitatem, fidelitatem exprimit. Sic intelligitur cur « Amen » de fidelitate Dei erga nos dici possit et de nostra fiducia in Ipsum.
In prophetia Isaiae invenitur expressio « Deus veritatis », ad litteram « Deus Amen », id est, Deus Suis promissis fidelis: « Quicumque benedicit sibi in terra, benedicet sibi in Deo Amen » (Is 65,16). Dominus noster saepe verbo « Amen » utitur, Cf Mt 6,2.5.16. quandoque sub forma iterata, Cf Io 5,19. ad efferendam Suae doctrinae credibilitatem, auctoritatem Suam super Dei veritatem fundatam.
Finale igitur « Amen » Symboli iterum sumit et confirmat primum eius verbum: « Credo ». Credere est verbis, promissionibus, mandatis Dei dicere « Amen », est se Illi prorsus concredere qui est « Amen » infiniti amoris et perfectae fidelitatis. Vita christiana uniuscuiusque diei erit ergo « Amen » illi « credo » Professionis fidei nostri Baptismatis:
« Sit tamquam speculum tibi Symbolum tuum. Ibi te vide, si credis omnia quae te credere confiteris, et gaude quotidie in fide tua ». Sanctus Augustinus, Sermo 58, 11, 13: PL — Patrologia latina (J.P. Migne).
Iesus Christus Ipse est « Amen » (Apc 3,14). Ipse est « Amen » definitivum amoris Patris erga nos; Ipse assumit et perficit nostrum « Amen » ad Patrem: « Quotquot enim promissiones Dei sunt, in Illo "Est"; ideo et per Ipsum "Amen" Deo ad gloriam per nos » (2 Cor 1,20):
« Per Ipsum et cum Ipso et in Ipso, est Tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum. AMEN ». Doxologia post precem eucharisticam: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 455, 460, 464 et 471.