Nunc dimittis
© Libreria Editrice Vaticana Fons: ibreviary.com
"Nunc dimittis" est prex Simeonis prophetae, canticulum in Evangelio secundum Lucam, saepe ultimum carmen ad operam religiosam adhibitum.
Nunc dimíttis servum tuum, Dómine,
secúndum verbum tuum in pace,
quia vidérunt óculi mei
salutáre tuum,
quod parásti
ante fáciem ómnium populórum,
lumen ad revelatiónem géntium
et glóriam plebis tuæ Israel.
Glória Patri, et Fílio,
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Vide etiam
- Evangelium secundum Lucam 2,29–32