Epistula ad Ephesios 4
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, 2 cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate, 3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis; 4 unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae; 5 unus Dominus, una fides, unum baptisma; 6 unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus. 7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. 8 Propter quod dicit: “ Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus ”. 9 Illud autem “ ascendit ” quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? 10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. 11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores 12 ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, 14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutia ad circumventionem erroris; 15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus, 16 ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. 17 Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui 18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum; 19 qui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis in avaritia. 20 Vos autem non ita didicistis Christum, 21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu: 22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, 23 renovari autem spiritu mentis vestrae 24 et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. 25 Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. 26 Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram, 27 et nolite locum dare Diabolo. 28 Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. 29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. 30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. 31 Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. 32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Ubi affertur 472
- Hoc caput CCC(¶1454
¶1971 Ecclesiam Suam(§35)Fidei Donum(§2)Populorum Progressio(§28¶2504) §79) Veritatis Splendor(§26) - v. 1 CCC(¶957)Summa (LA)(III 7.10)Quaestiones(Christian division)Ad Catholici Sacerdotii(§61
§68) Ad Gentes(§15)Apostolicam Actuositatem(§3)Fin Dal Principio(§18)Haerent Animo(§36)Lumen Gentium(§21§49 Unitatis Redintegratio(§7)§50) - v. 2 CCC(¶957
¶2219) Quaestiones(Christian division)Dives In Misericordia(§14)Evangelii Nuntiandi(§2)Lumen Gentium(§49§50) Unitatis Redintegratio(§7) - v. 3 CCC(¶814
¶866 Summa (LA)(II-II 183.2)Quaestiones(Christian division)E Supremi(§10)Ecclesia In Medio Oriente(§11)Lebanon(§35)Lumen Gentium(§49¶957) §50) Militantis Ecclesiae(§22)Mortalium Animos(§18)Pastores Dabo Vobis(§19)Satis Cognitum(§18)Unitatis Redintegratio(§7) - v. 4 CCC(¶172
¶249 Quaestiones(Christian division¶866 ¶957 ¶2790) Whether a baptism was valid) Graves De Communi Re(§8)Incarnationis Mysterium(§4)Lebanon(§35)Lumen Fidei(§47)Lumen Gentium(§49§50) Magnifica Humanitas(§88)Mystici Corporis Christi(§32§71 Pastores Dabo Vobis(§20)Redemptor Hominis(§7§72) §18) Satis Cognitum(§10)Unitatis Redintegratio(§2) - v. 5 CCC(¶172
¶249 Summa (LA)(II-II 1.9¶866 ¶957 ¶2790) II-II 4.6 Quaestiones(Christian divisionII-II 23.5 II-II 81.3 III 66.6 III 66.7 III 66.8 III 66.9 III 66.11 III 67.6 III 69.8) Whether a baptism was valid) Catechesi Tradendae(§67)Fidei Donum(§1)Graves De Communi Re(§8)Incarnationis Mysterium(§4)Lumen Fidei(§47)Lumen Gentium(§32§49 Mystici Corporis Christi(§10§50) §21 Pastores Dabo Vobis(§20)Redemptor Hominis(§18)Sapientiae Christianae(§21)Satis Cognitum(§11)Unitatis Redintegratio(§2)§22 §32 §70 §71) - v. 6 CCC(¶172
¶249 Summa (LA)(III 66.8)Quaestiones(Christian division¶957 ¶2790) Whether a baptism was valid) Catechesi Tradendae(§67)Christifideles Laici(§24)Dilexit Nos(§71)Graves De Communi Re(§8)Incarnationis Mysterium(§4)Lumen Gentium(§49§50) Pastores Dabo Vobis(§20)Redemptor Hominis(§18)Summi Pontificatus(§29§30) Veritatis Splendor(§41) - v. 7 CCC(¶913)Summa (LA)(I-II 66.1
I-II 112.4 Christifideles Laici(§21II-II 24.3) §31) Lumen Gentium(§33)Mystici Corporis Christi(§23§25 Presbyterorum Ordinis(§9)Redemptor Hominis(§18§50 §51 §54) §21) - v. 8 CCC(¶661)Summa (LA)(III 57.4
III 57.6) Divinum Illud Munus(§9)Haurietis Aquas(§40§80) - v. 9 CCC(¶631
¶633 Summa (LA)(I-II 66.1¶635 ¶661 ¶2795) III 49.6 III 52.1 III 57.2) - v. 10 CCC(¶631
¶661 Summa (LA)(III 57.2¶668 ¶2795) III 57.4 Haurietis Aquas(§40III 57.6) §80) Sempiternus Rex Christus(§37) - v. 11 CCC(¶669
¶794 Summa (LA)(II-II 171¶1575) II-II 183.2) Ad Gentes(§7)Christifideles Laici(§20§21 Dominum Et Vivificantem(§25)Ecclesia In Asia(§17)Editae Saepe(§2)Lumen Gentium(§4§30 §31) §7) Presbyterorum Ordinis(§7§15) Ut Unum Sint(§87) - v. 12 CCC(¶669
¶794) Summa (LA)(I-II 112.4II-II 183.2 Ad Gentes(§7)Caritatis(§6)Christifideles Laici(§20III 7.4) §21 Christus Dominus(§1)Dominum Et Vivificantem(§25)Ecclesia In Asia(§17)Ecclesia In Medio Oriente(§41)Editae Saepe(§29)Familiaris Consortio(§53)Il Fermo Proposito(§1)Lumen Gentium(§4§30 §31) §7 Paenitentiam Agere(§20§28) §35) Perfectae Caritatis(§1)Populorum Progressio(§79)Presbyterorum Ordinis(§7§15) Summi Pontificatus(§32)Unitatis Redintegratio(§2)Ut Unum Sint(§87) - v. 13 CCC(¶669
¶674 Compendio(135)Summa (LA)(I 79.13¶695 ¶794 ¶2045) III 39.3 Ad Gentes(§1III 46.9 III 72.8 Suppl 81.1 Suppl 81.3) §7 Ad Petri Cathedram(§5§9 §11 §19 §28 §36) §10) Casti Connubii(§113)Catechesi Tradendae(§25)Christifideles Laici(§21§31) Dominicae Cenae(§7)Ecclesia In Asia(§17)Ecclesia In Medio Oriente(§41)Familiaris Consortio(§39§53) Gravissimum Educationis(§2)Incarnationis Mysterium(§7)Indulgentiarum Doctrina(§10)Lumen Gentium(§7)Marialis Cultus(§25)Mediator Dei(§150§165 Meminisse Iuvat(§13§206) §18) Mens Nostra(§4§6) Pastores Dabo Vobis(§40§72) Perfectae Caritatis(§14)Populorum Progressio(§28)Presbyterorum Ordinis(§2§4 Sacrosanctum Concilium(§2)Summi Pontificatus(§32)Ut Unum Sint(§87)§7 §12 §15) - v. 14 CCC(¶794)Summa (LA)(II-II 55.4)Acerbo Nimis(§10)Ad Gentes(§7)Ad Petri Cathedram(§5
§10) Ecclesia In Asia(§17)Ecclesia In Medio Oriente(§41)Lumen Gentium(§7)Presbyterorum Ordinis(§7§9 Sacramentum Caritatis(§77)Veritatis Splendor(§64)§15) - v. 15 CCC(¶794)Ad Gentes(§7)Ad Petri Cathedram(§5
§10) Africae Munus(§18)Caritas In Veritate(§2)Dilexit Nos(§77)Ecclesia In Asia(§17§20) Ecclesia In Europa(§21§22) Ecclesia In Medio Oriente(§11§41 Ecclesiam Suam(§15§53) §37) Editae Saepe(§16)Fides Et Ratio(§92)Gaudium et Spes(§74§78) Lebanon(§79)Lumen Gentium(§7§30) Miserentissimus Redemptor(§8)Mortalium Animos(§16)Orientale Lumen(§20)Pastores Dabo Vobis(§73)Pastores Gregis(§64)Presbyterorum Ordinis(§7§15) Satis Cognitum(§9)Summi Pontificatus(§14)Veritatis Splendor(§110) - v. 16 CCC(¶794
¶798 Summa (LA)(II-II 183.2)Ad Gentes(§5¶954) §7) Ad Petri Cathedram(§5§10) Apostolicam Actuositatem(§2§3) Christifideles Laici(§24§34) Ecclesia In Asia(§17)Ecclesia In Europa(§21§22) Ecclesia In Medio Oriente(§11)Ecclesiam Suam(§15§36 Editae Saepe(§16)Il Fermo Proposito(§1)Indulgentiarum Doctrina(§5)Lumen Gentium(§7§37 §44 §79) §8 Meminisse Iuvat(§13§30 §49 §50) §18) Miserentissimus Redemptor(§8)Mystici Corporis Christi(§15§19 Pastores Dabo Vobis(§74)Presbyterorum Ordinis(§7§23 §31 §33 §34 §43 §44 §50 §51 §67) §9 Quadragesimo Anno(§90§15) §91) Satis Cognitum(§9) - v. 18 CCC(¶2045)
- v. 19 CCC(¶2518)Summa (LA)(II-II 20.1
II-II 153.4) - v. 20 Ad Gentes(§13)Catechesi Tradendae(§30)
- v. 21 Ad Gentes(§13)Catechesi Tradendae(§30)Ecclesia In Oceania(§20)Fides Et Ratio(§34)
- v. 22 CCC(¶1473)Quaestiones(Lying and reputation)Ad Gentes(§13)Christifideles Laici(§12
§25) Familiaris Consortio(§39)Gravissimum Educationis(§2)Redemptionis Donum(§7) - v. 23 CCC(¶1695)Summa (LA)(I 93.6
I-II 72.2 Quaestiones(Lying and reputation)Ad Gentes(§13III 6.2) §24) Christifideles Laici(§12§20 Editae Saepe(§15)Evangelii Nuntiandi(§18)Familiaris Consortio(§39)Gravissimum Educationis(§2)Haerent Animo(§2)Lumen Gentium(§7)Menti Nostrae(§127)Reconciliatio Et Paenitentia(§4)Redemptionis Donum(§7)Unitatis Redintegratio(§7)§25 §30) - v. 24 CCC(¶1473
¶2475 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(562)Summa (LA)(I 93.6)Quaestiones(Lying and reputation)Ad Gentes(§12¶2504) §13 Christifideles Laici(§12§21) §25) Ecclesia In Oceania(§36)Evangelii Nuntiandi(§2§18) Familiaris Consortio(§39)Gravissimum Educationis(§2)Haerent Animo(§2)Menti Nostrae(§127)Novo Millennio Ineunte(§23)Princeps Pastorum(§15§26 Reconciliatio Et Paenitentia(§4)Redemptionis Donum(§7)Unitatis Redintegratio(§7)§29) - v. 25 CCC(¶1267
¶2475) Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(562)Quaestiones(After an affairMedia and public speech Evangelii Nuntiandi(§18)Pacem in Terris(§18Lying and reputation) §35) Redemptor Hominis(§7) - v. 26 Quaestiones(Media and public speech
Anger) Amoris Laetitia(§104)Gaudete Et Exsultate(§114)Misericordiae Vultus(§9) - v. 27 Quaestiones(Media and public speech
Anger) - v. 28 CCC(¶2444)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(264)Summa (LA)(II-II 187.3)Quaestiones(Media and public speech)Gaudium et Spes(§43
§70 §71 §72) - v. 29 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(562)Summa (LA)(III 8.6)Quaestiones(Media and public speech)
- v. 30 CCC(¶696
¶698 Summa (LA)(III 63.3)Divinum Illud Munus(§14)Dominicae Cenae(§13)Dominum Et Vivificantem(§47)Lebanon(§9)Pastores Dabo Vobis(§19)¶1274 ¶1296) - v. 31 Summa (LA)(I-II 46.8
II-II 13.1 Amoris Laetitia(§92)Gaudete Et Exsultate(§113)II-II 13.3 II-II 158.2) - v. 32 CCC(¶2842)Summa (LA)(I 21.3)
- v. 46 Incarnationis Mysterium(§4)