Evangelium secundum Ioannem 16
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. 2 Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. 3 Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me. 4 Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. 5 At nunc vado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: “Quo vadis?”. 6 Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. 7 Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. 8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio: 9 de peccato quidem, quia non credunt in me; 10 de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me; 11 de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est. 12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. 13 Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis. 14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. 15 Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis. 16 Modicum, et iam non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me ”. 17 Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: “ Quid est hoc, quod dicit nobis: “Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me” et: “Vado ad Patrem”? ”. 18 Dicebant ergo: “ Quid est hoc, quod dicit: “Modicum”? Nescimus quid loquitur ”. 19 Cognovit Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis: “ De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: “Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me”? 20 Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. 21 Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. 22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis. 23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. 24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. 25 Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. 26 Illo die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis; 27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi. 28 Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ”. 29 Dicunt discipuli eius: “ Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. 30 Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi ”. 31 Respondit eis Iesus: “ Modo creditis? 32 Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est. 33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ”.
Ubi affertur 217
- Hoc caput Dominum Et Vivificantem(§14
§67) Sacerdotalis Caelibatus(§18§47) - v. 2 Summa (LA)(I-II 19.6)
- v. 3 Mediator Dei(§127)
- v. 4 Ecclesiam Suam(§8
§22) - v. 6 Dominum Et Vivificantem(§14)
- v. 7 CCC(¶692
¶729 Summa (LA)(III 57.1¶1287) III 57.6 Divinum Illud Munus(§1)Dominum Et Vivificantem(§7III 72.1 III 75.1) §8 Ecclesia In America(§10)Ecclesia In Medio Oriente(§15)Editae Saepe(§7)Lebanon(§22)Redemptor Hominis(§1§14 §24 §27 §61) §2 Redemptoris Mater(§25)Sacramentum Caritatis(§12)Satis Cognitum(§14)Unitatis Redintegratio(§2)Verbum Domini(§15)§7) - v. 8 CCC(¶388
¶729 Summa (LA)(III 59.1)Dominum Et Vivificantem(§7¶1287 ¶1433) §8 Satis Cognitum(§14)§27) - v. 9 CCC(¶729
¶1287 Dominum Et Vivificantem(§27¶1433) §31 Satis Cognitum(§14)§51) - v. 10 CCC(¶729
¶1287) Dominum Et Vivificantem(§27)Satis Cognitum(§14) - v. 11 CCC(¶385
¶729 Summa (LA)(Suppl 89.8)Dominum Et Vivificantem(§26¶1287) §27 Satis Cognitum(§14)§35 §37 §48) - v. 12 CCC(¶729
¶1287) Summa (LA)(III 42.3III 45.4) Quaestiones(Whether teaching changes)Dei Verbum(§19)Divinum Illud Munus(§7)Dominum Et Vivificantem(§6)Evangelii Gaudium(§225)Fides Et Ratio(§38§92) Satis Cognitum(§14) - v. 13 CCC(¶91
¶243 Compendio(47)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(104)Summa (LA)(I-II 106.4¶687 ¶692 ¶729 ¶1117 ¶1287 ¶2466 ¶2615 ¶2671) II-II 1.9 Quaestiones(Whether teaching changes)Africae Munus(§16III 39.7) §18) Amoris Laetitia(§3)Catechesi Tradendae(§72)Christifideles Laici(§20§30) Dei Verbum(§19§20) Divinum Illud Munus(§7)Dominum Et Vivificantem(§6§22 Ecclesia In Africa(§57§25) §78) Evangelii Gaudium(§225)Fides Et Ratio(§11§38 Lebanon(§38)Lumen Gentium(§4)Novo Millennio Ineunte(§56)Pastor Bonus(§1)Redemptor Hominis(§1§92) §2 Redemptoris Missio(§29§7 §9 §22) §87) Rosarium Virginis Mariae(§14)Sacerdotalis Caelibatus(§18)Sacramentum Caritatis(§12)Satis Cognitum(§14)Sollicitudo Rei Socialis(§1)Verbum Domini(§15§20) Veritatis Splendor(§19§28) - v. 14 CCC(¶244
¶485 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(104)Summa (LA)(I 36.2)Dominum Et Vivificantem(§7¶690 ¶729 ¶1287 ¶2615) §11 Sollicitudo Rei Socialis(§1)§22) - v. 15 CCC(¶485
¶729 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(29¶1287 ¶2615) 104) Dominum Et Vivificantem(§7§22 Sollicitudo Rei Socialis(§1)§24 §48) - v. 17 Ecclesia In America(§10)
- v. 20 Dies Domini(§56)Dominum Et Vivificantem(§14
§24) Evangelii Gaudium(§5)Gaudete Et Exsultate(§124)Gaudete In Domino(§30) - v. 21 Quaestiones(Whether to have children)Casti Connubii(§1
§15) Evangelium Vitae(§1)Gaudete In Domino(§30)Mulieris Dignitatem(§19) - v. 22 Summa (LA)(III 55.3)Dominum Et Vivificantem(§67)Evangelii Gaudium(§5
§84) Gaudete Et Exsultate(§124)Gaudete In Domino(§30)Mulieris Dignitatem(§19)Spe Salvi(§12) - v. 23 CCC(¶2615)Summa (LA)(II-II 83.7
Suppl 78.1) Mediator Dei(§113§159) Mulieris Dignitatem(§19) - v. 24 CCC(¶2615
¶2761 Compendio(545)Dominum Et Vivificantem(§7)¶2815) - v. 25 CCC(¶2615)
- v. 26 CCC(¶2615
¶2815) - v. 27 CCC(¶2615)
- v. 28 CCC(¶661
¶2795) Dilexit Nos(§72)Sempiternus Rex Christus(§37)Tertio Millennio Adveniente(§49)Verbum Domini(§90) - v. 32 Gaudete In Domino(§24)Sacerdotalis Caelibatus(§59)
- v. 33 CCC(¶1808)Summa (LA)(Suppl 96.8)Africae Munus(§30
§71) Au Milieu Des Sollicitudes(§12)Evangelii Praecones(§2§12) Evangelium Vitae(§82)Lebanon(§35)Orientales Ecclesias(§18)Pastores Gregis(§65§66) Presbyterorum Ordinis(§22)Princeps Pastorum(§3§6) Sacerdotalis Caelibatus(§47)Salvifici Doloris(§25)Sapientiae Christianae(§14)Spe Salvi(§50)