Evangelium secundum Ioannem 20
Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
1 Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento. 2 Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: “ Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum! ”. 3 Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum. 4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum; 5 et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit. 6 Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et videt linteamina posita 7 et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 8 Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit. 9 Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. 10 Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. 11 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum 12 et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. 13 Et dicunt ei illi: “ Mulier, quid ploras? ”. Dicit eis: “ Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum ”. 14 Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus est. 15 Dicit ei Iesus: “ Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ”. Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “ Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ”. 16 Dicit ei Iesus: “ Maria! ”. Conversa illa dicit ei Hebraice: “ Rabbuni! ” — quod dicitur Magister —. 17 Dicit ei Iesus: “ Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum ”. 18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “ Vidi Dominum! ”, et quia haec dixit ei. 19 Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “ Pax vobis! ”. 20 Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. 21 Dixit ergo eis iterum: “ Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ”. 22 Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: “ Accipite Spiritum Sanctum. 23 Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ”. 24 Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus. 25 Dicebant ergo ei alii discipuli: “ Vidimus Dominum! ”. Ille autem dixit eis: “ Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam ”. 26 Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: “ Pax vobis! ”. 27 Deinde dicit Thomae: “ Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis! ”. 28 Respondit Thomas et dixit ei: “ Dominus meus et Deus meus! ”. 29 Dicit ei Iesus: “ Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ”. 30 Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc; 31 haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.
Ubi affertur 340
- Hoc caput CCC(¶1485)Fidei Donum(§42)Pastores Dabo Vobis(§14)
- v. 1 CCC(¶2174)Summa (LA)(III 51.4
III 53.2 Dies Domini(§20)Dominum Et Vivificantem(§24)Novo Millennio Ineunte(§35)III 83.2) - v. 2 CCC(¶640)Dominum Et Vivificantem(§24)Verbum Domini(§5)
- v. 3 CCC(¶514)Dominum Et Vivificantem(§24)
- v. 4 Dominum Et Vivificantem(§24)
- v. 5 CCC(¶640)Dominum Et Vivificantem(§24)
- v. 6 CCC(¶640)Dominum Et Vivificantem(§24)
- v. 7 CCC(¶515
¶640) Dominum Et Vivificantem(§24) - v. 8 CCC(¶640)Dominum Et Vivificantem(§24)Lumen Fidei(§30)Verbum Domini(§5)
- v. 9 Dominum Et Vivificantem(§24)
- v. 10 Dominum Et Vivificantem(§24)
- v. 11 CCC(¶641)Quaestiones(Women in the Church)Dominum Et Vivificantem(§24)Ecclesia In America(§8)
- v. 12 CCC(¶641)Quaestiones(Women in the Church)Dominum Et Vivificantem(§24)Ecclesia In America(§8)
- v. 13 CCC(¶640
¶641) Summa (LA)(III 84.4)Quaestiones(Women in the Church)Dominum Et Vivificantem(§24)Ecclesia In America(§8) - v. 14 CCC(¶641
¶645 Quaestiones(Women in the Church)Dominum Et Vivificantem(§24)Ecclesia In America(§8)Lumen Fidei(§30)¶659) - v. 15 CCC(¶641
¶645 Quaestiones(Women in the Church)Dominum Et Vivificantem(§24)Ecclesia In America(§8)¶659) - v. 16 CCC(¶641
¶645) Quaestiones(Women in the Church)Dominum Et Vivificantem(§24)Ecclesia In America(§8)Mulieris Dignitatem(§16) - v. 17 CCC(¶443
¶641 Summa (LA)(III 20.2¶645 ¶654 ¶660 ¶2795) III 23.2 Quaestiones(Women in the Church)Amoris Laetitia(§255)Dominum Et Vivificantem(§24)Ecclesia In America(§8)Mulieris Dignitatem(§16)Sacerdotalis Caelibatus(§22)III 55.1 III 55.6 III 57.1 III 80.4) - v. 18 CCC(¶641)Quaestiones(Women in the Church)Dominum Et Vivificantem(§24)Ecclesia In America(§8)Lumen Fidei(§30)Mulieris Dignitatem(§16)
- v. 19 CCC(¶575
¶643 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(491)Summa (LA)(Suppl 83.2¶645 ¶659 ¶1485) Suppl 83.3) Orationes Communes(Rosarium)Quaestiones(Confession after a long time)Dies Domini(§1§18 Dives In Misericordia(§8)Dominum Et Vivificantem(§24)Ecclesia In Medio Oriente(§9)Novo Millennio Ineunte(§35§20 §33) §58) - v. 20 CCC(¶645)Summa (LA)(III 55.3)Quaestiones(Confession after a long time)Dies Domini(§1
§18 Dives In Misericordia(§8)Dominum Et Vivificantem(§24)Evangelii Gaudium(§5)Novo Millennio Ineunte(§19§56) §35) - v. 21 CCC(¶448
¶645 Compendio(175)Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(491)Quaestiones(Confessing to a priest¶730 ¶858 ¶1087 ¶1120 ¶1441) Confession after a long time) Ad Catholici Sacerdotii(§7§12) Ad Gentes(§5)Apostolos Suos(§1)Christus Dominus(§1)Dies Domini(§1§18) Dives In Misericordia(§8)Dominum Et Vivificantem(§24)Ecclesia de Eucharistia(§22)Ecclesia In Africa(§12)Ecclesia In America(§66)Ecclesia In Asia(§9)Fidei Donum(§11§16) Fin Dal Principio(§3)Humani Generis Redemptionem(§102)Immortale Dei(§5§14) Lebanon(§22§32) Lumen Gentium(§17§18 Mediator Dei(§35§19) §40 Menti Nostrae(§7)Mystici Corporis Christi(§63§55) §65) Novo Millennio Ineunte(§35)Pastores Dabo Vobis(§14)Pastores Gregis(§1)Presbyterorum Ordinis(§2)Redemptor Hominis(§18§19) Redemptoris Mater(§26)Redemptoris Missio(§22§23) Rosarium Virginis Mariae(§40)Sacramentum Caritatis(§12)Satis Cognitum(§7§14) Unitatis Redintegratio(§2)Verbum Domini(§15§93) Vita Consecrata(§25) - v. 22 CCC(¶645
¶730 Compendio(201¶788 ¶976 ¶1087 ¶1120 ¶1287 ¶1441 ¶1485 ¶1556) 298) Summa (LA)(I 91.4III 3.8 Orationes Communes(Rosarium)Quaestiones(Confessing to a priestSuppl 19.5 Suppl 20.1 Suppl 35.4 Suppl 37.5) Confession after a long time) Africae Munus(§8)Apostolos Suos(§2)Deus Caritas Est(§19)Dies Domini(§1§18 Dives In Misericordia(§8)Divinum Illud Munus(§7)Dominum Et Vivificantem(§24§28) §31 Ecclesia In Asia(§16§40 §41 §42) §43) Ecclesia In Oceania(§5)Evangelii Nuntiandi(§75)Lebanon(§22§32) Lumen Gentium(§19§21) Mortalium Animos(§8)Mystici Corporis Christi(§25§30 Novo Millennio Ineunte(§18§54 §56 §63 §65) §35) Pastores Dabo Vobis(§14)Pastores Gregis(§6)Reconciliatio Et Paenitentia(§4§29) Redemptor Hominis(§19)Redemptoris Missio(§22)Rosarium Virginis Mariae(§21)Sacramentum Caritatis(§12)Unitatis Redintegratio(§2)Verbum Domini(§15) - v. 23 CCC(¶645
¶976 Compendio(201¶1087 ¶1120 ¶1441 ¶1461 ¶1485 ¶1556 ¶2839) 298) Summa (LA)(I 43.7III 3.8 Quaestiones(Confessing to a priestIII 84.3 Suppl 8.1 Suppl 18.1 Suppl 19.5 Suppl 20.1 Suppl 37.5 Suppl 40.6) Confession after a long time) Ad Catholici Sacerdotii(§11§16) Apostolos Suos(§2)Dies Domini(§1§18 Dives In Misericordia(§8)Divinum Illud Munus(§7)Dominum Et Vivificantem(§40§28) §41 Ecclesia In Asia(§16)Incarnationis Mysterium(§9)Lebanon(§22§42) §32) Lumen Gentium(§19§21) Mulieris Dignitatem(§26)Novo Millennio Ineunte(§35)Pastores Dabo Vobis(§14)Pastores Gregis(§6)Redemptoris Missio(§22)Rosarium Virginis Mariae(§21)Unitatis Redintegratio(§2) - v. 24 CCC(¶644
¶645) Quaestiones(Atheism and unbelief)Apostolos Suos(§1)Novo Millennio Ineunte(§19) - v. 25 CCC(¶644
¶645) Quaestiones(Atheism and unbelief)Novo Millennio Ineunte(§19§59) - v. 26 CCC(¶644
¶645 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(491)Summa (LA)(III 14.1¶659) III 54.1 Quaestiones(Atheism and unbelief)Dies Domini(§33)Ecclesia In Africa(§12)Novo Millennio Ineunte(§19)III 55.3 Suppl 83.2 Suppl 83.3) - v. 27 CCC(¶644
¶645) Summa (LA)(III 54.4)Quaestiones(Atheism and unbelief)Dies Domini(§29)Novo Millennio Ineunte(§19§20 §21) - v. 28 CCC(¶448)Quaestiones(Atheism and unbelief)Dies Domini(§29)Haurietis Aquas(§25
§49 Novo Millennio Ineunte(§19§92) §20 §21) - v. 29 Summa (LA)(II-II 1.4
III 41.2 Quaestiones(Atheism and unbeliefIII 54.4 III 55.5) Miracles and relics) Dies Domini(§33)Ecclesia In Africa(§12)Novo Millennio Ineunte(§19) - v. 30 CCC(¶514)
- v. 31 CCC(¶105
¶442 Summa (LA)(I 1.8¶514) I-II 106.1) Catechesi Tradendae(§1)Dei Verbum(§11)Lumen Fidei(§18) - v. 1923 Dies Domini(§1)