Not available in English. Shown in Latin.

Nunc dimittis

Nunc dimíttis servum tuum, Dómine,

secúndum verbum tuum in pace,

quia vidérunt óculi mei

salutáre tuum,

quod parásti

ante fáciem ómnium populórum,

lumen ad revelatiónem géntium

et glóriam plebis tuæ Israel.

Glória Patri, et Fílio,

et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper,

et in sǽcula sæculórum. Amen.

See also