2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum

Bonus Nuntius: Deus Filium Suum misit

« At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium Suum, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus » (Gal 4,4-5). En Evangelium Iesu Christi Filii Dei: Cf Mc 1,1. Deus populum Suum visitavit. Cf Lc 1,68. Promissiones Abraham et semini eius factas implevit. Cf Lc 1,55. Id ultra omnem fecit exspectationem: misit Filium Suum dilectum. Cf Mc 1,11.

Credimus et profitemur Iesum ex Nazareth, Iudaeum natum de filia Israel in Bethlehem, tempore regis Herodis Magni et imperatoris Caesaris Augusti I, munere fabri lignarii fungentem, mortuum crucifixum Hierosolymis, sub Pontio Pilato procuratore, imperatore Tiberio regnante, aeternum esse Dei Filium hominem factum qui « a Deo exivit » (Io 13,3), « qui descendit de caelo » (Io 3,13; 6,33), qui in carne venit, Cf 1 Io 4,2. quia « Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. [...] Et de plenitudine Eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia » (Io 1,14.16).

Gratia moti Spiritus Sancti et a Patre tracti, credimus et confitemur relate ad Iesum: « Tu es Christus, Filius Dei vivi » (Mt 16,16). Super huius fidei petram, quam Petrus confessus est, Christus Suam fundavit Ecclesiam. Cf Mt 16,18; Sanctus Leo Magnus, Sermo 4, 3: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)); Sermo 51, 1: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 296-297 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)); Sermo 62, 2: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 377-378 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)); Sermo 83, 3: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 521-522 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

« Evangelizare investigabiles divitias Christi » (Eph 3,8)

Fidei christianae transmissio est imprimis Iesu Christi nuntius ut homines ad fidem in Illum adducantur. Ab initio, priores discipuli desiderio arserunt Christum nuntiandi: « Non enim possumus nos, quae vidimus et audivimus non loqui » (Act 4,20). Omnium temporum homines invitant ut in gaudium eorum communionis cum Christo ingrediantur:

« Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae — et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis — quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio Eius Iesu Christo. Et haec scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum » (1 Io 1,1-4).

In catechesis corde: Christus

« Illico ergo affirmandum est in ipsa catecheseos intima ratione hanc potissimum personam inveniri: Iesu Christi Nazareni, "Unigeniti a Patre" [...]; qui passus ac pro nobis mortuus est; quique iam, quandoquidem resurrexit, vivit semper nobiscum. [...] Catechesim tradere [...] idem valet ac patefacere in Christi Persona universum Dei consilium aeternum [...]; idem ac sensum gestuum et verborum Christi comprehendere studere necnon signorum, quae Ipse perpetravit ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 71 (1979) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1979) 1280-1281. Catechesis scopus: « Ut quis [...] ad communionem cum Eo [cum Iesu Christo] [...] perveniat; Ipse enim solus conducere aliquem potest ad amorem Patris in Spiritu et ad Sanctissimae Trinitatis vitam participandam ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 71 (1979) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1979) 1281.

« Affirmari ergo oportet in catechesi Christum, Verbum incarnatum et Filium Dei, institutione tradi, cetera autem prout ad Eum referantur; solum Christum docere, quemvis alium docentem ea dumtaxat ratione, qua Eius sit nuntius seu interpres et qua Christus per huius os loquatur. [...] Oportet ergo ad omnem catecheseos institutorem haec arcana verba Christi possint transferri: "Mea doctrina non est mea, sed Eius qui misit me" (Io 7,16) ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 6: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 71 (1979) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1979) 1281-1282.

Qui ad Christum evangelizandum vocatus est, debet igitur imprimis « eminentiam scientiae Christi Iesu quaerere »; oportet eum « omnia detrimentum facere », « ut Christum » lucrifaciat et inveniatur « in Illo », « ad cognoscendum Illum et virtutem Resurrectionis Eius et communionem passionum Illius, conformans » se « morti Eius, si quo modo » occurrat « ad resurrectionem, quae est ex mortuis » (Phil 3,8-11).

Ex hac Christi cognitione amore affecta, desiderium scaturit Illum annuntiandi, « evangelizandi », et alios adducendi ad « assensum » fidei in Iesum Christum. Sed simul necessitas percipitur hanc fidem semper melius cognoscendi. Ad hunc scopum, secundum ordinem Symboli fidei, imprimis praecipui Iesu praesentabuntur tituli: Christus, Filius Dei, Dominus (articulus 2). Symbolum deinde confitetur praecipua vitae Christi mysteria: illa Incarnationis Eius (articulus 3), illa Paschatis Eius (articuli 4 et 5), denique illa Eius glorificationis (articuli 6 et 7).

2.«Et in Iesum Christum, Filium Eius Unicum, Dominum Nostrum»

I.Iesus

Iesus Hebraice significat: « Deus salvat ». In Annuntiatione, Angelus Gabriel Ei, tamquam nomen proprium, nomen Iesu dedit, quod simul identitatem Eius exprimit et missionem. Cf Lc 1,31. Quia nemo « potest dimittere peccata nisi solus Deus » (Mc 2,7), in Iesu, Filio Suo aeterno, homine facto, Ipse « salvum faciet populum Suum a peccatis eorum » (Mt 1,21). Sic in Iesu, Deus totam Suam historiam recapitulat salutis pro hominibus.

In historia salutis Deus satis non habuit Israel « de domo servitutis » (Dt 5,6) liberare, eum de Aegypto faciens exire. Ille eum etiam de eius salvat peccato. Quia peccatum semper offensa est Deo illata, Cf Ps 51,6. solus Ille potest id absolvere. Cf Ps 51,11. Hac de causa, Israel semper maiorem acquirens conscientiam universalitatis peccati, amplius salutem quaerere non poterit nisi in invocatione nominis Dei Redemptoris. Cf Ps 79,9.

Nomen Iesu significat ipsum Nomen Dei praesens in Persona esse Filii Sui, Cf Act 5,41; 3 Io 7. hominis facti ad peccatorum universalem et definitivam Redemptionem. Iesus est Nomen divinum, quod solum affert salutem Cf Io 3,18; Act 2,21. et ab omnibus exinde invocari potest, quia Ipse per Incarnationem omnibus hominibus Se univit Cf Rom 10,6-13. ita ut nullum aliud sit nomen « sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri » (Act 4,12). Cf Act 9,14; Iac 2,7.

Nomen Dei Salvatoris semel in anno a summo sacerdote pro expiatione peccatorum Israel invocabatur, cum ille Sanctissimi propitiatorium sanguine asperserat sacrificii. Cf Lv 16,15-16; Eccli 50,22; Heb 9,7. Propitiatorium locus erat praesentiae Dei. Cf Ex 25,22; Lv 16,2; Nm 7,89; Heb 9,5. Cum sanctus Paulus dicit de Iesu: « quem proposuit Deus propitiationem [...] in sanguine Ipsius » (Rom 3,25), significat quod in Eius humanitate, « Deus erat in Christo mundum reconcilians Sibi » (2 Cor 5,19).

Iesu resurrectio Nomen Dei glorificat « Salvatoris », Cf Io 12,28. quia exinde Nomen Iesu supremam potentiam plene manifestat Nominis « quod est super omne nomen » (Phil 2,9-10). Spiritus maligni nomen timent Eius Cf Act 16,16-18; 19,13-16. et in nomine Eius discipuli Iesu faciunt miracula, Cf Mc 16,17. quoniam quodcumque petunt a Patre in nomine Eius, dat illis. Cf Io 15,16.

Nomen Iesu in corde est orationis christianae. Omnes liturgicae orationes formula concluduntur: « per Dominum nostrum Iesum Christum ». Oratio « Ave Maria » culminat verbis: « Et benedictus fructus ventris tui, Iesus ». Orientalis oratio cordis, « oratio Iesu » appellata, dicit: « Iesu Christe, Fili Dei, Domine, miserere mei peccatoris ». Plures christiani moriuntur solum verbum « Iesu », sicut sancta Ioanna de Arco, habentes in ore. Cf La réhabilitation de Jeanne la Pucelle. L'enquête ordonnée par Charles VII en 1450 et le codicille de Guillaume Bouillé, ed. P. Doncoeur-Y. Lanhers (Paris 1956) p. 39. 45. 56.

II.Christus

Christus e versione graeca venit verbi Hebraici « Messias » quod « unctus » significat. Id proprium effectum non est nomen Iesu nisi quia Ipse perfecte missionem divinam adimplet quam id indicat. In Israel etenim in nomine Dei illi ungebantur qui consecrabantur Ei ad missionem ab Eo procedentem. Talis casus erat regum, Cf 1 Sam 9,16; 10,1; 16,1.12-13; 1 Reg 1,39. sacerdotum Cf Ex 29,7; Lv 8,12. et, quandoque, Prophetarum. Cf 1 Reg 19,16. Talis, per excellentiam, casus debebat esse Messiae quem Deus ad Regnum Suum definitive instaurandum missurus erat. Cf Ps 2,2; Act 4,26-27. Oportebat Messiam per Spiritum Domini unctum esse Cf Is 11,2. tamquam regem simul et sacerdotem, Cf Zach 4,14; 6,13. sed etiam tamquam Prophetam. Cf Is 61,1; Lc 4,16-21. Iesus spem Israel adimplevit messianicam in Suo triplici munere sacerdotis, prophetae et regis.

Angelus pastoribus Nativitatem Iesu nuntiavit tamquam illam Messiae Israel promissi: « Natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David » (Lc 2,11). Ab origine est Ille « quem Pater sanctificavit et misit in mundum » (Io 10,36), tamquam « sanctum » in sinu virginali Mariae conceptum. Cf Lc 1,35. Ioseph a Deo vocatus est ut Mariam acciperet coniugem suam in utero habentem id « quod [...] in ea natum est de Spiritu Sancto » (Mt 1,20), ut Iesus, « qui vocatur Christus » (Mt 1,16), ex uxore Ioseph nascatur in generatione messianica David. Cf Rom 1,3; 2 Tim 2,8; Apc 22,16.

Messianica Iesu consecratio Suam divinam manifestat missionem. « Quemadmodum et ipsum nomen significat: in Christi enim nomine subauditur qui unxit et Ipse qui unctus est, et ipsa unctio in qua unctus est; et unxit quidem Pater, unctus est vero Filius, in Spiritu, qui est Unctio ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 18, 3: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). Eius messianica aeterna consecratio est tempore Eius vitae terrestris revelata cum a Ioanne baptizatus est, cum « unxit Eum Deus Spiritu Sancto et virtute » (Act 10,38), « ut manifestetur Israel » (Io 1,31) sicut Eius Messias. Eius opera et verba Eum cognoscendum praebent tamquam « Sanctum Dei ». Cf Mc 1,24; Io 6,69; Act 3,14.

Plures Iudaei atque etiam quidam gentiles qui illorum participabant spem, in Iesu fundamentalia agnoverunt lineamenta messianici « filii David » a Deo Israel promissi. Cf Mt 2,2; 9,27; 12,23; 15,22; 20,30; 21,9.15. Iesus titulum Messiae acceptavit, in quem ius habebat, Cf Io 4,25-26; 11,27. sed non sine cautela, quia a nonnullis Eius coaetaneis secundum conceptionem nimis humanam, Cf Mt 22,41-46. essentialiter politicam intelligebatur. Cf Io 6,15; Lc 24,21.

Iesus professionem fidei Petri, qui Illum tamquam Messiam agnoscebat, acceptavit, proximam annuntians Filii hominis passionem. Cf Mt 16,16-23. Authenticum Suae regalitatis messianicae contentum simul detexit in identitate transcendenti Filii hominis « qui descendit de caelo » (Io 3,13), Cf Io 6,62; Dn 7,13. et in Sua missione redemptrice Servi patientis: « Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam Suam Redemptionem pro multis » (Mt 20,28). Cf Is 53,10-12. Propterea verus sensus Eius regalitatis nonnisi ex crucis summitate manifestatus est. Cf Io 19,19-22; Lc 23,39-43. Solummodo post Resurrectionem, messianica Eius regalitas a Petro coram populo Dei proclamari poterit: « Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia Dominum Eum et Christum Deus fecit, Hunc Iesum, quem vos crucifixistis » (Act 2,36).

III.Filius Dei unicus

Filius Dei titulus est in Vetere Testamento angelis, Cf Dt (LXX) 32, 8; Iob 1,6. populo Electionis, Cf Ex 4,22; Os 11,1; Ier 3,19; Eccli 36,14; Sap 18,13. filiis Israel Cf Dt 14,1; Os 2,1. eiusque regibus Cf 2 Sam 7,14; Ps 82,6. datus. Tunc filiationem significat adoptivam quae inter Deum et Eius creaturam relationes peculiaris intimitatis instituit. Cum promissus Rex-Messias dicitur « filius Dei », Cf 1 Par 17,13; Ps 2,7. id non implicat necessario, secundum horum textuum litteralem sensum, eum plus quam humanum esse. Illi qui ita Iesum tamquam Messiam Israel nominaverunt, Cf Mt 27,54. fortasse nihil amplius voluerunt dicere. Cf Lc 23,47.

Hoc non valet de Petro cum Iesum tamquam « Christum, Filium Dei vivi » confitetur, Cf Mt 16,16. quia Iesus ei sollemniter respondet: « Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est » (Mt 16,17). Pari modo, Paulus relate ad suam in via ad Damascum conversionem dicet: « Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam Suam, ut revelaret Filium Suum in me, ut evangelizarem Illum in gentibus... » (Gal 1,15-16). « Continuo in synagogis praedicabat Iesum, quoniam Hic est Filius Dei » (Act 9,20). Hoc ab initio Cf 1 Thess 1,10. centrum erit fidei apostolicae, Cf Io 20,31. quam imprimis confessus est Petrus tamquam fundamentum Ecclesiae. Cf Mt 16,18.

Si Petrus indolem transcendentem filiationis divinae Iesu Messiae agnoscere potuit, hoc evenit quia Ipse eam clare significavit. Iesus, coram Synedrio, Suorum accusatorum quaestioni: « Tu ergo es Filius Dei? », respondit: « Vos dicitis quia ego sum » (Lc 22,70). Cf Mt 26,64; Mc 14,62. Iam multo prius, Se tamquam « Filium » denotavit qui Patrem novit, Cf Mt 11,27; 21,37-38. qui est distinctus a « servis » quos Deus antea populo miserat Suo, Cf Mt 21,34-36. ipsis angelis superior. Cf Mt 24,36. Suam filiationem ab illa Suorum distinxit discipulorum nunquam dicens « Pater noster », Cf Mt 5,48; 6,8; 7,21; Lc 11,13. nisi ut illis mandaret: « Sic ergo vos orabitis: Pater noster » (Mt 6,9); atque distinctionem extulit inter « Patrem meum et Patrem vestrum » (Io 20,17).

Evangelia referunt in duobus momentis sollemnibus, in Baptismo et in Transfiguratione Christi, vocem Patris Illum tamquam « Filium Suum dilectum » denotasse. Cf Mt 3,17; 17,5. Iesus Se Ipsum tamquam Filium Dei Unigenitum denotat Cf Io 3,16. et hoc titulo Suam aeternam affirmat praeexsistentiam. Cf Io 10,36. Fidem postulat « in nomen Unigeniti Filii Dei » (Io 3,18). Haec confessio christiana iam in exclamatione centurionis apparet coram Iesu in cruce: « Vere homo hic Filius Dei erat » (Mc 15,39). Solummodo in mysterio Paschali potest credens titulo « Filii Dei » ultimam eius praebere significationem.

Post Eius Resurrectionem, filiatio Eius divina in virtute glorificatae humanitatis Eius apparet: « Constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum » (Rom 1,4). Cf Act 13,33. Apostoli confiteri poterunt: « Vidimus gloriam Eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis » (Io 1,14).

IV.Dominus

In versione graeca librorum Veteris Testamenti, Nomen ineffabile YHWH sub quo Deus Se Moysi revelavit, Cf Ex 3,14. verbo Kyrios (« Dominus ») redditur. Dominus exinde factus est nomen maxime usitatum ad ipsam divinitatem Dei Israel denotandam. Novum Testamentum hunc fortem tituli « Domini » sensum adhibet pro Patre et etiam simul, et in hoc novitas habetur, pro Iesu, Ipso sic agnito tamquam Deo. Cf 1 Cor 2,8.

Ipse Iesus Sibi, modo velato, hunc tribuit titulum, cum de sensu psalmi 110 disputat cum Pharisaeis, Cf Mt 22,41-46; cf etiam Act 2,34-36; Heb 1,13. sed etiam modo explicito Se ad Suos vertens Apostolos. Cf Io 13,13. Per totum Eius vitae publicae decursum gestus Eius dominatus supra naturam, supra morbos, supra daemonia, supra mortem et peccatum, Eius divinum demonstrabant principatum.

Saepissime in Evangeliis homines ad Iesum se vertunt Illum « Dominum » appellantes. Hic titulus venerationem et fiduciam testatur eorum qui ad Iesum appropinquant et ab Illo auxilium exspectant et sanationem. Cf Mt 8,2; 14,30; 15,22; et alibi. Sub Spiritus Sancti motione, agnitionem exprimit mysterii divini Iesu. Cf Lc 1,43; 2,11. In occursu cum Iesu resuscitato efficitur adoratio: « Dominus meus et Deus meus! » (Io 20,28). Tunc connotationem sumit amoris et affectus, quae traditionis christianae erit proprium: « Dominus est! » (Io 21,7).

Priores confessiones fidei Ecclesiae, Iesu titulum divinum Domini tribuentes, ab origine affirmant Cf Act 2,34-36. potestatem, honorem et gloriam Deo Patri debitas etiam Iesu deberi, Cf Rom 9,5; Tit 2,13; Apc 5,13. quia Ipse est « in forma Dei » (Phil 2,6) et quia Pater hunc Iesu manifestavit dominatum Eum resuscitans ex mortuis et exaltans in gloria Sua. Cf Rom 10,9; 1 Cor 12,3; Phil 2,9-11.

Ab historiae christianae initio, affirmatio dominatus Iesu super mundum et super historiam Cf Apc 11,15. significat etiam agnoscere hominem suam libertatem personalem nulli potestati terrestri, sed soli Deo Patri et Domino Iesu Christo, modo absoluto, submittere debere: Caesar « Dominus » non est. Cf Mc 12,17; Act 5,29. Ecclesia « credit clavem, centrum et finem totius humanae historiae in Domino ac Magistro suo inveniri ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 10: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1033; cf Ibid., 45: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1066.

Oratio christiana est titulo « Dominus » signata, sive invitatio ad orationem « Dominus vobiscum » sive orationis conclusio « per Dominum nostrum Iesum Christum » vel etiam clamor fiduciae plenus et spei: « Maran atha » (Dominus venit!) aut « Marana tha » (Veni, Domine!) (1 Cor 16,22). « Amen. Veni, Domine Iesu » (Apc 22,20).

Nomen Iesu significat « Deum qui salvat ». Infans ex Virgine Maria natus appellatus est « Iesus »: « Ipse enim salvum faciet populum Suum a peccatis eorum » (Mt 1,21). « Nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri » (Act 4,12).

Nomen Christi « unctum », « Messiam » significat. Iesus est Christus quia « unxit Eum Deus Spiritu Sancto et virtute » (Act 10,38). Ille erat « qui venturus » est (Lc 7,19), spei Israel obiectum. Cf Act 28,20.

Nomen Filii Dei relationem unicam significat et aeternam Iesu Christi ad Deum Eius Patrem. Ille unicus Patris est Filius Cf Io 1,14.18; 3,16.18. et Deus Ipse. Cf Io 1,1. Credere Iesum esse Filium Dei est necessarium ut quis christianus sit. Cf Act 8,37; 1 Io 2,23.

Nomen Domini significat divinum principatum. Confiteri vel invocare Iesum tamquam Dominum est in Eius credere divinitatem: « Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto » (1 Cor 12,3).

3.Iesus Christus « Conceptus Est de Spiritu Sancto, Natus ex Maria Virgine »

Paragraphus 1 FILIUS DEI HOMO FACTUS EST

I.Cur Verbum caro factum est?

Cum Symbolo Nicaeno-Constantinopolitano respondemus confitentes: « Propter nos homines et propter nostram salutem, descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine et homo factus est ». DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Verbum caro factum est ut nos cum Deo reconcilians salvaret: Deus « dilexit nos et misit Filium Suum propitiationem pro peccatis nostris » (1 Io 4,10). « Pater misit Filium salvatorem mundi » (1 Io 4,14). « Ille apparuit, ut peccata tolleret » (1 Io 3,5):

« Opus enim habebat medico natura nostra, quae morbo laborabat. Opus habebat eo qui erigeret, homo qui ceciderat. Opus habebat eo qui vivificaret, qui a vita exciderat. Opus habebat eo qui ad bonum reduceret, qui defluxerat a boni participatione. Egebat lucis praesentia, qui erat inclusus in tenebris. Quaerebat redemptorem captivus, adiutorem vinctus, liberatorem is qui iugo premebatur servitutis. Haecne sunt parva et indigna quae Deum moveant, ut descendat ad humanam naturam visitandam, cum adeo infeliciter et miserabiliter affecta esset humanitas? ». Sanctus Gregorius Nyssenus, Oratio catechetica 15, 3: TD — Textes et documents (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).

Verbum caro factum est ut sic amorem Dei cognoscamus: « In hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium Suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per Eum » (1 Io 4,9). « Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium Suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in Eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam » (Io 3,16).

Verbum caro factum est ut nostrum sit sanctitatis exemplar: « Tollite iugum meum super vos et discite a me... » (Mt 11,29). « Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me » (Io 14,6). Atque Pater super Transfigurationis montem mandat: « Audite Illum » (Mc 9,7). Cf Dt 6,4-5. Ipse utique beatitudinum est exemplar et Legis novae norma: Diligite invicem « sicut dilexi vos » (Io 15,12). Hic amor effectivam sui ipsius implicat oblationem ad sequelam Illius. Cf Mc 8,34.

Verbum caro factum est ut nos efficeret « divinae consortes naturae » (2 Pe 1,4): « Propter hoc Verbum Dei homo, et qui Filius Dei est Filius hominis factus est, ut homo, commixtus Verbo Dei et adoptionem percipiens, fiat filius Dei ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 19, 1: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). « Ipse siquidem homo factus est, ut nos dii efficeremur ». Sanctus Athanasius Alexandrinus, De Incarnatione, 54, 3: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). « Unigenitus [...] Dei Filius, Suae divinitatis volens nos esse participes, naturam nostram assumpsit, ut homines deos faceret factus homo ». Sanctus Thomas Aquinas, Officium de festo corporis Christi, Ad Matutinas, In primo Nocturno, Lectio 1: Opera omnia, v. 29 (Parisiis 1876) p. 336.

II.Incarnatio

Ecclesia, sancti Ioannis expressionem iterum sumens (« Verbum caro factum est »: Io 1,14), « Incarnationem » appellat factum assumptionis naturae humanae a Filio Dei ut nostram in ea adimpleat salutem. Ecclesia in hymno quem sanctus Paulus testatur, mysterium canit Incarnationis:

« Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse Se aequalem Deo, sed Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, humiliavit Semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis! » (Phil 2,5-8). Cf Canticum ad I Vesperas Dominicae: Liturgia Horarum, editio typica, v. 1, p. 545. 629. 718 et 808; v. 2, p. 844. 937. 1037 et 1129; v. 3, p. 548. 669. 793 et 916; v. 4, p. 496. 617. 741 et 864 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973-1974).

Epistula ad Hebraeos de eodem loquitur mysterio:

« Ideo ingrediens mundum dicit: "Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; holocautomata et sacrificia pro peccato non Tibi placuerunt. Tunc dixi: Ecce venio, [...] ut faciam, Deus, voluntatem Tuam" » (Heb 10,5-7, adducens Ps 40,7-9 LXX).

Fides in veram Filii Dei Incarnationem signum fidei christianae est distinctivum: « In hoc cognoscitis Spiritum Dei: omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est » (1 Io 4,2). Talis est laeta persuasio Ecclesiae inde ab eius initio, cum « magnum pietatis mysterium » canit: Ille « manifestatus est in carne » (1 Tim 3,16).

III.Verus Deus et verus Homo

Eventus unicus et prorsus singularis Incarnationis Filii Dei non significat Iesum Christum esse partim Deum et partim hominem, neque esse confusae commixtionis effectum inter humanum et divinum. Ille factus est vere Homo, vere permanens Deus. Iesus Christus verus est Deus et verus Homo. Ecclesia hanc fidei veritatem defendere debuit et clarificare priorum saeculorum decursu coram haeresibus quae illam corrumpebant.

Priores haereses non tam divinitatem Christi negaverunt, quam Eius veram humanitatem (docetismus gnosticus). A temporibus apostolicis, fides christiana in vera Incarnatione Filii Dei institit, qui in carne venit. Cf 1 Io 4,2-3; 2 Io 7. Sed a saeculo tertio, Ecclesia contra Paulum Samosatenum, in Concilio Antiochiae congregato, affirmare debuit Iesum Christum Filium Dei esse natura, non adoptione. Primum Concilium Oecumenicum Nicaenum, anno 325, in suo Symbolo confessum est Filium Dei esse « natum, non factum, unius substantiae cum Patre (quod graece dicunt homousion) » Symbolum Nicaenum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. et Arium damnavit qui affirmabat esse « Filium Dei ortum ex nihilo » Concilium Nicaenum, Epistula synodalis « Epeide tes » ad Aegyptios: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. et « ex alia substantia aut essentia » esse quam Pater est. Symbolum Nicaenum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Haeresis nestoriana in Christo perspiciebat personam humanam Personae divinae Filii Dei coniunctam. Adversus illam sanctus Cyrillus Alexandrinus et tertium Concilium Oecumenicum Ephesi congregatum anno 431 confessi sunt « Verbum, unita Sibi secundum hypostasim carne animata rationali anima, [...] hominem factum » esse. Concilium Ephesinum, Epistula II Cyrilli Alexandrini ad Nestorium: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Humanitas Christi aliud subiectum non habet quam Persona divina Filii Dei quae illam assumpsit fecitque Suam inde ab Eius conceptione. Hac de causa, Concilium Ephesinum anno 431 proclamavit Mariam per conceptionem humanam Filii Dei in sinu suo verissime factam esse Matrem Dei: « Deiparam [...], non quod Verbi natura Ipsiusque divinitas ortus Sui principium ex sancta Virgine sumpserit, sed quod sacrum illud corpus anima intelligente perfectum ex ea traxerit, cui et Dei Verbum, secundum hypostasim unitum, secundum carnem natum dicitur ». Concilium Ephesinum, Epistula II Cyrilli Alexandrini ad Nestorium: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Monophysitae affirmabant naturam humanam qua talem in Christo exsistere desivisse, cum a Persona divina Filii Dei assumpta sit. Huic haeresi se contraponens, quartum Concilium Oecumenicum, Chalcedone, anno 451, confessum est:

« Sequentes igitur sanctos Patres, unum Eundemque confiteri Filium Dominum nostrum Iesum Christum consonanter omnes docemus, Eundem perfectum in deitate, Eundem perfectum in humanitate, Deum vere et Hominem vere, Eundem ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum deitatem et consubstantialem nobis Eundem secundum humanitatem, "per omnia nobis similem absque peccato"; Cf Heb 4,15 ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus Eundem propter nos et propter nostram salutem ex Maria Virgine Dei Genetrice secundum humanitatem. Unum Eundemque Christum Filium Dominum unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem magisque salva proprietate utriusque naturae, et in unam Personam atque subsistentiam concurrente ». Concilium Chalcedonense, Symbolum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Quidam post Concilium Chalcedonense ex natura humana Christi quasi subiectum effecerunt personale. Quintum Concilium Oecumenicum, Constantinopoli, anno 553, contra illos confessum est: esse « unam Eius subsistentiam [seu Personam] [...], qui est Dominus (noster) Iesus Christus, Unus de sancta Trinitate ». Concilium Constantinopolitanum II, Sess. 8a, Canon 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Omnia ergo in Christi humanitate Eius Personae divinae tamquam Eius proprio subiecto attribui debent, Cf iam Concilium Ephesinum, Anathematismi Cyrilli Alexandrini, 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. non solum miracula, sed etiam passiones Cf Concilium Constantinopolitanum II, Sess. 8a, Canon 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. et ipsa Mors: confitemur « Dominum nostrum Iesum Christum, qui crucifixus est carne, Deum esse verum, et Dominum gloriae, et Unum de Sancta Trinitate ». Concilium Constantinopolitanum II, Sess. 8a, Canon 10: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Sic Ecclesia confitetur Iesum inseparabiliter verum esse Deum et verum Hominem. Est vere Filius Dei qui homo factus est, frater noster, et quidem quin Deus, Dominus noster, esse desineret:

« Id quod fuit remansit, et quod non erat assumpsit », canit liturgia Romana. In sollemnitate sanctae Dei Genetricis Mariae, Antiphona ad « Benedictus »: Liturgia Horarum, editio typica, v. 1 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 394; cf Sanctus Leo Magnus, Sermo 21, 2: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). Et sancti Ioannis Chrysostomi liturgia proclamat et canit: « O Fili Unigenite et Verbum Dei, qui es immortalis, propter nostram salutem dignatus es incarnari e sancta Matre Dei semperque Virgine Maria, qui sine mutatione factus es homo et crucifixus es. O Christe Deus, qui Morte Tua mortem devicisti, qui es Unus de Sancta Trinitate, cum Patre et Spiritu Sancto glorificatus, salva nos! ». Officium Horarum Byzantinum, Hymnus «O monoghenis»: «Horológion tò méga (Romae 1876) p. 82.

IV.Quomodo Filius Dei est homo?

Cum, in Incarnationis arcana unione, natura humana « assumpta, non perempta sit », Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1042. Ecclesia saeculorum decursu adducta est ad plenam animae humanae cum eius intellectus et voluntatis operationibus atque corporis humani Christi realitatem confitendam. Sed pari modo in memoriam vicissim revocare debuit naturam humanam Christi tamquam propriam ad Personam divinam Filii Dei pertinere qui illam assumpsit. Quidquid Ille est et quidquid Ille agit in ea, « ex Uno de Trinitate » provenit. Filius igitur Dei humanitati Suae proprium modum exsistendi personaliter in Trinitate communicat Suum. Sic Christus, tam in Sua anima quam in Suo corpore, divinos Trinitatis mores humane exprimit: Cf Io 14,9-10.

« Filius Dei [...] humanis manibus opus fecit, humana mente cogitavit, humana voluntate egit, humano corde dilexit. Natus de Maria Virgine, vere unus ex nostris factus est, in omnibus nobis similis excepto peccato ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1042-1043.

Anima et cognitio humana Christi

Apollinaris Laodicensis affirmabat Verbum in Christo animam vel spiritum substituisse. Contra hunc errorem Ecclesia confessa est Filium aeternum etiam animam rationalem assumpsisse humanam. Cf Sanctus Damasus I, Epistula Oti te apostolike kathedra: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Haec anima humana, quam Filius Dei assumpsit, vera cognitione humana est dotata. Haec cognitio qua talis de se illimitata esse non poterat: in condicionibus historicis suae in spatio et tempore exercebatur exsistentiae. Hac de causa, Filius Dei Se hominem faciens acceptare potuit « sapientia et aetate et gratia » proficere (Lc 2,52) atque adeo inquirere debere de eis quae in condicione humana modo experimentali discenda sunt. Cf Mc 6,38; 8,27; Io 11,34; etc. Hoc realitati Eius voluntariae in « forma servi » exinanitionis correspondebat. Cf Phil 2,7.

Sed, eodem tempore, haec cognitio vere humana Filii Dei vitam divinam Eius exprimebat Personae. Cf Sanctus Gregorius Magnus, Epistula Sicut aqua: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. « Dei Filius cuncta noverat; ac per Ipsum, quem Ille hominem induerat; non natura, sed qua Verbo unitus erat. [...] Humana natura, qua erat unita Verbo, cuncta noverat divinaque haec ac pro maiestate in Se exhibebat ». Sanctus Maximus Confessor, Quaestiones et dubia, Q. I, 67: CCG — Corpus Christianorum (Series Graeca) (66: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). Talis est imprimis casus intimae et immediatae cognitionis quam Filius Dei homo factus habet de Patre Suo. Cf Mc 14,36; Mt 11,27; Io 1,18; 8,55; etc. Filius etiam in Sua cognitione humana divinam ostendebat penetrationem quam de cogitationibus cordis hominum habebat secretis. Cf Mc 2,8; Io 2,25; 6,61; etc.

Cognitio humana Christi, propter Suam unionem cum Sapientia divina in Persona Verbi incarnati plenitudine gaudebat scientiae consiliorum aeternorum, ad quae venerat revelanda. Cf Mc 8,31; 9,31; 10,33-34; 14,18-20.26-30. Quod Ipse in hoc campo ignorare agnoscit, Cf Mc 13,32. alias declarat Se missionem non habere id revelandi. Cf Act 1,7.

Voluntas humana Christi

Pari modo, Ecclesia in sexto Concilio Oecumenico confessa est Christum duas voluntates et duas naturales possidere operationes, divinas et humanas, non oppositas, sed cooperantes, ita ut Verbum caro factum in oboedientia ad Patrem humane voluerit quidquid Ipse cum Patre et Spiritu Sancto pro nostra salute divine deciderat. Cf Concilium Constantinopolitanum III (anno 681), Sess. 18a, Definitio de duabus in Christo voluntatibus et operationibus: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Ecclesia agnoscit « sequentem Eius humanam voluntatem et non resistentem vel reluctantem, sed potius et subiectam divinae Eius atque omnipotenti voluntati ». Concilium Constantinopolitanum III, Sess. 18a, Definitio de duabus in Christo voluntatibus et operationibus: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Verum corpus Christi

Quia Verbum caro factum est veram assumens humanitatem, corpus Christi erat circumscriptum. Cf Concilium Lateranense (anno 649), Canon 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Hac de causa, vultus humanus Iesu potest « depingi ». Cf Gal 3,1. Ecclesia in septimo Concilio Oecumenico Concilium Nicaenum II (anno 787), Act. 7a, Definitio de sacris imaginibus: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. tamquam legitimum agnovit ut per sanctas repraesentetur imagines.

Ecclesia simul semper hoc agnovit: in corpore Iesu, Deus qui est « invisibilis in Suis, visibilis in nostris apparuit ». Praefatio in Nativitate Domini, II: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 396. Re vera, peculiaritates individuales corporis Christi Personam exprimunt divinam Filii Dei. Hic Sui corporis humani lineamenta fecit Sua ita ut ea in quadam sacra imagine depicta possint veneratione coli, quia fidelis qui imaginem veneratur, « adorat in ea depicti subsistentiam ». Concilium Nicaenum II, Act. 7a, Definitio de sacris imaginibus: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Verbi incarnati cor

Iesus in vita Sua, in agonia Sua in Suaque passione nos cognovit et amavit omnes et singulos atque pro unoquoque nostrum Se tradidit: Filius Dei « dilexit me et tradidit Semetipsum pro me » (Gal 2,20). Ipse nos omnes corde amavit humano. Hac de causa, sacrum cor Iesu, propter nostra peccata et pro nostra salute transfixum, Cf Io 19,34. « praecipuus consideratur index et symbolus [...] illius amoris, quo divinus Redemptor aeternum Patrem hominesque universos continenter adamat ». Pius XII, Litt. Enc. Haurietis aquas: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; cf Id., Litt. Enc. Mystici corporis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Tempore a Deo stabilito, Filius unicus Patris, Verbum aeternum et substantialis imago Patris, incarnatus est: Ipse quin divinam naturam amitteret, naturam assumpsit humanam.

Iesus Christus verus est Deus et verus Homo in unitate Suae Personae divinae; propterea unus est mediator inter Deum et homines.

Iesus Christus duas possidet naturas, divinam et humanam, inconfusas, sed in unica Persona Filii Dei coniunctas.

Christus, cum verus sit Deus verusque Homo, intellectum et voluntatem habet humanos perfecte concordes et submissos Suo intellectui ac Suae voluntati divinis, quos cum Patre et Spiritu Sancto habet communes.

Incarnatio est igitur mysterium admirabilis unionis naturae divinae et naturae humanae in unica Persona Verbi.

Paragraphus 2 « ... CONCEPTUS EST DE SPIRITU SANCTO, NATUS EX MARIA VIRGINE »

I.Conceptus est de Spiritu Sancto...

« Plenitudo temporis » (Gal 4,4), id est, promissionum et praeparationum adimpletio Annuntiatione ad Mariam sumit initium. Maria invitatur ut Illum concipiat in quo « omnis plenitudo divinitatis corporaliter » inhabitabit (Col 2,9). Responsio divina quaestioni eius: « Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? » (Lc 1,34), per potentiam datur Spiritus: « Spiritus Sanctus superveniet in te » (Lc 1,35).

Spiritus Sancti missio semper coniungitur cum missione Filii et ad illam ordinatur. Cf Io 16,14-15. Spiritus Sanctus, qui « Dominus est et Vivificans », Cf Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. mittitur ad uterum Virginis Mariae sanctificandum ad illamque divine fecundandam, faciens ut illa Filium Patris concipiat aeternum in humanitate assumpta ab eius humanitate.

Filius unicus Patris, tamquam homo in utero Virginis Mariae conceptus, est « Christus », id est, a Spiritu Sancto unctus, Cf Mt 1,20; Lc 1,35. ab initio Suae exsistentiae humanae, licet Eius manifestatio non nisi progressive deducta fuerit in rem: pastoribus, Cf Lc 2,8-20. magis, Cf Mt 2,1-12. Ioanni Baptistae, Cf Io 1,31-34. discipulis. Cf Io 2,11. Tota igitur Iesu Christi vita manifestabit « quomodo unxit Eum Deus Spiritu Sancto et virtute » (Act 10,38).

II....natus ex Maria Virgine

Id quod fides catholica credit circa Mariam, fundatur super id quod illa circa Christum credit, sed id quod illa de Maria docet, eius in Christum vicissim illuminat fidem.

Praedestinatio Mariae

« Misit Deus Filium Suum » (Gal 4,4), sed ut Illi corpus aptaret Cf Heb 10,5. liberam cuiusdam creaturae voluit cooperationem. Ad hoc, ab aeterno, Deus, ut Mater esset Filii Sui, quamdam filiam Israel elegit, adulescentulam Iudaeam ex Nazareth in Galilaea, « virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria » (Lc 1,26-27):

« Voluit autem misericordiarum Pater, ut acceptatio praedestinatae Matris Incarnationem praecederet, ut sic, quemadmodum femina contulit ad mortem, ita etiam femina conferret ad vitam ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 56: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 60; cf Ibid., 61: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 63.

Toto Veteris Foederis decursu, missio Mariae ab illa sanctarum mulierum est praeparata. Prorsus initio, est Eva: ipsa, non obstante sua inoboedientia, Promissionem recipit descendentiae quae Maligni erit victrix Cf Gn 3,15. et Promissionem de eo quod ipsa cunctorum viventium mater futura est. Cf Gn 3,20. Vi huius Promissionis, Sara, non obstante sua magna aetate, filium concipit. Cf Gn 18,10-14; 21,1-2. Deus, contra omnem humanam spem, id eligit quod tamquam impotens considerabatur et debile Cf 1 Cor 1,27. ut Suam fidelitatem erga Suam ostendat Promissionem: Annam, matrem Samuelis, Cf 1 Sam 1. Deboram, Ruth, Iudith, Esther multasque alias mulieres. Maria « praecellit inter humiles ac pauperes Domini, qui salutem cum fiducia ab Eo sperant et accipiunt. Cum ipsa tandem praecelsa Filia Sion, post diuturnam exspectationem Promissionis, complentur tempora et nova instauratur Oeconomia ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 55: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 59-60.

Immaculata Conceptio

Maria, ut esset Mater Salvatoris, « a Deo donis tanto munere dignis praedita est ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 56: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 60. Angelus Gabriel, in Annuntiationis momento, eam tamquam « gratia plenam » salutat. Cf Lc 1,28. Erat revera necessarium illam a gratia Dei prorsus duci, ut liberum suae fidei assensum annuntiationi vocationis suae posset praebere.

Saeculorum decursu, Ecclesia conscia facta est Mariam, a Deo « gratia repletam », Cf Lc 1,28. inde a sua conceptione esse redemptam. Immaculatae Conceptionis dogma, anno 1854 a Summo Pontifice Pio IX proclamatum, hoc confitetur:

« beatissimam Virginem Mariam in primo instanti suae conceptionis fuisse singulari omnipotentis Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Christi Iesu Salvatoris humani generis, ab omni originalis culpae labe praeservatam immunem ». Pius IX, Bulla Ineffabilis Deus: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Hi « singularis prorsus sanctitatis » splendores, quibus « a primo instante suae conceptionis ditata » est, Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 56: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 60. universi ei proveniunt a Christo: ipsa est « intuitu meritorum Filii sui sublimiore modo redempta ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 53: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 58. Pater eam, plus quam quamlibet aliam personam creatam, « benedixit [...] in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo » (Eph 1,3). Ille « elegit » eam « in Ipso ante mundi constitutionem, ut » esset sancta et immaculata « in conspectu Eius in caritate » (Eph 1,4).

Traditionis orientalis Patres Matrem Dei « totam sanctam » (Panaghia) appellant, illi eam celebrant « ab omni peccati labe immunem, quasi a Spiritu Sancto plasmatam novamque creaturam formatam ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 56: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 60. Gratia Dei, Maria in tota vita sua ab omni peccato personali pura permansit.

« Fiat mihi secundum verbum tuum... »

Maria, cum ei nuntiatum esset se, quin virum cognosceret, per Spiritus Sancti virtutem, « Filium Altissimi » esse parituram, Cf Lc 1,28-37. respondit cum « oboeditione fidei », Cf Rom 1,5. certo sciens non esse impossibile apud Deum omne verbum: « Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum » (Lc 1,38). Sic Maria, verbo Dei suum praebens assensum, Mater Iesu facta est et voluntatem divinam salutis, quin ullum peccatum illam retineat, pleno corde amplectens, sese integre personae et operi Filii sui devovit, ut mysterio Redemptionis dependenter ab Illo et cum Illo, per Dei gratiam, serviret: Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 56: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 60-61.

« Ipsa enim, ut ait Irenaeus, "oboediens et sibi et universo generi humano causa facta est salutis". Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 22, 4: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). Unde non pauci Patres antiqui in praedicatione sua cum eo libenter asserunt: "Hevae inoboedientiae nodum solutionem accepisse per oboedientiam Mariae; quod alligavit virgo Heva per incredulitatem, hoc Virginem Mariam solvisse per fidem"; Cf Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 22, 4: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). et comparatione cum Heva instituta, Mariam "Matrem viventium" appellant, saepiusque affirmant: "mors per Hevam, vita per Mariam" ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 56: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 60-61.

Divina Mariae maternitas

Maria, in Evangeliis « Mater Iesu » appellata (Io 2,1; 19,25), Cf Mt 13,55. iam ante Filii sui Nativitatem, sub impulsu Spiritus, tamquam « Mater Domini mei » acclamatur (Lc 1,43). Revera, Ille quem ipsa, qua hominem, de Spiritu Sancto concepit et qui vere eius Filius secundum carnem factus est, alius non est quam Filius aeternus Patris, Secunda Persona Sanctissimae Trinitatis. Ecclesia profitetur Mariam vere esse Deiparam (Theotokos). Cf Concilium Ephesinum, Epistula II Cyrilli Alexandrini ad Nestorium: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Virginitas Mariae

Inde a primis fidei formulis, Cf DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Ecclesia professa est Iesum per solam virtutem Sancti Spiritus in sinu Virginis Mariae esse conceptum, rationem etiam corporalem huius affirmans eventus: Iesus « absque semine [...] ex Spiritu Sancto » conceptus est. Concilium Lateranense (anno 649), Canon 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Patres in conceptione virginali signum perspiciunt de eo quod vere Filius Dei in humanitate venit sicut nostra:

Ita sanctus Ignatius Antiochenus (initio saeculi secundi): « Observavi vos [...] plena firmaque fide credentes in Dominum nostrum vere oriundum ex genere David secundum carnem, Cf Rom 1,3. Filium Dei secundum voluntatem et potentiam Dei, Cf Io 1,13. natum vere ex virgine; [...] vere sub Pontio Pilato [...] clavis confixum pro nobis in carne [...]. Vere passus est, ut et vere resuscitavit ». Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Smyrnaeos, 1-2: SC — Sources chrétiennesbis, p. 132-134 (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici).

Narrationes evangelicae Cf Mt 1,18-25; Lc 1,26-38. conceptionem intelligunt virginalem tamquam opus divinum omnem comprehensionem et omnem possibilitatem superans humanas: Cf Lc 1,34. « Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est », dicit angelus ad Ioseph circa Mariam eius sponsam (Mt 1,20). Ecclesia ibi adimpletionem perspicit Promissionis divinae datae ab Isaia propheta: « Ecce virgo in utero habebit et pariet filium » (Is 7,14), secundum versionem graecam Mt 1,23.

Quandoque propter silentium evangelii sancti Marci et epistularum Novi Testamenti circa conceptionem virginalem Mariae habita est turbatio. Quaeri etiam potuit utrum hic de fabulis vel de constructionibus ageretur theologicis sine historicitatis ambitu. Ad id oportet respondere: fides in conceptionem virginalem Iesu e parte non credentium Iudaeorum et gentilium vivam oppositionem, irrisiones vel incomprehensionem invenit: Cf Sanctus Iustinus, Dialogus cum Tryphone Iudaeo, 66-67: CA — Corpus apologetarum Christianorum saeculi secundi (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)); Origenes, Contra Celsum, 1, 32: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)); Ibid., 1, 69: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)); et alii. illa a mythologia pagana vel a quadam ad ideas temporis adaptatione orta non erat. Sensus huius eventus non nisi fidei accessibilis est, quae illum perspicit in « mysteriorum ipsorum nexu inter se », Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. in mysteriorum Christi complexu, ab Eius Incarnatione usque ad Pascha Eius. Iam sanctus Ignatius Antiochenus hunc nexum testatur: « Et principem huius mundi latuit Mariae virginitas et partus ipsius, similiter et mors Domini: tria mysteria clamoris, quae in silentio Dei patrata sunt ». Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Ephesios, 19, 1: SC — Sources chrétiennesbis, 74 (Funk — F.X. Funk, Patres apostolici); cf 1 Cor 2,8.

Maria – « semper Virgo »

Profundior meditatio fidei eius in maternitatem virginalem adduxit Ecclesiam ad profitendam realem et perpetuam Mariae virginitatem, Cf Concilium Constantinopolitanum II, Sess. 8a, Canon 6: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. etiam in partu Filii Dei, hominis facti. Cf Sanctus Leo Magnus, Tomus ad Flavianum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Ibid.: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Pelagius I, Epistula Humani generis: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Lateranense, Canon 3: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Toletanum XVI, Symbolum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Paulus IV, Const. Cum quorumdam hominum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Revera Nativitas Christi « virginalem Eius [matris] integritatem non minuit sed sacravit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 57: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 61. Ecclesiae liturgia Mariam tamquam Aeiparthénon, « semper Virginem » celebrat. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 52: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 58.

Ad hoc quandoque obiicitur Scripturam fratrum et sororum Iesu facere mentionem. Cf Mc 3,31-35; 6,3; 1 Cor 9,5; Gal 1,19. Ecclesia haec loca semper intellexit tamquam non alios filios Virginis Mariae denotantia: Iacobus utique et Ioseph, « fratres » Iesu (Mt 13,55), filii sunt cuiusdam Mariae Christi discipulae, Cf Mt 27,56. quae significanter tamquam « altera Maria » (Mt 28,1) denotatur. Agitur de proximis propinquis secundum quamdam notam Veteris Testamenti expressionem. Cf Gn 13,8; 14,16; 29,15; etc.

Iesus est unicus Mariae Filius. Sed spiritualis Mariae maternitas Cf Io 19,26-27; Apc 12,17. ad omnes extenditur homines, ad quos Ille venit salvandos: « Filium autem peperit, quem Deus posuit primogenitum in multis fratribus (Rom 8,29), fidelibus nempe, ad quos gignendos et educandos materno amore cooperatur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 63: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 64.

Virginalis maternitas Mariae in consilio Dei

Intuitus fidei, in connexione cum Revelationis complexu, arcanas potest detegere rationes, propter quas Deus, in Suo consilio salvifico, voluit Filium Suum e Virgine nasci. Hae rationes tam ad Personam et redemptricem Christi missionem quam ad huius missionis ex parte Mariae pro omnibus hominibus referuntur acceptationem.

Mariae virginitas absolutum inceptum Dei in Incarnatione manifestat. Iesus Patrem non habet nisi Deum. Cf Lc 2,48-49. « Numquam fuit propter hominem quem adsumpsit a Patre alienus. [...] Unus Idemque est Dei et hominis Filius. Naturaliter Patri secundum divinitatem, naturaliter Matri secundum humanitatem; proprius tamen Patri in utroque ». Concilium Foroiuliense (anno 796 vel 797), Symbolum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Iesus de Spiritu Sancto in sinu Virginis Mariae conceptus est, quia est novus Adam, Cf 1 Cor 15,45. qui creationem novam inaugurat: « Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo » (1 Cor 15,47). Humanitas Christi, inde a Sua conceptione, a Spiritu Sancto repletur quia Deus Ei « non [...] ad mensuram dat Spiritum » (Io 3,34). « De plenitudine Eius », propria Illius qui caput est humanitatis redemptae, Cf Col 1,18. « accepimus [...] gratiam pro gratia » (Io 1,16).

Iesus, novus Adam, Sua conceptione virginali, novam nativitatem inaugurat filiorum adoptionis in Spiritu Sancto per fidem. « Quomodo fiet istud? » (Lc 1,34). Cf Io 3,9. Vitae divinae participatio procedit « non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo » (Io 1,13). Acceptio huius vitae est virginalis, quia homini omnino a Spiritu Sancto donatur. Sensus sponsalicius vocationis humanae relate ad Deum Cf 2 Cor 11,2. in maternitate virginali Mariae perfecte adimpletur.

Maria est Virgo quia eius virginitas est signum fidei eius nullo dubio adulteratae Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 63: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 64. et suae donationis indivisae voluntati Dei. Cf 1 Cor 7,34-35. Eius fides praebet ei Matrem effici Salvatoris. « Beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi quam concipiendo carnem Christi ». Sanctus Augustinus, De sancta virginitate, 3, 3: CSEL — Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

Maria simul Virgo est et Mater quia figura est et perfectissima Ecclesiae effectio: Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 63: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 64. « Ecclesia [...] per Verbum Dei fideliter susceptum et ipsa fit Mater: praedicatione enim ac Baptismo filios, de Spiritu Sancto conceptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortalem generat. Et ipsa est virgo, quae fidem Sponso datam integre et pure custodit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 64: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 64.

Deus in descendentia Evae Virginem elegit Mariam ut Filii Sui esset Mater. Illa, « gratia plena », est « praecellens Redemptionis fructus »: Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 103: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 125. ipsa est a primo instanti conceptionis suae a labe peccati originalis prorsus immunis praeservata et pura ab omni peccato personali toto vitae suae permansit decursu.

Maria est vere « Mater Dei » propterea quod Mater est aeterni Filii Dei, hominis facti, qui est Deus Ipse.

Maria permansit Filium suum « concipiens Virgo, pariens Virgo, Virgo gravida, Virgo feta, Virgo perpetua »: Sanctus Augustinus, Sermo 186, 1: PL — Patrologia latina (J.P. Migne). toto esse suo est « ancilla Domini » (Lc 1,38).

Maria Virgo « libera fide et oboedientia humanae saluti » Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 56: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 60. est cooperata. Illa assensum suum, « loco totius humanae naturae », Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 30, a. 1, c: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. pronuntiavit. Illa est facta, sua oboedientia, nova Eva, Mater viventium.

Paragraphus 3 MYSTERIA VITAE CHRISTI

Symbolum fidei relate ad vitam Christi non loquitur nisi de mysteriis Incarnationis (conceptionis et nativitatis) et Paschatis (passionis, crucifixionis, mortis, sepulturae, descensus ad inferos, resurrectionis et ascensionis). Nihil explicite dicit de mysteriis vitae occultae et publicae Iesu; articuli tamen fidei qui ad Iesu Incarnationem et Pascha referuntur, totam vitam terrenam illuminant Christi. Omnia « quae coepit Iesus facere et docere, usque in diem, qua [...] assumptus est » (Act 1,1-2), sub lumine mysteriorum Nativitatis et Paschatis sunt perspicienda.

Catechesis, secundum adiuncta, omnes divitias explanabit mysteriorum Iesu. Hic indicare sufficit quaedam omnibus mysteriis vitae Christi elementa communia (I), ad adumbranda deinde praecipua vitae occultae (II) et publicae (III) Iesu mysteria.

I.Tota vita Christi mysterium est

Plura quae curiositatem relate ad Iesum movent humanam, in Evangeliis non continentur. De vita Eius in Nazareth fere nihil dicitur, et etiam magna Eius vitae publicae pars non narratur. Cf Io 20,30. Id quod in Evangeliis scriptum est, narratur « ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine Eius » (Io 20,31).

Evangelia scripta sunt ab hominibus qui inter primos sunt qui fidem habuerunt Cf Mc 1,1; Io 21,24. et illam aliis volunt participandam praebere. Cum cognovissent fide quis Iesus sit, perspicere et facere perspicienda potuerunt vestigia mysterii Eius in tota Eius vita terrestri. A pannis Nativitatis Eius Cf Lc 2,7. usque ad Eius passionis acetum Cf Mt 27,48. et Resurrectionis Eius sudarium, Cf Io 20,7. totum in vita Iesu signum est Eius mysterii. Per Eius gesta, per Eius miracula, per verba Eius, revelatum est « in Ipso » inhabitare omnem plenitudinem « divinitatis corporaliter » (Col 2,9). Sic humanitas Eius tamquam « sacramentum » apparet, id est, signum et instrumentum divinitatis Eius et salutis quam Ipse affert: quod in Eius vita terrestri visibile erat, ad mysterium ducebat invisibile Eius filiationis divinae Eiusque missionis redemptricis.

Communia lineamenta mysteriorum Iesu

Tota Christi vita est Revelatio Patris: verba et actus Eius, silentia atque passiones, Eius modus essendi et loquendi. Iesus dicere potest: « Qui vidit me, vidit Patrem » (Io 14,9); et Pater: « Hic est Filius meus electus; Ipsum audite » (Lc 9,35). Cum Dominus noster factus sit homo ut voluntatem Patris adimpleat, Cf Heb 10,5-7. lineamenta vel minima mysteriorum Eius caritatem Dei erga nos Cf 1 Io 4,9. nobis manifestant.

Tota Christi vita mysterium est Redemptionis. Redemptio venit ad nos imprimis per crucis sanguinem, Cf Eph 1,7; Col 1,13-14 (Vulgata); 1 Pe 1,18-19. sed hoc mysterium in tota vita operatur Christi: iam in Incarnatione Eius, per quam, Se pauperem faciens, nos Sua ditat paupertate; Cf 2 Cor 8,9. in Eius vita occulta, quae, per Eius submissionem, Cf Lc 2,51. nostram reparat insubiectionem; in Eius verbo, quod Eius auditores purificat; Cf Io 15,3. in Eius sanationibus et exorcismis, per quae « Ipse nostras infirmitates accepit et aegrotationes portavit » (Mt 8,17); Cf Is 53,4. in Eius Resurrectione, per quam nos iustificat. Cf Rom 4,25.

Tota vita Christi Recapitulationis est mysterium. Quidquid Iesus fecit, dixit et passus est, scopum habebat hominem lapsum in suam primam vocationem restaurandi:

« Quando incarnatus et homo factus longam hominum expositionem in Seipso recapitulavit, in compendio nobis salutem praestans, ut quod perdideramus in Adam, id est secundum imaginem et similitudinem esse Dei, hoc in Christo Iesu reciperemus ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 18, 1: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). « Quapropter et per omnem venit aetatem, omnibus restituens eam quae est ad Deum communionem ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 18, 7: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)); cf Id., Adversus haereses, 2, 22, 4: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).

Nostra cum mysteriis Iesu communio

Omnes Christi divitiae omni homini praesto sunt omnisque hominis bonum efficiunt. Cf Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptor hominis, 11: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 71 (1979) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1979) 278. Christus vitam Suam non duxit pro Se, sed pro nobis, ab Incarnatione « propter nos homines et propter nostram salutem » Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. usque ad Suam Mortem « pro peccatis nostris » (1 Cor 15,3) et Resurrectionem Suam « propter iustificationem nostram » (Rom 4,25). Adhuc nunc Ipse noster est advocatus « ad Patrem » (1 Io 2,1), « semper vivens ad interpellandum » pro nobis (Heb 7,25). Cum omnibus quae semel pro semper propter nos in vita transegit et passus est, in aeternum manet « vultui Dei pro nobis » (Heb 9,24) praesens.

Iesus, in tota Sua vita, Se tamquam nostrum exemplar ostendit: Cf Rom 15,5; Phil 2,5. Ipse est « perfectus homo », Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 38: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1055. qui nos invitat ut Eius efficiamur discipuli Eumque sequamur: Sua humiliatione nobis exemplum dedit imitandum, Cf Io 13,15. Sua oratione ad orationem attrahit, Cf Lc 11,1. Sua paupertate ad libere inopiam et persecutiones vocat accipiendas. Cf Mt 5,11-12.

Christus facit ut quidquid Ipse vita transegit, nos vita nostra in Eo geramus et Ipse vita Sua in nobis gerat. « Filius Dei Incarnatione Sua cum omni homine quodammodo Se univit ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1042. Vocamur ut nonnisi unum simus cum Eo; Ipse facit ut nos, tamquam membra corporis Eius, id communicemus quod Ille vita transegit in carne Sua pro nobis et tamquam nostrum exemplar:

« Prosequi debemus et adimplere in nobis status et mysteria Iesu Eumque Iesum saepe deprecari [...] ut illa in nobis et in universa Ecclesia Sua consummet atque adimpleat. [...] Namque Dei Filius in animo habet et communicare et extendere quodammodo ac continuare mysteria Sua in nobis atque in universa Ecclesia Sua, [...] tum gratiis quas nobis impertire statuit tum effectibus quos vult in nobis per haec eadem mysteria operari. Hac ratione vult in nobis illa adimplere ». Sanctus Ioannes Eudes, Le royaume de Jésus, 3, 4: Oeuvres complètes, v. 1 (Vannes 1905) p. 310-311.

II.Mysteria infantiae et vitae occultae Iesu

Praeparationes

Adventus Filii Dei in terram eventus est ita immensus, ut Deus per saecula illum praeparare voluerit. Ipse omnia, ritus et sacrificia, figuras et symbola « Prioris Testamenti », Cf Heb 9,15. in Christum facit convergere: Ipse Eum per os annuntiat Prophetarum qui se in Israel succedunt. Ceterum in corde gentilium obscuram suscitat huius Adventus exspectationem.

Sanctus Ioannes Baptista immediatus est praecursor Domini, Cf Act 13,24. missus ut viam praeparet. Cf Mt 3,3. Ipse, « Propheta Altissimi » (Lc 1,76), omnes Prophetas superat, Cf Lc 7,26. eorum est ultimus, Cf Mt 11,13. Evangelium inaugurat; Cf Act 1,22; Lc 16,16. ex matris suae sinu Adventum salutat Christi, Cf Lc 1,41. et suum habet gaudium in eo quod sit « amicus sponsi » (Io 3,29), quem tamquam Agnum « Dei, qui tollit peccatum mundi » denotat (Io 1,29). Iesum « in spiritu et virtute Eliae » (Lc 1,17) praecedens, Illi sua praedicatione, suo conversionis baptismate et tandem suo martyrio Cf Mc 6,17-29. perhibet testimonium.

Ecclesia, Adventus liturgiam singulis celebrans annis, hanc Messiae exspectationem in actum ducit: fideles longam primi Adventus Salvatoris praeparationem communicantes, ardens renovant secundi Adventus optatum. Cf Apc 22,17. Per celebrationem nativitatis et martyrii Praecursoris, Ecclesia eius unitur optato: « Illum oportet crescere, me autem minui » (Io 3,30).

Nativitatis mysterium

Iesus in stabuli humilitate natus est, in familia paupere; Cf Lc 2,6-7. simplices pastores testes eventus sunt primi. In hac paupertate manifestatur gloria caeli. Cf Lc 2,8-20. Ecclesia gloriam huius noctis canere non desinit:

« Hodie Virgo parit Supersubstantiale, et terra Inaccessibili specum offert. Angeli cum pastoribus Eum glorificant, magi cum stella faciunt iter: quia pro nobis natus est Parvus Infans, Deus in aeternum! ». Sanctus Romanus Melodus, Kontakion, 10, In diem Nativitatis Christi, Prooemium: SC — Sources chrétiennes.

« Puerum fieri » relate ad Deum est condicio ad Regnum ingrediendum; Cf Mt 18,3-4. ad hoc necessarium est se humiliare, Cf Mt 23,12. parvum effici; immo necessarium est « nasci denuo » (Io 3,7), ex Deo nasci Cf Io 1,13. ut quis filius Dei fiat. Cf Io 1,12. Mysterium Nativitatis in nobis impletur, cum Christus « formatur » in nobis. Cf Gal 4,19. Iesu Nativitas est huius « admirabilis commercii » mysterium:

« O admirabile commercium! Creator generis humani, animatum corpus sumens, de Virgine nasci dignatus est; et, procedens homo sine semine, largitus est nobis Suam deitatem ». In sollemnitate sanctae Dei Genetricis Mariae, Antiphona ad I et II Vesperas: Liturgia Horarum, editio typica, v. 1 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 385 et 397.

Mysteria infantiae Iesu

Iesu circumcisio, octo post Eius Nativitatem dies, Cf Lc 2,21. signum est insertionis Eius in Abraham descendentiam, in Foederis populum, Eius submissionis Legi Cf Gal 4,4. Eiusque destinationis ad cultum Israel, quem per totam Suam participabit vitam. Hoc signum praefigurat « Christi circumcisionem » quae est Baptisma. Cf Col 2,11-13.

Epiphania est Iesu, ut Messiae Israel, Filii Dei et Salvatoris mundi, manifestatio. Cum baptismate Iesu in Iordane et nuptiis Cana, Cf In sollemnitate Epiphaniae Domini, Antiphona ad « Magnificat » in II Vesperis: Liturgia Horarum, editio typica, v. 1 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 465. adorationem Iesu celebrat a « magis » qui ab oriente venerant. Cf Mt 2,1. Evangelium in his « magis » religiones paganas circumstantes repraesentantibus perspicit primitias nationum quae Bonum Nuntium accipiunt salutis per Incarnationem. Magorum adventus in Ierusalem ad regem Iudaeorum adorandum Cf Mt 2,2. ostendit, eos in Israel, sub luce messianica stellae David, Cf Nm 24,17; Apc 22,16. Illum quaerere, qui rex erit nationum. Cf Nm 24,17-19. Eorum adventus significat paganos Iesum invenire et Illum ut Filium Dei et Salvatorem mundi adorare non posse nisi se ad Iudaeos vertant Cf Io 4,22. et ab illis Promissionem accipiant messianicam sicut in Vetere continetur Testamento. Cf Mt 2,4-6. Epiphania manifestat gentium plenitudinem intrare in Patriarcharum familiam Cf Sanctus Leo Magnus, Sermo 33, 3: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). et « Israeliticam dignitatem » Vigilia Paschalis, Oratio post tertiam lectionem: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 277. acquirere.

Praesentatio Iesu in Templo Cf Lc 2,22-39. Ipsum ostendit tamquam Primogenitum qui ad Dominum pertinet ut proprius. Cf Ex 13,12-13. Cum Simeone et Anna, tota Israel exspectatio in Salvatoris sui venit occursum (ita traditio Byzantina hunc appellat eventum). Iesus tamquam Messias agnoscitur tam longe exspectatus, « lumen gentium » et « gloria Israel », sed etiam « signum contradictionis ». Doloris gladius qui Mariae praedicitur, annuntiat hanc aliam, perfectam et unicam, crucis oblationem, quae salutem donabit quam Deus « ante faciem omnium populorum » paravit.

Fuga in Aegyptum et innocentium occisio Cf Mt 2,13-18. oppositionem ostendunt tenebrarum ad lucem: « In propria venit, et Sui Eum non receperunt » (Io 1,11). Tota Christi vita persecutione erit signata. Qui Eius sunt, illam cum Eo participant. Cf Io 15,20. Reditus ex Aegypto Cf Mt 2,15. Exodum revocat in memoriam Cf Os 11,1. et Iesum tamquam definitivum praesentat liberatorem.

Mysteria vitae occultae Iesu

Iesus, per magnam vitae Suae partem, condicionem partis immense maioris hominum participavit: vitam quotidianam sine apparenti magnitudine, vitam laboris manuum, vitam religiosam Iudaicam Legi Dei submissam, Cf Gal 4,4. vitam in communitate. Tota hac periodo, nobis revelatur Iesum fuisse Suis parentibus subditum Cf Lc 2,51. et « sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines » profecisse (Lc 2,52).

Iesu submissio Suae Matri Suoque patri legali quartum perfecte adimplet praeceptum. Illa temporalis est imago Eius oboedientiae filialis Patri Eius caelesti. Quotidiana Iesu submissio Ioseph et Mariae submissionem annuntiat et anticipat orationis in horto: « Non mea voluntas... » (Lc 22,42). Oboedientia Christi in quotidianis vitae occultae adiunctis iam opus inaugurabat restaurationis eorum quae Adami destruxerat inoboedientia. Cf Rom 5,19.

Vita occulta Nazarethana omnibus permittit hominibus per vias vitae maxime quotidianas cum Iesu communionem habere:

« Nazarena domus schola est, in qua incipit Christi vita dignosci: Evangelii nempe schola. [...] Silentium enim haec docet imprimis. Utinam optima in nobis revirescat silentii aestimatio, mirandi nempe huius ac necessarii mentis habitus [...]. Domesticam hic praeterea vivendi percipimus rationem. Nos sane Nazareth admoneat quid sit familia, quid eius communio dilectionis, eius gravis ac nitida pulchritudo, sacra eius inviolabilisque proprietas [...]. Operis denique hic cognoscimus disciplinam. O Nazarena sedes, fabri Filii domus, hic potissimum severam quidem sed redemptricem laboris humani legem intellegere optamus et celebrare [...]; hic denique totius mundi operariis salutem volumus nuntiare, iisdemque magnum exemplar ostendere, divinum fratrem ». Paulus VI, Homilia in templo Annuntiationis beatae Mariae Virginis in Nazareth (5 ianuarii 1964): AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 167-168.

Iesu inventio in Templo Cf Lc 2,41-52. solus est eventus qui Evangeliorum de annis occultis Iesu rumpit silentium. Ibi Iesus Suae totalis consecrationis missioni e Sua filiatione divina provenienti mysterium permittit suspicari: « Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ». Maria et Ioseph hoc verbum « non intellexerunt », sed illud in fide acceperunt, et Maria « conservabat omnia verba in corde suo » per totum decursum annorum quibus Iesus in vitae ordinariae silentio permanebat occultus.

III.Mysteria vitae publicae Iesu

Iesu baptismus

Initium Cf Lc 3,23. vitae publicae Iesu est Eius baptismus a Ioanne in Iordane peractus. Cf Act 1,22. Ioannes « baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum » proclamabat (Lc 3,3). Multitudo peccatorum, publicanorum et militum, Cf Lc 3,10-14. Pharisaeorum et Sadducaeorum Cf Mt 3,7. et meretricum Cf Mt 21,32. venit ut ab illo baptizetur. « Tunc venit Iesus ». Baptista haesitat, Iesus insistit: Ipse baptismum recipit. Tunc Spiritus Sanctus, in columbae forma, super Iesum venit, et vox proclamat de caelo: « Hic est Filius meus dilectus » (Mt 3,13-17). Haec est Iesu manifestatio (« epiphania ») tamquam Messiae Israel et Filii Dei.

Iesu baptismus est, ex parte Eius, acceptatio et inauguratio Eius missionis, tamquam Servi patientis. Ipse sinit Se inter peccatores adnumerari. Cf Is 53,12. Ipse iam est « Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi » (Io 1,29); iam « baptismum » anticipat Suae cruentae Mortis. Cf Mc 10,38; Lc 12,50. Iam venit ad « omnem iustitiam » implendam (Mt 3,15), id est, Se totum Patris Sui submittit voluntati: Ipse amore huic mortis consentit baptismo pro nostrorum peccatorum remissione. Cf Mt 26,39. Huic acceptationi vox respondet Patris qui in Filio Suo totum placitum ponit Suum. Cf Lc 3,22; Is 42,1. Spiritus quem Iesus in plenitudine inde a Sua possidet conceptione, venit ut « maneat » super Eum. Cf Io 1,32-33; Is 11,2. Iesus erit Illius fons pro tota humanitate. In Suo baptismo, « aperti sunt Ei caeli » (Mt 3,16), quos peccatum clauserat Adami; atque aquae per Iesu et Spiritus descensum sanctificantur, ut novae creationis proludium.

Christianus, per Baptisma, sacramentaliter Iesu assimilatur qui in baptismo Suo Mortem Suam et Suam anticipat Resurrectionem; ille debet hoc humilis submissionis et paenitentiae mysterium ingredi, in aquam cum Iesu descendere ut cum Illo ascendat, atque ex aqua et Spiritu denuo nasci ut in Filio filius Patris fiat dilectus et « in novitate vitae » ambulet (Rom 6,4):

« Proinde, cum Christo per Baptismum sepeliamur, ut cum Eo resurgamus; cum Eo descendamus, ut simul etiam extollamur; cum Eo ascendamus, ut simul quoque gloria afficiamur ». Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 40, 9: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). Sic factum est « ut ex eis quae consummabantur in Christo cognosceremus post aquae lavacrum et de caelestibus portis Sanctum in nos Spiritum involare et caelestis nos gloriae unctione perfundi et paternae vocis adoptione filios fieri ». Sanctus Hilarius Pictaviensis, In evangelium Matthaei, 2, 6: SC — Sources chrétiennes (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

Iesu tentationes

Evangelia de quodam tempore solitudinis Iesu in deserto loquuntur immediate postquam Ipse a Ioanne est baptizatus: « Spiritus expellit Eum in desertum » (Mc 1,12) et Ipse ibi permanet quadraginta dies quin manducet; cum bestiis vivit silvestribus et angeli serviunt Ei. Cf Mc 1,13. Ad finem huius temporis, Satanas ter Eum tentat quaerens Eius filialem erga Deum habitum ponere in quaestione. Iesus has reiicit oppugnationes quae tentationes Adam in paradiso et Israel in deserto recapitulant, atque Diabolus ab Eo discedit « usque ad tempus » (Lc 4,13).

Evangelistae indicant huius arcani eventus salvificum sensum. Iesus est novus Adam, qui ibi permanet fidelis ubi primus tentationi succubuit. Iesus vocationem Israel perfecte adimplet: illis contrarie qui olim quadraginta annis in deserto Deum provocaverunt, Cf Ps 95,10. Christus e contra tamquam Servus revelatur Dei plene oboediens divinae voluntati. In hoc est Iesus Diaboli victor: Ipse fortem alligavit ut ab illo praedam iterum eriperet. Cf Mc 3,27. Victoria Iesu de Tentatore in deserto victoriam anticipat passionis, supremae oboedientiae Eius amoris filialis erga Patrem.

Tentatio Iesu modum manifestat quo Filius Dei est Messias, contrarium illi quem Ei Satan proponit atque homines Cf Mt 16,21-23. Ei exoptant attribuere. Propterea Christus Tentatorem pro nobis vicit: « Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato » (Heb 4,15). Singulis annis per quadraginta dies Magnae Quadragesimae Ecclesia unitur mysterio Iesu in deserto.

« Appropinquavit Regnum Dei »

« Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans Evangelium Dei et dicens: "Impletum est tempus, et appropinquavit Regnum Dei; paenitemini et credite Evangelio" » (Mc 1,14-15). « Christus ideo, ut voluntatem Patris impleret, Regnum caelorum in terris inauguravit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 6. Patris autem voluntas est « homines ad participandam vitam divinam elevare ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 5-6. Id facit homines circa Filium Suum, Iesum Christum, congregans. Haec congregatio est Ecclesia quae in terris « germen et initium » est Regni Dei. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 8.

Christus in corde est huius congregationis hominum in « familia Dei ». Ipse eos convocat circa Se per verbum Suum, per Sua signa quae Regnum Dei manifestant, per discipulorum Suorum missionem. Ipse Adventum Sui Regni deducet in rem praecipue per magnum Suae Paschatis mysterium: per Suam Mortem in cruce et Resurrectionem Suam. « Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum » (Io 12,32). Ad hanc unionem cum Christo omnes vocantur homines. Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 6.

Annuntiatio Regni Dei

Omnes homines ad Regnum ingrediendum vocantur. Hoc Regnum messianicum, imprimis filiis Israel nuntiatum, Cf Mt 10,5-7. destinatur ad homines omnium gentium accipiendos. Cf Mt 8,11; 28,19. Ad accedendum in illud, necessarium est Iesu accipere verbum:

« Verbum nempe Domini comparatur semini, quod in agro seminatur: qui illud cum fide audiunt et Christi pusillo gregi adnumerantur, Regnum ipsum susceperunt; propria dein virtute semen germinat et increscit usque ad tempus messis ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 7.

Regnum est pauperum et parvulorum, id est, illorum qui illud corde acceperunt humili. Iesus mittitur « evangelizare pauperibus » (Lc 4,18). Cf Lc 7,22. Eos beatos declarat « quoniam ipsorum est Regnum Dei » (Mt 5,3); his « parvulis » Pater id dignatus est revelare quod sapientibus et prudentibus manet absconditum. Cf Mt 11,25. Iesus, a praesepe usque ad crucem, vitam pauperum participat; famem, Cf Mc 2,23-26; Mt 21,18. sitim Cf Io 4,6-7; 19,28. et inopiam experitur. Cf Lc 9,58. Immo vero: Se cum pauperibus omnis generis identificat et ex amore activo erga illos condicionem facit ingressus in Regnum Suum. Cf Mt 25,31-46.

Iesus peccatores ad mensam invitat Regni: « Non veni vocare iustos, sed peccatores » (Mc 2,17). Cf 1 Tim 1,15. Eos ad conversionem invitat sine qua Regnum ingredi possibile non est, sed eis ostendit, verbis et gestis, misericordiam Patris Sui illimitatam erga eos Cf Lc 15,11-32. et immensum « gaudium [quod] erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente » (Lc 15,7). Suprema huius amoris demonstratio sacrificium erit Suae propriae vitae « in remissionem peccatorum » (Mt 26,28).

Iesus ad Regnum ingrediendum per parabolas vocat quae lineamentum constituunt characteristicum instructionis Eius. Cf Mc 4,33-34. Per eas, Ipse ad convivium invitat Regni, Cf Mt 22,1-14. sed etiam electionem exigit radicalem: ad acquirendum Regnum est necessarium omnia donare; Cf Mt 13,44-45. verba non sufficiunt, requiruntur actiones. Cf Mt 21,28-32. Parabolae pro homine quasi specula sunt: accepitne verbum tamquam durum solum an tamquam terra bona? Cf Mt 13,3-9. Quidnam ex acceptis facit talentis? Cf Mt 25,14-30. Iesus et praesentia Regni in hoc mundo sunt secreto in parabolarum corde. Necessarium est Regnum ingredi, id est, discipulum fieri Christi ad « mysteria Regni caelorum » cognoscenda (Mt 13,11). Pro eis qui « foris » perstant (Mc 4,11), totum permanet aenigmaticum. Cf Mt 13,10-15.

Signa Regni Dei

Iesus Sua verba pluribus comitatur « virtutibus et prodigiis et signis » (Act 2,22) quae ostendunt Regnum in Eo esse praesens. Illa testantur Iesum esse Messiam praenuntiatum. Cf Lc 7,18-23.

Signa a Iesu effecta Patrem Eum misisse testantur. Cf Io 5,36; 10,25. Invitant ad credendum in Eum. Cf Io 10,38. Illis qui ad Eum fide se vertunt, id concedit quod petunt. Cf Mc 5,25-34; 10,52; etc. Tunc miracula fidem roborant in Eum qui Patris Sui facit opera: Eum Filium Dei testantur esse. Cf Io 10,31-38. Sed etiam possunt esse scandali occasio. Cf Mt 11,6. Non enim intendunt curiositati et magicis satisfacere optatis. Iesus, non obstantibus Suis miraculis tam evidentibus, a quibusdam est reiectus; Cf Io 11,47-48. accusatus etiam de eo est quod per daemonia ageret. Cf Mc 3,22.

Iesus, quosdam homines a terrestribus famis, Cf Io 6,5-15. iniustitiae, Cf Lc 19,8. morbi et mortis liberans malis, Cf Mt 11,5. signa perfecit messianica. Ipse tamen non venit ut omnia mala hic in terris aboleret, Cf Lc 12,13-14; Io 18,36. sed ut homines a gravissima omnium servitute liberaret, ab illa peccati, Cf Io 8,34-36. quae eos in eorum vocatione filiorum Dei irretit et omnes eorum causat humanas servitutes.

Adventus Regni Dei profligatio est regni Satan: Cf Mt 12,26. « Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos Regnum Dei » (Mt 12,28). Iesu exorcismi homines a daemoniorum liberant dominio. Cf Lc 8,26-39. Magnam Iesu anticipant victoriam super « principem huius mundi ». Cf Io 12,31. Per crucem Christi Regnum Dei definitive stabilietur: « Regnavit a ligno Deus ». Venantius Fortunatus, Hymnus « Vexilla Regis »: MGH — Monumenta Germaniae historica (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

« Claves Regni »

Iesus, ab initio Suae vitae publicae, viros duodecim numero elegit ut cum Ipso essent et Suam participarent missionem. Cf Mc 3,13-19. Eis in Sua auctoritate partem tribuit « et misit illos praedicare Regnum Dei et sanare infirmos » (Lc 9,2). In perpetuum Regno Christi manent associati, quia Ipse per illos Ecclesiam dirigit:

« Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus Regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in Regno meo, et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel » (Lc 22,29-30).

In Duodecim collegio, Simon Petrus primum habet locum. Cf Mc 3,16; 9,2; Lc 24,34; 1 Cor 15,5. Iesus illi missionem credidit unicam. Vi revelationis a Patre procedentis, Petrus confessus erat: « Tu es Christus, Filius Dei vivi » (Mt 16,16). Tunc Dominus noster illi declaraverat: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversus eam » (Mt 16,18). Christus, « Lapis vivus », Cf 1 Pe 2,4. Ecclesiae Suae super Petrum aedificatae victoriam de mortis asseverat potentiis. Petrus, ratione fidei quam confessus est, rupes Ecclesiae permanebit inconcussa. Missionem habebit hanc fidem custodiendi ne unquam deficiat, fratresque in ea confirmandi. Cf Lc 22,32.

Iesus Petro auctoritatem credidit specificam: « Tibi dabo claves Regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis » (Mt 16,19). « Potestas clavium » auctoritatem denotat ad domum Dei gubernandam, quae est Ecclesia. Iesus, « Pastor bonus » (Io 10,11), hoc confirmavit munus post Resurrectionem Suam: « Pasce oves meas » (Io 21,15-17). Potestas « ligandi et solvendi » auctoritatem significat ad absolvenda peccata, ad iudicia pronuntianda doctrinalia et ad decisiones disciplinares in Ecclesia sumendas. Iesus hanc Ecclesiae credidit auctoritatem per Apostolorum ministerium Cf Mt 18,18. et peculiariter Petri, cui uni explicite claves credidit Regni.

Praegustatio Regni: Transfiguratio

A die qua Petrus confessus est Iesum esse Christum, Filium Dei vivum, Magister « coepit [...] ostendere discipulis quia oporteret Eum ire Hierosolymam et multa pati [...] et occidi et tertia die resurgere » (Mt 16,21): Petrus hanc reiicit annuntiationem, Cf Mt 16,22-23. ceteri illam non magis intelligunt. Cf Mt 17,23; Lc 9,45. In hoc contextu, arcanus collocatur eventus Transfigurationis Iesu, Cf Mt 17,1-8 et par.; 2 Pe 1,16-18. supra montem excelsum, coram tribus testibus ab Eo electis: Petro, Iacobo et Ioanne. Vultus et vestimenta Iesu luce fiunt fulgentia. Moyses et Elias apparent et loquentes cum Eo « dicebant exodum Eius, quem completurus erat in Ierusalem » (Lc 9,31). Nubes illos operit et vox de caelo dicit: « Hic est Filius meus electus; Ipsum audite » (Lc 9,35).

Momentanee Iesus Suam gloriam ostendit divinam, Petri sic confirmans confessionem. Etiam ostendit Se, ut intret « in gloriam Suam » (Lc 24,26), per crucem in Ierusalem transire debere. Moyses et Elias gloriam Dei super montem viderant; Lex et Prophetae passiones praenuntiaverant Messiae. Cf Lc 24,27. Passio Iesu est utique a Patre volita: Filius tamquam Servus Dei agit. Cf Is 42,1. Nubes praesentiam denotat Spiritus Sancti: « Tota Trinitas apparuit, Pater in voce, Filius in homine, Spiritus Sanctus in nube clara »: Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 45, a. 4, ad 2: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.

« Transfiguratus es super montem, et quatenus capaces erant, discipuli Tui gloriam Tuam, Christe Deus, contemplati sunt, ut cum Te videant crucifixum, intelligant Tuam passionem esse voluntariam, et mundo praedicent Te vere esse Patris splendorem ». Liturgia Byzantina. Kontakion in die Transfigurationis: Menaia tou olou eniautou, v. 6 (Romae 1901) p. 341.

In vitae publicae limine: baptismus; in limine Paschatis: Transfiguratio. Per baptismum Iesu « declaratum fuit mysterium primae regenerationis »: nostrum Baptisma; Transfiguratio « est sacramentum secundae regenerationis »: propriae resurrectionis nostrae. Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 45, a. 4, ad 2: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. Iam nunc resurrectionem Domini participamus per Spiritum Sanctum qui in sacramentis agit corporis Christi. Transfiguratio nobis praegustationem praebet gloriosi Adventus Christi « qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae Suae » (Phil 3,21). Sed ipsa etiam nobis in memoriam revocat « quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in Regnum Dei » (Act 14,22):

« Hoc Petrus nondum intelligebat, quando in monte vivere cum Christo desiderabat. Cf Lc 9,33. Servabat tibi hoc, Petre, post mortem. Nunc autem Ipse dicit: Descende laborare in terra, servire in terra, contemni, crucifigi in terra. Descendit vita, ut occideretur; descendit panis, ut esuriret; descendit via, ut in itinere lassaretur; descendit fons, ut sitiret: et tu recusas laborare? ». Sanctus Augustinus, Sermo 78, 6: PL — Patrologia latina (J.P. Migne).

Ascensus Iesu in Ierusalem

« Dum complerentur dies assumptionis Eius, et Ipse faciem Suam firmavit, ut iret in Ierusalem » (Lc 9,51). Cf Io 13,1. Per hanc decisionem significabat Se in Ierusalem ascendere paratum ut ibi moreretur. Ter passionem Suam nuntiaverat et Suam Resurrectionem. Cf Mc 8,31-33; 9,31-32; 10,32-34. In Ierusalem pergens, dicit: « Non capit Prophetam perire extra Ierusalem » (Lc 13,33).

Iesus in memoriam revocat mortem Prophetarum, qui in Ierusalem erant interfecti. Cf Mt 23,37a. Tamen insistit in vocanda Ierusalem ut circa Eum congregetur: « Quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis! » (Mt 23,37b). Cum Ierusalem perspicitur, super illam plorat Cf Lc 19,41. et adhuc iterum cordis Sui exprimit optatum: « Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis » (Lc 19,42).

Messianicus Iesu in Ierusalem ingressus

Quomodo Ierusalem Messiam accipiet suum? Iesus, qui Se semper popularibus subtraxerat conatibus Eum regem faciendi, Cf Io 6,15. tempus eligit et Suum ingressum messianicum in civitatem « David patris Sui » (Lc 1,32) singillatim praeparat. Cf Mt 21,1-11. Acclamatur ut filius David, ut Is qui salutem affert (Hosanna significat « salva igitur! », « salutem dona! »). Nunc vero « Rex gloriae » (Ps 24,7-10) « sedens super asinum » (Zach 9,9) Suam ingreditur civitatem: Filiam Sion, Suae figuram Ecclesiae, nec dolo nec violentia imperio subiicit Suo, sed humilitate quae veritatis testimonium perhibet. Cf Io 18,37. Hac de causa, illa die, Regni Sui subditi erunt pueri Cf Mt 21,15-16; Ps 8,3. et « pauperes Dei » qui Eum acclamant, sicut angeli Eum pastoribus annuntiabant. Cf Lc 19,38; 2,14. Eorum acclamatio: « Benedictus qui venit in nomine Domini » (Ps 118,26) ab Ecclesia iterum sumitur in « Sanctus » liturgiae eucharisticae ad memoriale Paschatis Domini initiandum.

Ingressus Iesu in Ierusalem Adventum manifestat Regni quem Rex-Messias per Suae Mortis et Suae Resurrectionis Pascha est impleturus. Liturgia Ecclesiae per eius celebrationem, in Dominica Palmarum, magnam Hebdomadam Sanctam aperit.

Recte « consideranti tota Christi vita apparebit perpetua quaedam institutio: silentia videlicet Ipsius, signa, preces, amor erga homines, studium humilium atque pauperum singulare, Sacrificium crucis in hominum Redemptionem plene susceptum, ipsa denique Resurrectio sunt effectio verbi atque consummatio Revelationis Ipsius ». Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 71 (1979) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1979) 1284.

Christi discipuli debent Ei conformari donec Ipse in illis formetur. Cf Gal 4,19. « Quapropter in vitae Eius mysteria adsumimur, cum Eo configurati, commortui et conresuscitati, donec cum Eo conregnemus ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 10.

Homo, sive pastor sit sive magus, Deum hic in terra assequi non potest, nisi ante praesepe Bethlehem genuflectens Eumque in debilitate infantis adorans occultum.

Iesus, per Suam Mariae et Ioseph submissionem atque adeo per Suum humilem per longos annos in Nazareth laborem nobis praebet exemplum sanctitatis in quotidiana familiae et laboris vita.

Iesus, inde ab initio Suae vitae publicae, a Suo baptismate, est « Servus » plene Redemptionis consecratus operi, quod per Eius passionis adimplebitur « baptisma ».

Tentatio in deserto Iesum ostendit Messiam humilem qui de Satan triumphat per Suam totalem consilio salutis a Patre volito adhaesionem.

Regnum caelorum in terra a Christo est inauguratum. « Hoc vero Regnum in verbo, operibus et praesentia Christi hominibus elucescit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 7. Ecclesia semen est et initium huius Regni. Eius claves Petro committuntur.

Christi Transfiguratio habet, ut scopum, Apostolorum roborare fidem in ordine ad passionem: ascensus in « montem excelsum » ascensum praeparat in Calvarium. Christus, Caput Ecclesiae, manifestat id quod corpus continet Suum et quod in sacramentis reverberat: « spes gloriae » (Col 1,27). Cf Sanctus Leo Magnus, Sermo 51, 3: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 298-299 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).

Iesus voluntarie in Ierusalem ascendit, quamquam cognoscebat Se propter contradictionem peccatorum ibi morte violenta esse moriturum. Cf Heb 12,3.

Ingressus Iesu in Ierusalem Adventum manifestat Regni, quem Rex-Messias, a pueris et ab humilibus corde in Sua civitate acceptus, per Pascha Suae Mortis et Suae Resurrectionis impleturus est.

4.Iesus Christus Est «Passus sub Pontio Pilato, Crocifixus, Mortuus, et Sepultus»

Mysterium Paschale crucis et resurrectionis Christi in centro est Boni Nuntii quem Apostoli et post illos Ecclesia mundo annuntiare debent. Consilium Dei salvificum per mortem redemptricem Eius Filii Iesu Christi « semel » (Heb 9,26) impletum est.

Ecclesia permanet fidelis omnium Scripturarum interpretationi quam Ipse Iesus tam ante quam post Suum dedit Pascha: Lc 24,27.44-45. « Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam Suam? » (Lc 24,26). Iesu passio suam historicam sumpsit formam eo quod reprobatus est « a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis » (Mc 8,31), qui tradiderunt « Eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum » (Mt 20,19).

Fides igitur potest conari circumstantias mortis Iesu scrutari, fideliter ab Evangeliis transmissas Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 19: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 826-827. et ab aliis historicis fontibus illustratas, ad sensum Redemptionis melius intelligendum.

Paragraphus 1 IESUS ET ISRAEL

Ab initiis ministerii publici Iesu, Pharisaei et Herodis sectatores, cum sacerdotibus et scribis, convenerunt ut Eum perderent. Cf Mc 3,6. Propter quosdam ex Suis actibus (propter daemoniorum expulsiones; Cf Mt 12,24. peccatorum remissionem; Cf Mc 2,7. sanationes die sabbati; Cf Mc 3,1-6. propriam praeceptorum de puritate legali interpretationem; Cf Mc 7,14-23. familiaritatem cum publicanis et publicis peccatoribus Cf Mc 2,14-17.), Iesus quibusdam mala intentione affectis visus est de possessione diabolica suspectus. Cf Mc 3,22; Io 8,48; 10,20. Accusatus est de blasphemia Cf Mc 2,7; Io 5,18; 10,33. et de falso prophetismo, Cf Io 7,12; 7,52. de criminibus nempe religiosis quae Lex poena puniebat mortis sub lapidationis forma. Cf Io 8,59; 10,31.

Nonnulli igitur actus et verba Iesu fuerunt « signum contradictionis » Cf Lc 2,34. pro auctoritatibus religiosis Hierosolymorum, quas evangelium sancti Ioannis saepe « Iudaeos » appellat, Cf Io 1,19; 2,18; 5,10; 7,13; 9,22; 18,12; 19,38; 20,19. adhuc magis quam pro communi populo Dei. Cf Io 7,48-49. Utique Eius relationes cum Pharisaeis non fuerunt solummodo contentiosae. Quidam Pharisaei Eum de periculo monent quod Ei impendit. Cf Lc 13,31. Iesus quosdam ex illis laudat, sicut scribam de quo Mc 12,34, et pluries apud Pharisaeos manducat. Cf Lc 7,36; 14,1. Iesus doctrinas confirmat in hoc selecto religioso populi Dei coetu communes: resurrectionem mortuorum, Cf Mt 22,23-34; Lc 20,39. formas pietatis (eleemosynam, orationem et ieiunium) Cf Mt 6,2-18. et consuetudinem se ad Deum ut Patrem dirigendi, indolem centralem mandati amoris Dei et proximi. Cf Mc 12,28-34.

Oculis plurium in Israel, Iesus contra essentiales populi electi agere videtur institutiones:

— contra submissionem Legi in integritate scriptorum mandatorum eius et, pro Pharisaeis, in interpretatione traditionis oralis; — contra indolem centralem Templi Hierosolymorum tamquam loci sancti in quo Deus modo habitat singulari; — contra fidem in Deum unicum cuius gloriae nullus homo potest particeps fieri.

I.Iesus et Lex

Iesus initio sermonis montani sollemnem fecit admonitionem in qua Legem, a Deo in Sinai occasione Primi Foederis datam, sub luce gratiae Novi Foederis praesentavit:

« Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in Regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in Regno caelorum » (Mt 5,17-19).

Iesus, Messias Israel, maximus proinde in Regno caelorum, Legem implere debebat, eam, secundum Ipsius propria verba, in eius integritate exsequens usque ad eius minima mandata. Immo Ipse solus potuit id facere perfecte. Cf Io 8,46. Iudaei, secundum suam propriam confessionem, nunquam Legem in eius potuerunt implere integritate quin minimum mandatum violarent. Cf Io 7,19; Act 13,38-41; 15,10. Propterea in singulis annuis Expiationis festivitatibus, filii Israel veniam a Deo precabantur pro suis Legis transgressionibus. Revera, Lex totum quid constituit et, sicut sanctus Iacobus commemorat, « quicumque autem totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus » (Iac 2,10). Cf Gal 3,10; 5,3.

Hoc principium integritatis in observanda Lege, non solum secundum eius litteram, sed secundum eius spiritum, magni aestimabatur a Pharisaeis. Illud pro Israel proponentes, multos temporis Iesu Iudaeos ad religiosum adduxerunt extremum zelum. Cf Rom 10,2. Hic, nisi se in « hypocrita » disceptatione casuum dissolvi vellet, Cf Mt 15,3-7; Lc 11,39-54. populum necessario praeparabat ad hunc Dei interventum inauditum qui perfecta Legis futura erat effectio a solo Iusto peracta loco omnium peccatorum. Cf Is 53,11; Heb 9,15.

Perfecta Legis adimpletio nonnisi a divino poterat peragi Legislatore nato sub Lege in Persona Filii. Cf Gal 4,4. In Iesu, Lex non amplius super tabulis apparet inscripta lapideis, sed « in visceribus » et « in corde » (Ier 31,33) Servi qui, quoniam « in veritatem proferet iudicium » (Is 42,3), factus est « Foedus populi » (Is 42,6). Iesus Legem adimplet usque ad « maledictum Legis » assumendum super Se Cf Gal 3,13. in quod illi incurrerant « qui non permanent in omnibus, quae scripta sunt, ut faciant ea », Cf Gal 3,10. quia mors Christi evenit « in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub Priore Testamento » (Heb 9,15).

Iesus Iudaeorum et eorum spiritualium ducum apparuit oculis tamquam « rabbi ». Cf Io 11,28; 3,2; Mt 22,23-24.34-36. Ipse saepe intra rabbinicam Legis interpretationem est argumentatus. Cf Mt 12,5; 9,12; Mc 2,23-27; Lc 6,6-9; Io 7,22-23. Sed simul Iesus necessario Legis doctores collidebat quia Se ad Suam proponendam interpretationem inter illas eorum non restringebat; « erat enim docens eos sicut potestatem habens et non sicut scribae eorum » (Mt 7,29). In Eo, idem Verbum Dei quod resonaverat in Sinai ad Legem scriptam Moysi donandam, Se iterum praebet audiendum in monte beatitudinum. Cf Mt 5,1. Hoc Verbum Legem non abolet, sed adimplet, eius ultimam interpretationem modo suppeditans divino: « Audistis quia dictum est antiquis [...]. Ego autem dico vobis » (Mt 5,33-34). Ipse, cum hac eadem divina auctoritate quasdam reprobat « traditiones humanas » Cf Mc 7,8. Pharisaeorum quae rescindunt verbum Dei. Cf Mc 7,13.

Iesus, ulterius procedens, de puritate alimentorum perfecit Legem, tanti momenti in vita quotidiana Iudaeorum, eius sensum aperiens « paedagogicum » Cf Gal 3,24. per interpretationem divinam: « Omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare, [...] — purgans omnes escas. Dicebat autem: Quod de homine exit, illud coinquinat hominem; ab intus enim de corde hominum, cogitationes malae procedunt » (Mc 7,18-21). Iesus, interpretationem Legis definitivam tradens cum auctoritate divina, inventus est in oppositione ad quosdam Legis doctores qui Eius interpretationem non accipiebant, licet signis divinis confirmatam quae illam comitabantur. Cf Io 5,36; 10,25.37-38; 12,37. Hoc peculiariter valet de sabbati quaestione: Iesus saepe cum argumentis rabbinicis Cf Mc 2,25-27; Io 7,22-24. commemorat requiem sabbati non perturbari Dei Cf Mt 12,5; Nm 28,9. vel proximi servitio Cf Lc 13,15-16; 14,3-4. quod Eius praestant sanationes.

II.Iesus et Templum

Iesus, sicut ante Eum Prophetae, erga Templum Hierosolymorum venerationem professus est profundissimam. Ibi a Ioseph et Maria quadraginta dies post Suam Nativitatem est praesentatus. Cf Lc 2,22-39. Duodecim annorum aetate manere statuit in Templo ut Suis parentibus in memoriam revocaret Se Patris Sui teneri rebus. Cf Lc 2,46-49. Singulis annis saltem ad Pascha illuc ascendit Suae vitae occultae tempore; Cf Lc 2,41. ipsum Eius publicum ministerium quasi rhythmo regebatur peregrinationum in Ierusalem pro magnis Iudaeorum festis. Cf Io 2,13-14; 5,1.14; 7,1.10.14; 8,2; 10,22-23.

Iesus in Templum ascendit tamquam ad locum pro occursu cum Deo praestantem. Templum pro Eo Patris Eius est mansio, domus orationis, et indignatur quia eius exterius atrium locus factus est mercaturae. Cf Mt 21,13. Si mercatores expellit e Templo, id facit propter studiosum amorem erga Patrem Suum: « Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Recordati sunt discipuli Eius quia scriptum est: "Zelus domus Tuae comedit me" (Ps 69,10) » (Io 2,16-17). Post Resurrectionem Eius, Apostoli religiosam erga Templum servaverunt venerationem. Cf Act 2,46; 3,1; 5,20-21; etc.

Iesus tamen, in Suae passionis limine, ruinam huius splendidi praenuntiavit aedificii, cuius non relinquetur lapis super lapidem. Cf Mt 24,1-2. Ipse hic signum ultimorum nuntiavit temporum quae per Pascha Suum sunt aperienda. Cf Mt 24,3; Lc 13,35. Sed haec prophetia modo deformato a falsis testibus in Eius interrogatorio coram summo sacerdote potuit referri Cf Mc 14,57-58. Eique tamquam iniuriam reddi cum Ipse cruci affixus erat clavis. Cf Mt 27,39-40.

Iesus, nullo modo fuit hostilis Templo, Cf Mt 8,4; 23,21; Lc 17,14; Io 4,22. in quo Suae doctrinae impertivit essentialia, Cf Io 18,20. tributum Templi solvere voluit in hoc Sibi socians Petrum Cf Mt 17,24-27. quem nuper tamquam fundamentum pro Sua futura collocaverat Ecclesia. Cf Mt 16,18. Immo vero, Se cum Templo identificavit tamquam mansionem Dei inter homines Se ostendens definitivam. Cf Io 2,21; Mt 12,6. Hac de causa, Eius corporalis occisio Cf Io 2,18-22. Templi praenuntiat destructionem quae ingressum manifestabit in novam aetatem historiae salutis: « Venit hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem » (Io 4,21). Cf Io 4,23-24; Mt 27,51; Heb 9,11; Apc 21,22.

III.Iesus et fides Israel in Deum Unicum et Salvatorem

Si Lex et Hierosolymorum Templum occasio « contradictionis » Cf Lc 2,34. esse potuerunt ex parte Iesu pro auctoritatibus religiosis Israel, Eius munus in peccatorum Redemptione, opere per excellentiam divino, vera petra scandali pro illis fuit. Cf Lc 20,17-18; Ps 118,22.

Iesus scandalum fuit Pharisaeis comedens cum publicanis et peccatoribus Cf Lc 5,30. tam familiariter sicut cum illis ipsis. Cf Lc 7,36; 11,37; 14,1. Contra eos inter illos « qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros » (Lc 18,9), Cf Io 7,49; 9,34. Iesus affirmavit: « Non veni vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam » (Lc 5,32). Longius vero processit, coram Pharisaeis proclamans, cum peccatum sit universale, Cf Io 8,33-36. illos qui salute non egere praesumunt, se ipsos obcaecare. Cf Io 9,40-41.

Iesus scandalum praecipue fuit quia Ipse Suum modum misericorditer agendi in peccatores cum modo agendi identificavit Ipsius Dei respectu eorum. Cf Mt 9,13; Os 6,6. Ipse processit usque ad insinuandum Se, mensam participando peccatorum, Cf Lc 15,1-2. eos ad convivium admittere messianicum. Cf Lc 15,23-32. Sed praesertim peccata dimittens, Iesus auctoritates religiosas Israel ante dilemma collocavit. Nonne recte in sua dicerent consternatione: « Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? » (Mc 2,7)? Iesus, peccata dimittens, aut blasphemat quia est homo qui se Deo facit aequalem, Cf Io 5,18; 10,33. aut verum dicit et Eius Persona Nomen reddit praesens et revelat Dei. Cf Io 17,6.26.

Sola identitas divina Personae Iesu hanc tam absolutam exigentiam potest iustificare: « Qui non est mecum, contra me est » (Mt 12,30); eodem modo, cum dicit Se « plus quam Iona, [...] plus quam Salomon » esse (Mt 12,41-42), vel Templo maiorem; Cf Mt 12,6. cum relate ad Se commemorat David Messiam Dominum appellasse suum; Cf Mc 12,36-37. cum asserit: « Antequam Abraham fieret, ego sum » (Io 8,58); et etiam: « Ego et Pater unum sumus » (Io 10,30).

Iesus a religiosis Hierosolymorum petivit auctoritatibus ut in Ipsum crederent propter opera Patris Eius quae Ipse faciebat. Cf Io 10,36-38. Sed talis actus fidei per arcanam sibimet ipsi mortem debebat transire ad novam desuper nativitatem Cf Io 3,7. cum gratiae divinae attractione. Cf Io 6,44. Talis exigentia conversionis coram tam miranda promissionum adimpletione Cf Is 53,1. tragicum errorem Synedrii permittit intelligere aestimantis Iesum tamquam blasphemum mereri mortem. Cf Mc 3,6; Mt 26,64-66. Sic eiusdem membra simul per ignorantiam Cf Lc 23,34; Act 3,17-18. agebant et propter caecitatem Cf Mc 3,5; Rom 11,25. incredulitatis. Cf Rom 11,20.

Iesus Legem Sinai non abolevit sed adimplevit Cf Mt 5,17-19. cum tali perfectione Cf Io 8,46. ut eius sensum revelaret ultimum Cf Mt 5,33. et ut transgressiones redimeret contra illam. Cf Heb 9,15.

Iesus Templum est veneratus, ad illud in festis peregrinationis ascendens Iudaeorum, atque hanc Dei inter homines mansionem amore amavit studioso. Templum mysterium praefigurat Eius. Destructionem praenuntiat illius, sed tamquam Suae propriae occisionis manifestationem et ingressus in novam historiae salutis aetatem in qua Eius corpus Templum erit definitivum.

Iesus posuit actus, sicut peccatorum remissionem, qui Ipsum tamquam Deum Salvatorem manifestaverunt. Cf Io 5,16-18. Quidam Iudaei, qui in Eo Deum hominem factum Cf Io 1,14. non agnoscentes perspiciebant hominem qui faciebat seipsum Deum Cf Io 10,33. et Eum tamquam blasphemum iudicaverunt.

Paragraphus 2 IESUS MORTUUS EST CRUCIFIXUS

I.Iesu processus

Divisiones inter auctoritates Iudaeorum relate ad Iesum

Inter religiosas Hierosolymorum auctoritates non inventi sunt solummodo Pharisaeus Nicodemus Cf Io 7,50. et procer Ioseph ab Arimathaea qui discipuli Iesu fuerunt secreto, Cf Io 19,38-39. sed diu dissensiones circa Eum exortae sunt Cf Io 9,16-17; 10,19-21. ita ut, pridie ante passionem, sanctus Ioannes dicere potuerit: « Ex principibus multi crediderunt in Eum », licet modo valde imperfecto (Io 12,42). Hoc prorsus mirandum non est si consideretur immediate post Pentecosten « multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei » (Act 6,7) et erant « quidam de haeresi Pharisaeorum, qui crediderant » (Act 15,5) ita ut sanctus Iacobus sancto Paulo dicere potuerit: « Vides, frater, quot milia sint in Iudaeis, qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt Legis » (Act 21,20).

Auctoritates Hierosolymorum religiosae circa modum procedendi qui relate ad Iesum adhibendus erat, unanimes non fuerunt. Cf Io 9,16; 10,19. Pharisaei excommunicationem minati sunt illis qui Eum sequerentur. Cf Io 9,22. Eis qui timebant: « Omnes credent in Eum, et venient Romani et tollent nostrum locum et gentem! » (Io 11,48), summus sacerdos Caiphas prophetans proposuit: « Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat! » (Io 11,50). Synedrium, cum Iesum reum mortis declarasset Cf Mt 26,66. tamquam blasphemum, ius tamen ad mortem indicendam cum perdidisset, Cf Io 18,31. Iesum Romanis tradit Ipsum de seditione politica accusans, Cf Lc 23,2. id quod Eum in comparationem ducet cum Barabba « propter seditionem » (Lc 23,19) accusato. Summi etiam sacerdotes politicas in Pilatum exercent minationes ut Iesum damnet capitis. Cf Io 19,12.15.21.

Iudaei collective mortis Iesu obnoxii non sunt

Ratione habita multiplicitatis historicae processus Iesu, quae in narrationibus evangelicis manifestatur, et quodcumque est personale peccatum actorum processus (Iudae, Synedrii, Pilati) quod solus Deus novit, non potest universitati Iudaeorum Hierosolymorum responsabilitas tribui, non obstantibus clamoribus multitudinis circumventae Cf Mc 15,11. vel incusationibus generalibus quae post Pentecosten in hortationibus ad conversionem continentur. Cf Act 2,23.36; 3,13-14; 4,10; 5,30; 7,52; 10,39; 13,27-28; 1 Thess 2,14-15. Iesus Ipse in cruce dans veniam Cf Lc 23,34. et Petrus post Eum rationem habuerunt « ignorantiae » Cf Act 3,17. Iudaeorum Hierosolymorum et etiam ducum eorum. Adhuc minus licet, a clamore populi procedendo: « Sanguis Eius super nos et super filios nostros » (Mt 27,25), qui formulam significat ratihabitionis, Cf Act 5,28; 18,6. responsabilitatem ad alios Iudaeos extendere in spatio et tempore:

Eodem modo Ecclesia in Concilio Vaticano II declaravit: « Ea quae in passione Eius perpetrata sunt nec omnibus indistincte Iudaeis tunc viventibus, nec Iudaeis hodiernis imputari possunt. [...] Iudaei [...] neque ut a Deo reprobati neque ut maledicti exhibeantur, quasi hoc ex sacris Litteris sequatur ». Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 743.

Omnes peccatores passionis Christi fuerunt auctores

Ecclesia in fidei suae Magisterio et in testimonio sanctorum suorum nunquam huiusmodi est oblita veritatis: « poenarum omnium quas [Christus] pertulit, peccatores et auctores et ministri fuerunt ». Catechismus Romanus, 1, 5, 11: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 64; cf Heb 12,3. Ratione habita de eo quod nostra peccata Christum Ipsum attingunt, Cf Mt 25,45; Act 9,4-5. Ecclesia christianis maximam responsabilitatem non dubitat imputare in Iesu supplicio, qua responsabilitate ipsi nimis frequenter solos gravaverunt Iudaeos:

« Hac culpa omnes teneri iudicandum est qui in peccata saepius prolabuntur. Nam, cum peccata nostra Christum Dominum impulerint ut crucis supplicium subiret, profecto qui in flagitiis et sceleribus volutantur, rursus, quod in ipsis est, crucifigunt in semetipsis Filium Dei, et ostentui habent. Quod quidem scelus eo gravius in nobis videri potest, quam fuerit in Iudaeis, quod illi, eodem Apostolo teste, si cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (1 Cor 2,8); nos autem et nosse Eum profitemur, et tamen factis negantes, quodammodo violentas Ei manus videmur inferre ». Catechismus Romanus, 1, 5, 11: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 64. « Et etiam daemones non crucifixerunt Eum, sed tu cum ipsis crucifixisti Eum et adhuc crucifigis delectando in vitiis et peccatis ». Sanctus Franciscus Assisiensis, Admonitio, 5, 3: Opuscula sancti Patris Francisci Assisiensis, ed. C. Esser (Grottaferrata 1978) p. 66.

II.Mors redemptiva Christi in divino salutis consilio

« Iesus definito consilio Dei traditus »

Violenta mors Iesu in infelici adiunctorum concursu fructus casus non fuit. Ea ad mysterium consilii pertinet Dei, ut sanctus Petrus Iudaeis Hierosolymorum explicat inde a suo primo Pentecostes sermone: Hic « definito consilio et praescientia Dei » traditus est (Act 2,23). Hic biblicus loquendi modus non significat eos, qui Iesum tradiderunt, Cf Act 3,13. solummodo passivos fuisse executores scenae in antecessu a Deo scriptae.

Omnia temporis momenta in sua actualitate praesentia sunt Deo. Ipse igitur consilium Suum « praedestinationis » stabilit aeternum, liberum uniuscuiusque hominis gratiae Suae responsum includens in eo: « Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum Tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel, Cf Ps 2,1-2. facere, quaecumque manus Tua et consilium praedestinavit fieri » (Act 4,27-28). Deus actus ex eorum caecitate ortos permisit Cf Mt 26,54; Io 18,36; 19,11. ad Suum consilium adimplendum salutis. Cf Act 3,17-18.

« Mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas »

Hoc divinum salutis consilium occisionis « Iusti Servi » Cf Is 53,11; Act 3,14. in antecessum erat in Scriptura nuntiatum tamquam mysterium Redemptionis universalis, id est, Redemptionis quae homines a peccati liberat servitute. Cf Is 53,11-12; Io 8,34-36. Sanctus Paulus, in quadam fidei confessione, quam dicit se « accepisse », Cf 1 Cor 15,3. profitetur « quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas » (1 Cor 15,3). Cf etiam Act 3,18; 7,52; 13,29; 26,22-23. Mors Christi redemptiva peculiariter prophetiam Servi adimplet patientis. Cf Is 53,7-8; Act 8,32-35. Iesus Ipse sensum Suae vitae et Suae Mortis sub luce Servi patientis praesentavit. Cf Mt 20,28. Post Suam Resurrectionem, hanc Scripturarum interpretationem discipulis Emmaus, Cf Lc 24,25-27. deinde ipsis dedit Apostolis. Cf Lc 24,44-45.

« Deus Eum pro nobis peccatum fecit »

Consequenter potest sanctus Petrus fidem apostolicam in consilium divinum salutis sic exprimere: « Redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita [...] pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi, praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos » (1 Pe 1,18-20). Hominum peccata quae peccatum consequuntur originale, morte puniuntur. Cf Rom 5,12; 1 Cor 15,56. Suum proprium Filium in forma servi mittens, Cf Phil 2,7. in forma nempe humanitatis lapsae et morti propter peccatum destinatae, Cf Rom 8,3. Deus « Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in Ipso » (2 Cor 5,21).

Iesus reprobationem non cognovit ac si Ipse peccasset. Cf Io 8,46. Sed in amore redemptivo qui Eum semper Patri uniebat, Cf Io 8,29. nos assumpsit in nostri peccati deviatione relate ad Deum ita ut nomine nostro dicere potuerit in cruce: « Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? » (Mc 15,34). Cf Ps 22,1. Cum sic Eum nobis peccatoribus coniunxisset, Deus « Filio Suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit Illum » (Rom 8,32) ut simus « reconciliati [...] Deo per Mortem Filii Eius » (Rom 5,10).

Deus inceptum habet in amore redemptivo universali

Deus Filium Suum pro nostris tradens peccatis, manifestat Suum consilium circa nos consilium esse benevolentis amoris qui meritum ex parte nostra praecedit omne: « In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam Ipse dilexit nos et misit Filium Suum propitiationem pro peccatis nostris » (1 Io 4,10). Cf 1 Io 4,19. « Commendat autem Suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est » (Rom 5,8).

Hic amor exceptionem non habet. Iesus id in conclusione parabolae amissae ovis in memoriam revocavit: « Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus ex pusillis istis » (Mt 18,14). Asseverat Se « dare animam Suam Redemptionem pro multis » (Mt 20,28). Haec ultima dictio restrictiva non est: illa humanitatis complexum uni Personae opponit Redemptoris qui Se dat ut illam salvet. Cf Rom 5,18-19. Ecclesia, Apostolos sequens, Cf 2 Cor 5,15; 1 Io 2,2. Christum docet pro omnibus hominibus sine ulla exceptione mortuum esse: « Nullus est, fuit vel erit homo, pro quo [Christus] passus non fuerit ». Concilium Carisiacum (anno 853), De libero arbitrio hominis et de praedestinatione, canon 4: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

III.Christus Se Ipsum Patri Suo pro nostris obtulit peccatis

Tota Christi vita ad Patrem est oblatio

Filius Dei qui descendit de caelo, non ut faciat voluntatem Suam sed voluntatem Eius qui misit Illum, Cf Io 6,38. « ingrediens mundum dicit: [...] Ecce venio [...] ut faciam, Deus, voluntatem Tuam; [...] in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel » (Heb 10,5-10). Filius a primo instanti Incarnationis Suae consilium divinae salutis amplectitur in Sua missione redemptrice: « Meus cibus est, ut faciam voluntatem Eius, qui misit me, et ut perficiam opus Eius » (Io 4,34). Iesu sacrificium « pro [peccatis] totius mundi » (1 Io 2,2) expressio est Suae amoris communionis cum Patre: « Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam » (Io 10,17). Oportet « ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio » (Io 14,31).

Hoc optatum amplectendi consilium amoris redemptivi Patris totam Iesu animat vitam, Cf Lc 12,50; 22,15; Mt 16,21-23. quia Eius passio redemptrix est Incarnationis Eius ratio: « Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc » (Io 12,27). « Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? » (Io 18,11). Et adhuc in cruce ante quam totum « consummatum est » (Io 19,30), dicit: « Sitio » (Io 19,28).

« Agnus qui tollit peccatum mundi »

Ioannes Baptista in Iesu, postquam Ei inter peccatores baptisma donare acceptaverat, Cf Lc 3,21; Mt 3,14-15. vidit et monstravit Agnum Dei, qui tollit peccatum mundi. Cf Io 1,29.36. Sic manifestat Iesum esse simul Servum patientem qui silens permittit ad lanienam Se duci Cf Is 53,7; Ier 11,19. et peccatum portat multorum, Cf Is 53,12. et Agnum Paschalem, symbolum Redemptionis Israel in primo Paschate. Cf Ex 12,3-14; Io 19,36; 1 Cor 5,7. Tota Christi vita Suam missionem exprimit: ministrare et dare animam Suam Redemptionem pro multis. Cf Mc 10,45.

Iesus libere amorem Patris amplectitur redemptivum

Iesus in corde Suo humano amorem Patris amplectens erga homines, « in finem dilexit eos » (Io 13,1), quia « maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis » (Io 15,13). Sic Eius humanitas in passione et in Morte instrumentum liberum effecta est et perfectum Eius amoris divini, qui hominum vult salutem. Cf Heb 2,10.17-18; 4,15; 5,7-9. Revera passionem Suam Suamque Mortem libere accepit ob amorem Patris Sui et hominum, quos Ipse salvare vult: « Nemo tollit [...] [animam meam] a me, sed ego pono eam a meipso » (Io 10,18). Inde suprema Filii Dei libertas, cum Ipse pergit Mortem versus. Cf Io 18,4-6; Mt 26,53.

Iesus in Cena anticipavit liberam vitae Suae oblationem

Iesus Suam liberam oblationem quam maxime expressit in convivio cum duodecim Apostolis manducato Cf Mt 26,20. « in qua nocte tradebatur » (1 Cor 11,23). Iesus pridie passionis Suae, cum liber adhuc erat, ex hac ultima Cena cum Apostolis Suis memoriale fecit Suae voluntariae oblationis ad Patrem Cf 1 Cor 5,7. pro hominum salute: « Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur » (Lc 22,19). « Hic est [...] sanguis meus Novi Testamenti, qui pro vobis effunditur in remissionem peccatorum » (Mt 26,28).

Eucharistia quam Ipse in hoc momento instituit, « memoriale » Cf 1 Cor 11,25. erit Eius sacrificii. Iesus Apostolos in Sua propria includit oblatione et ab illis petit ut illam perpetuent. Cf Lc 22,19. Sic Iesus Suos Apostolos sacerdotes instituit Novi Testamenti: « Pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate » (Io 17,19). Cf Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de sanctissimo Missae Sacrificio, canon 2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Sess. 23a, Doctrina de sacramento Ordinis, c. 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Agonia in Gethsemani

Iesus calicem Novi Testamenti, quod in Cena Seipsum offerens anticipaverat, Cf Lc 22,20. deinde de manibus Patris accipit in Sua agonia in Gethsemani, Cf Mt 26,42. « factus oboediens usque ad Mortem » (Phil 2,8). Cf Heb 5,7-8. Iesus orat: « Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste... » (Mt 26,39). Sic horrorem exprimit quem Mors pro Sua natura repraesentat humana. Revera, haec, sicut nostra, ad vitam destinatur aeternam; praeterea, aliter quam nostra, est perfecte a peccato exempta, Cf Heb 4,15. quod mortem causat; Cf Rom 5,12. sed praesertim illa est a Persona divina « Ducis vitae », Cf Act 3,15. « Viventis », Cf Apc 1,18; Io 1,4; 5,26. assumpta. Acceptans Sua voluntate humana ut Patris fiat voluntas, Cf Mt 26,42. Suam Mortem acceptat quatenus redemptricem ut « peccata nostra Ipse » perferat « in corpore Suo super lignum » (1 Pe 2,24).

Christi mors est sacrificium unicum et definitivum

Christi mors simul est sacrificium Paschale, quod Redemptionem hominum adimplet definitivam Cf 1 Cor 5,7; Io 8,34-36. per Agnum qui tollit peccatum mundi, Cf Io 1,29; 1 Pe 1,19. et sacrificium Novi Testamenti, Cf 1 Cor 11,25. quod hominem iterum in communione ponit cum Deo Cf Ex 24,8. illum cum Eo reconcilians per sanguinem pro multis effusum in remissionem peccatorum. Cf Mt 26,28; Lv 16,15-16.

Hoc Christi sacrificium est unicum et omnia sacrificia consummat et superat. Cf Heb 10,10. Illud est imprimis donum Ipsius Dei Patris: Pater tradit Filium Suum ut nos Secum reconciliet. Cf 1 Io 4,10. Simul est oblatio Filii Dei hominis facti qui libere et ob amorem Cf Io 15,13. Suam offert vitam Cf Io 10,17-18. Patri Suo per Spiritum Sanctum Cf Heb 9,14. ad nostram reparandam inoboedientiam.

Iesus Suam oboedientiam pro nostra substituit inoboedientia

« Sicut [...] per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi » (Rom 5,19). Iesus, per Suam oboedientiam usque ad Mortem, substitutionem adimplevit Servi patientis qui ponit in piaculum animam Suam, peccatum multorum ferens, quos iustificat iniquitates eorum portans. Cf Is 53,10-12. Iesus nostras reparavit culpas et Patri pro nostris satisfecit peccatis. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 7: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

In cruce, Iesus sacrificium consummat Suum

Hic amor in finem Cf Io 13,1. sacrificio Christi confert valorem Redemptionis et reparationis, expiationis et satisfactionis. Ille nos omnes cognovit et amavit in vitae Suae oblatione. Cf Gal 2,20; Eph 5,2.25. « Caritas [...] Christi urget nos, aestimantes hoc quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt » (2 Cor 5,14). Nullus homo, etiamsi omnium esset sanctissimus, capax erat omnium hominum peccata sumendi super se seque offerendi in sacrificio pro omnibus. Exsistentia Personae divinae Filii in Christo, quae superat simulque amplectitur omnes personas humanas, et quae Eum Caput totius constituit humanitatis, Eius sacrificium redemptivum pro omnibus possibile facit.

« Sua sanctissima passione in ligno crucis nobis iustificationem meruit »: docet Concilium Tridentinum, Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. indolem efferens unicam sacrificii Christi tamquam auctoris salutis aeternae. Cf Heb 5,9. Ecclesia autem crucem veneratur cantans: « O crux, ave, spes unica! ». Additio liturgica ad Hymnum « Vexilla Regis »: Liturgia Horarum, editio typica, v. 2 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 313; v. 4 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 1129.

Nostra in sacrificio Christi participatio

Crux unicum est sacrificium Christi unius mediatoris inter Deum et homines. Cf 1 Tim 2,5. Sed quia, in Sua Persona divina incarnata, « cum omni homine quodammodo Se univit », Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1042. hominibus « cunctis possibilitatem offert ut, modo Deo cognito, [...] Paschali mysterio consocientur ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1043. Ipse Suos vocat discipulos ut tollant crucem suam et sequantur Eum, Cf Mt 16,24. quia Ipse passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum ut sequamur vestigia Eius. Cf 1 Pe 2,21. Ipse etenim Suo sacrificio redemptivo illos vult etiam sociare qui eius sunt primi beneficiarii. Hoc Cf Mc 10,39; Io 21,18-19; Col 1,24. adimpletur, modo supremo, in persona Matris Eius, quae, intimius quam quilibet alius, mysterio Eius passionis redemptricis est associata. Cf Lc 2,35.

« Unica haec et vera est scala paradisi, nec praeter crucem alia superest qua in caelum ascendatur ». Sancta Rosa de Lima: P. Hansen, Vita mirabilis [...] venerabilis sororis Rosae de sancta Maria Limensis (Romae 1664) p. 137.

« Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas » (1 Cor 15,3).

Nostra salus ex incepto amoris Dei erga nos profluit « quoniam Ipse dilexit nos et misit Filium Suum propitiationem pro peccatis nostris » (1 Io 4,10). « Deus erat in Christo mundum reconcilians Sibi » (2 Cor 5,19).

Iesus Se libere pro nostra obtulit salute. Ipse hoc significat donum et in antecessu ducit in rem dum ultima peragebatur Cena: « Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur » (Lc 22,19).

In hoc Christi consistit Redemptio: Ipse « venit [...] dare animam Suam Redemptionem pro multis » (Mt 20,28), id est, « Suos [...] in finem dilexit » (Io 13,1) ut redempti essent de vana sua conversatione a patribus tradita. Cf 1 Pe 1,18.

Iesus, per Suam erga Patrem amore plenam oboedientiam « usque ad Mortem [...] crucis » (Phil 2,8), Suam missionem adimplet expiatricem Cf Is 53,10. Servi patientis qui iustificat multos et iniquitates eorum Ipse portat. Cf Is 53,11; Rom 5,19.

Paragraphus 3 IESUS CHRISTUS SEPULTUS EST

Ille « gratia Dei pro omnibus » gustavit « mortem » (Heb 2,9). Deus in Suo salutis consilio disposuit ut Filius Suus non solum moreretur « pro peccatis nostris » (1 Cor 15,3), sed etiam ut « gustaret mortem », id est, statum cognosceret mortis, statum separationis inter Suam animam et corpus Suum per tempus quod inter momentum comprehenditur in quo in cruce exspiravit et momentum in quo resurrexit. Hic Christi mortui status est mysterium sepulcri et descensus ad inferos. Est mysterium Sabbati Sancti in quo Christus in sepulcro positus Cf Io 19,42. magnam requiem Dei sabbaticam Cf Heb 4,4-9. manifestat post salutis hominum consummationem Cf Io 19,30. quae universum pacificat mundum. Cf Col 1,18-20.

Christus Suo corpore in sepulcro

Permanentia Christi in sepulcro vinculum constituit reale inter statum Christi passibilem ante Pascha et Eius, Resuscitati, actualem statum gloriosum. Eadem Persona « Viventis » dicere potest: « Fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum » (Apc 1,18):

« Est autem hoc mysterium dispensationis Dei circa [Filii] Mortem et Resurrectionis ex mortuis quod morte quidem fuerit anima separata a corpore, et non prohibuerit necessariam naturae consequentiam; omnis autem rursus ad Se invicem reduxerit per Resurrectionem, adeo ut eis esset utriusque confinium, nempe mortis et vitae: ut qui in Se quidem statuerit naturam morte divisam, Ipse tamen fuerit principium unionis eorum quae sunt divisa ». Sanctus Gregorius Nyssenus, Oratio catechetica 16, 9: TD — Textes et documents (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).

Siquidem « Dux vitae » qui interfectus est Cf Act 3,15. Idem utique est ac « Vivens qui resurrexit », Cf Lc 24,5-6. necessarium est Personam Filii Dei assumere perrexisse animam Suam Suumque corpus inter se per mortem separata:

« Quamvis igitur Christus ut homo mortem obierit, sanctaque Ipsius anima ab immaculato corpore distracta sit, divinitas tamen a neutro, hoc est, nec ab anima, nec a corpore quoquo modo seiuncta est: neque propterea Persona una in duas divisa fuit. Siquidem et corpus et anima simul ab initio in Verbi Persona exsistentiam habuerunt; ac licet in morte divulsa sint, utrumque tamen eorum unam Verbi Personam, qua subsisteret, semper habuit ». Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei, 71 [De fide orthodoxa, 3, 27]: PTS — Patristische Texte und Studien (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).

« Non dabis Sanctum Tuum videre corruptionem »

Mors Christi fuit vera mors, quatenus Eius exsistentiae humanae terrestri finem imposuit. Sed propter unionem quam Persona Filii cum corpore servavit Suo, hoc non factum est mortalis spoliatio sicut cetera, quia « impossibile erat teneri » illud a morte (Act 2,24) et propterea « virtus divina corpus Christi a putrefactione praeservavit ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, 51, 3, ad 2: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. De Christo simul dici potuit: « Abscissus est a terra viventium » (Is 53,8); et: « Caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum Tuum videre corruptionem » (Act 2,26-27). Cf Ps 16,9-10. Resurrectio Christi « tertia die » (1 Cor 15,4; Lc 24,46) Cf Mt 12,40; Io 2,1; Os 6,2. huius rei erat signum, etiam quia corruptio putabatur a quarto manifestari die. Cf Io 11,39.

« Consepulti cum Christo... »

Baptisma cuius signum originale et plenum immersio est, efficaciter descensum significat christiani in sepulcrum ut peccato moriatur cum Christo in ordine ad novam vitam: « Consepulti ergo sumus cum Illo per Baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus » (Rom 6,4). Cf Col 2,12; Eph 5,26.

Christus pro omni homine mortem gustavit. Cf Heb 2,9. Vere Filius Dei factus homo est Ille qui est mortuus et sepultus.

Tempore permansionis Christi in sepulcro, Eius Persona divina assumere perrexit tam Suam animam quam corpus Suum, separata tamen inter se per mortem. Hac de causa, corpus Christi mortui « non vidit corruptionem » (Act 13,37).

5.« Iesus Christus Descendit ad Inferos, Tertia Die Resurrexit A Mortuis »

Iesus « descendit in inferiores partes terrae. Qui descendit, Ipse est et qui ascendit » (Eph 4,9-10). Symbolum Apostolicum in eodem articulo confitetur descensum Christi ad inferos et Eius Resurrectionem a mortuis tertia die, quia Ipse in Suo Paschate ex imo mortis vitam fecit scaturire: « Christus Filius Tuus, qui, regressus ab inferis, humano generi serenus illuxit, et vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen ». Vigilia Paschalis, Praeconium Paschale (« Exsultet »): Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 273 et 275.

Paragraphus 1 CHRISTUS DESCENDIT AD INFEROS

Frequentes Novi Testamenti affirmationes, secundum quas Iesus « resurrexit a mortuis » (1 Cor 15,20), Cf Act 3,15; Rom 8,11. praesupponunt, Illum, ante Resurrectionem, in mortuorum incoluisse mansione. Cf Heb 13,20. Praedicatio apostolica descensui Iesu ad inferos hunc primum tribuit sensum: Iesus mortem cognovit sicut omnes homines et ad illos, anima Sua, in mortuorum mansionem, profectus est. Ipse tamen ut Salvator illuc descendit, Bonum Nuntium spiritibus proclamans, qui ibi detinebantur. Cf 1 Pe 3,18-19.

Scriptura mansionem mortuorum in quam Christus mortuus descendit, inferos appellat, Sheol vel Αιδην Cf Phil 2,10; Act 2,24; Apc 1,18; Eph 4,9. quia illi qui ibi inveniuntur, visione privantur Dei. Cf Ps 6,6; 88,11-13. Talis est revera, Redemptorem exspectando, casus omnium mortuorum, impiorum vel iustorum, Cf Ps 89,49; 1 Sam 28,19; Ez 32,17-32. id quod non significat eorum sortem esse eamdem, sicut Iesus ostendit in parabola pauperis Lazari recepti « in sinum Abrahae ». Cf Lc 16,22-26. « Horum igitur piorum animas qui in sinu Abrahae Salvatorem exspectabant, Christus Dominus ad inferos descendens liberavit ». Catechismus Romanus, 1, 6, 3: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 71. Iesus ad inferos non descendit ut damnatos liberaret Cf Concilium Romanum (anno 745), De descensu Christi ad inferos: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. neque ut damnationis destrueret infernum, Cf Benedictus XII, Libellus Cum dudum (1341), 18: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Clemens VI, Epistula Super quibusdam (anno 1351), c. 15, 13: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. sed ut iustos liberaret qui Illum praecesserant. Cf Concilium Toletanum IV (anno 633), Capitulum, 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Mt 27,52-53.

« Et mortuis evangelizatum est... » (1 Pe 4,6). Descensus ad inferos adimpletio est, usque ad plenitudinem, nuntii evangelici salutis. Ille ultima est phasis missionis messianicae Iesu, in tempore densata, sed immense vasta in sua reali significatione extensionis operis redemptivi ad omnes homines omnium temporum omniumque locorum, quia omnes qui salvati sunt, Redemptionis facti sunt participes.

Christus igitur descendit in mortis profunditatem Cf Mt 12,40; Rom 10,7; Eph 4,9. ut « mortui » audiant « vocem Filii Dei et, qui audierint », vivant (Io 5,25). Iesus, « Dux vitae », Cf Act 3,15. « per mortem » destruxit « eum, qui habebat mortis imperium, id est, Diabolum, et » liberavit « eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti » (Heb 2,14-15). Exinde Christus resuscitatus habet « claves mortis et inferni » (Apc 1,18) et « in nomine Iesu omne genu » flectitur « caelestium et terrestrium et infernorum » (Phil 2,10).

« Hodie silentium magnum in terra; silentium magnum, et solitudo deinceps; silentium magnum, quoniam Rex dormit; terra timuit et quievit, quoniam Deus in carne obdormivit, et a saeculo dormientes excitavit. [...] Profecto primum parentem tamquam perditam ovem quaesitum vadit. Omnino in tenebris et in umbra mortis sedentes invisere vult; omnino captivum Adam, unaque captivam Evam ex doloribus solutum vadit Deus, Illiusque filius. [...] Ego Deus tuus, qui propter te factus sum filius tuus. [...] Expergiscere, qui dormis: etenim non ideo te feci, ut in inferno contineare vinctus. Surge a mortuis; ego sum Vita mortuorum ». Antiqua homilia in sancto et magno Sabbato: PG — Patrologia graeca (J.P. Migne).

Symbolum, in expressione « Iesus descendit ad inferos », confitetur Iesum vere mortuum esse et per Mortem Suam pro nobis mortem vicisse et Diabolum « qui habebat mortis imperium » (Heb 2,14).

Mortuus Christus, anima Sua Suae Personae divinae unita, in mortuorum descendit mansionem. Iustis qui Illum praecesserant, portas aperuit caeli.

Paragraphus 2 TERTIA DIE RESURREXIT A MORTUIS

« Nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres Promissio facta est, quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum » (Act 13,32-33). Resurrectio Iesu suprema est veritas nostrae fidei in Christum, tamquam veritas centralis credita et in vitam ducta a prima communitate christiana, transmissa a Traditione tamquam fundamentalis, stabilita a Novi Testamenti documentis, praedicata tamquam, simul cum cruce, essentialis pars mysterii Paschalis:

« Christus resurrexit ex mortuis. Per Mortem Suam vicit mortem, mortuis Ipse vitam dedit ». Liturgia Byzantina, Troparium in die Paschatis: Pentêkostárion (Romae 1884) p. 6.

I.Eventus historicus et transcendens

Mysterium resurrectionis Christi eventus est realis qui manifestationes historice compertas habuit sicut Novum Testamentum testatur. Iam sanctus Paulus potuit ad Corinthios circa annum 56 scribere: « Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas et quia visus est Cephae et post haec Duodecim » (1 Cor 15,3-4). Apostolus hic loquitur de Resurrectionis traditione viventi quam post conversionem ad portas Damasci didicerat suam. Cf Act 9,3-18.

Sepulcrum vacuum

« Quid quaeritis Viventem cum mortuis? Non est hic, sed resurrexit » (Lc 24,5-6). Intra Paschatis eventus, primum elementum quod invenitur, est sepulcrum vacuum. Id in se argumentum directum non est. Absentia corporis Christi in sepulcro aliter posset explicari. Cf Io 20,13; Mt 28,11-15. Hoc non obstante, sepulcrum vacuum pro omnibus constituit signum essentiale. Inventio eius a discipulis primus fuit gressus ad factum ipsum Resurrectionis agnoscendum. Talis est imprimis sanctarum mulierum casus, Cf Lc 24,3.22-23. deinde Petri. Cf Lc 24,12. Discipulus « quem amabat Iesus » (Io 20,2) affirmat se, sepulcrum ingredientem et detegentem « linteamina posita » (Io 20,6), vidisse et credidisse. Cf Io 20,8. Hoc supponit ipsum comperuisse in sepulcri vacui statu Cf Io 20,5-7. absentiam corporis Iesu opus humanum esse nequivisse et Iesum simpliciter ad vitam non rediisse terrestrem sicut casus fuerat Lazari. Cf Io 11,44.

Resuscitati apparitiones

Maria Magdalena et sanctae mulieres quae veniebant ut perficerent corporis Iesu unctionem, Cf Mc 16,1; Lc 24,1. festinanter sepulti propter adventum Sabbati vespere magnae Feriae sextae, Cf Io 19,31.42. primae fuerunt quae Resuscitato occurrerunt. Cf Mt 28,9-10; Io 20,11-18. Sic mulieres Christi resurrectionis fuerunt primae nuntiae pro ipsis Apostolis. Cf Lc 24,9-10. His Iesus deinde apparet, prius Petro, postea Duodecim. Cf 1 Cor 15,5. Petrus ergo, vocatus ad fidem suorum confirmandam fratrum, Cf Lc 22,31-32. videt Resuscitatum ante eos et super eius testimonium clamat communitas: « Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni » (Lc 24,34).

Quidquid his diebus evenit Paschalibus, unumquemque Apostolorum — et peculiariter Petrum — in construenda nova aetate obligat quae mane incepit Paschatis. Tamquam Resuscitati testes, lapides permanent fundationis Eius Ecclesiae. Primae credentium communitatis fides super testimonium hominum fundatur determinatorum quos christiani cognoscebant et quorum magna pars adhuc vivebat inter eos. Hi « testes resurrectionis Christi » Cf Act 1,22. sunt imprimis Petrus et Duodecim, sed non illi solummodo: Paulus loquitur de plus quam quingentis personis quibus Iesus simul apparuit, superquam quod Iacobo et omnibus Apostolis. Cf 1 Cor 15,4-8.

Coram his testimoniis impossibile est Christi resurrectionem extra ordinem physicum interpretari, eamque non agnoscere tamquam factum historicum. Ex factis consequitur discipulorum fidem radicali passionis et Mortis eorum Magistri in cruce probationi, ab Ipso nuntiatae in antecessum, Cf Lc 22,31-32. fuisse submissam. Animi percussio a passione provocata tanta fuit ut discipuli (saltem quidam inter eos) nuntio Resurrectionis statim non crediderint. Evangelia a communitate nobis ostendenda affecta a mystica exaltatione longe distant; discipulos nobis praesentant fractos (« tristes »: Lc 24,17) et consternatos. Cf Io 20,19. Propterea sanctis mulieribus e sepulcro redeuntibus non crediderunt et earum verba « visa sunt ante illos sicut deliramentum » (Lc 24,11). Cf Mc 16,11.13. Cum Iesus Se Undecim manifestavit vespere Paschatis, « exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant Eum resuscitatum, non crediderunt » (Mc 16,14).

Discipuli, etiam ante Iesu resuscitati positi realitatem, adhuc dubitant; Cf Lc 24,38. tam impossibilis eis videbatur res: illi spiritum videre putabant, Cf Lc 24,39. « adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus » (Lc 24,41). Thomas eamdem dubii experietur probationem, Cf Io 20,24-27. et occasione ultimae apparitionis in Galilaea quam Matthaeus narrat, « quidam [...] dubitaverunt » (Mt 28,17). Hac de causa, hypothesis, secundum quam Resurrectio « effectus » fuisset fidei (vel credulitatis) Apostolorum, fundamento caret. Omnino e contra, eorum fides in Resurrectionem orta est — sub gratiae divinae actione — ex directa experientia realitatis Iesu resuscitati.

Status humanitatis resuscitatae Christi

Iesus resuscitatus relationes directas cum Suis init discipulis per tactum Cf Lc 24,39; Io 20,27. et participationem in cibo. Cf Lc 24,30.41-43; Io 21,9.13-15. Sic illos invitat ut Eum agnoscant spiritum non esse, Cf Lc 24,39. sed praesertim ut comperiant corpus resuscitatum cum quo Se illis praesentat, idem esse quod cruciatum et crucifixum fuit, quia adhuc vestigia Suae portat passionis. Cf Lc 24,40; Io 20,20.27. Hoc tamen corpus authenticum et reale proprietates simul possidet novas corporis gloriosi: non amplius in spatio et tempore positum est, sed potest libere praesens effici ubi et quando Ipse vult, Cf Mt 28,9.16-17; Lc 24,15.36; Io 20,14.19.26; 21,4. quia Eius humanitas non potest amplius in terra retineri et solum ad Patris ditionem pertinet divinam. Cf Io 20,17. Hac etiam de causa, Iesus resuscitatus est supreme liber apparendi ut vult: sub specie hortulani Cf Io 20,14-15. vel « in alia effigie » (Mc 16,12) quam illa quae discipulis erat consueta, praecise ut eorum suscitet fidem. Cf Io 20,14.16; 21,4.7.

Resurrectio Christi ad vitam terrestrem reditus non fuit, sicut casus fuit resurrectionum quas Ipse ante Pascha peregerat: filiae Iairi, adulescentis Naim, Lazari. Haec facta eventus erant miraculosi, sed personae in quibus miraculum factum erat, vitam terrestrem « ordinariam » recuperabant per Iesu potentiam. Quandoque illi morientur iterum. Christi resurrectio est essentialiter diversa. In Suo corpore resuscitato transit ex mortis statu ad aliam vitam ultra tempus et spatium. Corpus Iesu in Resurrectione a Spiritus Sancti impletur potentia; vitae divinae participat in statu gloriae Suae, ita ut Paulus de Christo dicere potuerit, Illum esse hominem caelestem. Cf 1 Cor 15,35-50.

Resurrectio tamquam eventus transcendens

« O vere beata nox — canit hymnus « Exsultet » Paschatis —, quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit ». Vigilia Paschalis, Praeconium Paschale (« Exsultet »): Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 272. Revera, ipsius eventus Resurrectionis nemo fuit testis oculatus et nullus Evangelista illum describit. Nemo dicere potuit quomodo illa physice locum habuit. Eius essentia maxime intima, transitus ad aliam vitam, adhuc minus sensibus fuit perceptibilis. Resurrectio, eventus historicus qui per sepulcri vacui signum et per realitatem occursuum Apostolorum cum Christo resuscitato potest comperiri, non minus in eo quod historiam transcendit et superat, in corde mysterii permanet fidei. Hac de causa, Christus resuscitatus Se mundo non manifestat, Cf Io 14,22. sed discipulis Suis, « his, qui simul ascenderant cum Eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes Eius ad populum » (Act 13,31).

II.Resurrectio – Sanctissimae Trinitatis opus

Resurrectio Christi est obiectum fidei quatenus interventus est transcendens Ipsius Dei in creatione et in historia. In ea, Tres Personae divinae simul operantur et Suam propriam originalitatem manifestant. Ea per potentiam fit Patris qui « suscitavit » (Act 2,24) Christum, Filium Suum, et hoc modo humanitatem Eius — cum corpore Eius — modo perfecto in Trinitatem introduxit. Iesus definite revelatur « Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum » (Rom 1,4). Sanctus Paulus insistit in manifestatione potentiae Dei Cf Rom 6,4; 2 Cor 13,4; Phil 3,10; Eph 1,19-22; Heb 7,16. per operationem Spiritus qui humanitatem Iesu vivificavit mortuam et eam vocavit ad statum Domini gloriosum.

Filius autem Suam propriam operatur Resurrectionem virtute Suae potentiae divinae. Iesus annuntiat Filium hominis multa pati debere, mori et deinde resurgere (sensu activo verbi Cf Mc 8,31; 9,9.31; 10,34.). Ceterum Ipse affirmat explicite: « Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. [...] Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam » (Io 10,17-18). « Credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit » (1 Thess 4,14).

Patres Resurrectionem contemplantur a divina Christi procedentes Persona quae unita animae Suae permansit Suoque corpori inter ipsa per mortem separatis. « Propter unitatem naturae divinae, quae utrique hominis parti ex aequo inest, quae seiuncta separataque erant, rursum coeunt et coniunguntur. Atque ita ex partium coniunctarum divisione mors sequitur, ex divisarum autem coniunctione Resurrectio ». Sanctus Gregorius Nyssenus, De tridui inter mortem et resurrectionem Domini nostri Iesu Christi spatio: Gregorii Nysseni opera, ed. W. Jaeger-H. Langerbeck, v. 9 (Leiden 1967) p. 293-294 (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)); cf etiam Statuta Ecclesiae Antiqua: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Anastasius II, Epistula In prolixitate epistulae: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Sanctus Hormisdas, Epistula Inter ea quae: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Toletanum XI, Symbolum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

III.Sensus et momentum Resurrectionis salvificum

« Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra » (1 Cor 15,14). Resurrectio imprimis confirmationem constituit omnium quae Christus Ipse fecit et docuit. Omnes veritates, etiam illae spiritui humano maxime inaccessibiles, suam iustificationem inveniunt, si Christus resurgens definitivum Suae auctoritatis divinae praebuit argumentum quod promiserat.

Resurrectio Christi adimpletio promissionum est Veteris Testamenti Cf Lc 24,26-27.44-48. et Iesu Ipsius in Eius vita terrestri. Cf Mt 28,6; Mc 16,7; Lc 24,6-7. Locutio « secundum Scripturas » Cf 1 Cor 15,3-4; Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum denotat Christi resurrectionem has implevisse praedictiones.

Veritas divinitatis Iesu Resurrectione confirmatur Eius. Ipse dixerat: « Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia Ego sum » (Io 8,28). Crucifixi Resurrectio demonstrat Illum vere « Ego sum » esse, Filium Dei et Ipsum Deum. Sanctus Paulus potuit Iudaeis declarare: « Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres Promissio facta est, quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu; ego hodie genui te » (Act 13,32-33). Cf Ps 2,7. Resurrectio Christi mysterio Incarnationis Filii Dei est arcte coniuncta. Ea est eius adimpletio secundum aeternum Dei consilium.

In Paschali mysterio duplex habetur ratio: Ipse per Suam Mortem nos a peccato liberat, per Suam Resurrectionem nobis accessum ad novam aperit vitam. Haec est imprimis iustificatio, quae nos in gratiam Dei restituit Cf Rom 4,25. « ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis [...], ita et nos in novitate vitae ambulemus » (Rom 6,4). Ipsa in victoria consistit de morte peccati et in nova gratiae participatione. Cf Eph 2,4-5; 1 Pe 1,3. Ipsa adoptionem filialem adimplet, quia homines fratres Christi efficiuntur sicut Iesus Ipse Suos appellat discipulos post Resurrectionem Suam: « Ite, nuntiate fratribus meis » (Mt 28,10). Cf Io 20,17. Fratres non natura, sed gratiae dono, quia haec filiatio adoptiva participationem praestat realem in Filii unici vita, quae plene in Eius revelata est Resurrectione.

Resurrectio denique Christi — et Ipse Christus resuscitatus — principium est et fons nostrae resurrectionis futurae: « Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. [...] Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur » (1 Cor 15,20-22). In huius adimpletionis exspectatione, Christus resuscitatus in corde Suorum vivit fidelium. In Eo christiani gustant « virtutes [...] saeculi venturi » (Heb 6,5) et illorum vita a Christo in vitae divinae rapitur sinum Cf Col 3,1-3. « ut et qui vivunt, iam non sibi vivant, sed Ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit » (2 Cor 5,15).

Fides in Resurrectionem, ut obiectum, eventum habet simul historice testimonio confirmatum a discipulis qui realiter Resuscitato occurrerunt, et modo arcano transcendentem quatenus ingressum humanitatis Christi in gloriam Dei.

Sepulcrum vacuum et linteamina posita per se ipsa significant corpus Christi e vinculis mortis et corruptionis per potentiam Dei effugisse. Ea ad occursum cum Resuscitato discipulos praeparant.

Christus, « primogenitus ex mortuis » (Col 1,18), nostrae propriae resurrectionis est principium, iam nunc per nostrae animae iustificationem, Cf Rom 6,4. posterius per nostri corporis vivificationem. Cf Rom 8,11.

6.Iesus « Ascendit ad Caelos, Sedet ad Dexteram Dei Patris Omnipotentis »

« Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei » (Mc 16,19). Corpus Christi, ab instanti Suae Resurrectionis, glorificatum est, ut id novae et supernaturales demonstrant proprietates, quibus exinde gaudet permanenter. Cf Lc 24,31; Io 20,19.26. Sed per quadraginta dies, in quibus cum discipulis Suis familiariter manducabit et bibet Cf Act 10,41. illosque circa Regnum instruet, Cf Act 1,3. Eius gloria adhuc sub lineamentis humanitatis ordinariae manet velata. Cf Mc 16,12; Lc 24,15; Io 20,14-15; 21,4. Ultima Iesu apparitio ab irreversibili Eius humanitatis absolvitur ingressu in gloriam divinam a nube significatam Cf Act 1,9; etiam Lc 9,34-35; Ex 13,22. et a caelo, Cf Lc 24,51. ubi iam inde ad dexteram Dei sedet. Cf Mc 16,19; Act 2,33; 7,56; etiam Ps 110,1. Ipse, modo prorsus exceptionali et unico, Paulo « tamquam abortivo » (1 Cor 15,8) manifestabitur in quadam ultima apparitione quae illum constituit Apostolum. Cf 1 Cor 9,1; Gal 1,16.

Indoles gloriae Resuscitati per hoc tempus velata in Eius arcanis verbis ad Mariam Magdalenam translucet: « Nondum [...] ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum » (Io 20,17). Hoc differentiam denotat manifestationis inter gloriam Christi resuscitati et illam Christi exaltati ad dexteram Patris. Eventus Ascensionis simul historicus et transcendens transitum signat inter aliam et aliam.

Hic ultimus gressus stricte manet unitus primo, id est, descensui de caelis, qui in Incarnatione deductus est in rem. Ille tantum qui « ex Patre exivit » potest « ad Patrem redire »: Christus. Cf Io 16,28. « Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis » (Io 3,13). Cf Eph 4,8-10. Humanitas, suis viribus relicta naturalibus, in « Domum Patris » Cf Io 14,2. accessum non habet, in vitam et in beatitudinem Dei. Solus Christus potuit homini hunc aperire accessum, « ut illuc confideremus, Sua membra, nos subsequi quo Ipse, Caput nostrum Principiumque praecessit ». Praefatio de Ascensione Domini, I: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 410.

« Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum » (Io 12,32). Elevatio in cruce elevationem significat et annuntiat Ascensionis in caelum. Illa est eius initium. Iesus Christus, unicus Novi et aeterni Foederis Sacerdos, « non [...] in manufacta sancta [...] introivit [...], sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis » (Heb 9,24). Christus in caelo permanenter sacerdotium exercet Suum, « semper vivens ad interpellandum pro eis » qui accedunt « per Semetipsum ad Deum » (Heb 7,25). Tamquam « Pontifex futurorum bonorum » (Heb 9,11), centrum est et principalis actor liturgiae quae Patrem honorat in caelis. Cf Apc 4,6-11.

Christus, exinde, sedet ad dexteram Patris: « Per paternae dextrae vocabulum significamus divinitatis honorem et gloriam, in qua cum Dei Filius, tamquam Deus Patrique consubstantialis, ante saecula esset, ad extremum caro factus corporeo quoque modo considet, in eamdem nimirum gloriam ascita Ipsius carne ». Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei, 75 [De fide orthodoxa, 4, 2]: PTS — Patristische Texte und Studien (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)).

Sessio ad dexteram Patris inaugurationem significat Regni Messiae, adimpletionem visionis Danielis prophetae circa Filium hominis: « Et data sunt Ei potestas et honor et Regnum; et omnes populi, tribus et linguae Ipsi servierunt: potestas Eius potestas aeterna, quae non auferetur, et Regnum Eius, quod non corrumpetur » (Dn 7,14). Ab hoc momento, Apostoli testes facti sunt « Regni cuius non erit finis ». Cf Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Christi Ascensio ingressum signat definitivum humanitatis Iesu in caelestem ditionem Dei, unde iterum veniet, Cf Act 1,11. sed interim Eum hominum abscondit oculis. Cf Col 3,3.

Iesus Christus, Ecclesiae Caput, nos in Regnum Patris praecedit gloriosum, ut nos, Eius corporis membra, in spe vivamus quandoque aeterne cum Eo essendi.

Iesus Christus, semel pro semper in sanctuarium ingressus caeleste, pro nobis incessanter intercedit tamquam mediator qui nobis permanenter Spiritus Sancti praestat effusionem.

7.« Inde Venturus Est Iudicare Vivos et Mortuos »

I.« Iterum venturus est cum gloria »

Christus iam per Ecclesiam regnat...

« Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur » (Rom 14,9). Christi Ascensio in caelum participationem significat Eius humanitatis in Ipsius Dei potentia et auctoritate. Iesus Christus est Dominus: omnem potestatem possidet in caelis et in terra. Ipse est « supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem », quia Pater « omnia subiecit sub pedibus Eius » (Eph 1,20-22). Christus universi mundi est Dominus Cf Eph 4,10; 1 Cor 15,24.27-28. atque historiae. In Eo historia hominis et etiam tota creatio suam inveniunt « recapitulationem », Cf Eph 1,10. suum culmen transcendens.

Quatenus Dominus, Christus etiam Caput est Ecclesiae quae Eius est corpus. Cf Eph 1,22. In caelum elevatus et glorificatus, cum plene Suam missionem sic adimplevisset, in Ecclesia Sua permanet in terris. Redemptio fons est auctoritatis quam Christus virtute Spiritus Sancti in Ecclesiam exercet. Cf Eph 4,11-13. « Regnum Christi iam praesens in mysterio » Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 6. est in Ecclesia quae huius « Regni in terris germen et initium constituit ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 8.

Inde ab Ascensione, consilium Dei suam ingressum est adimpletionem. Iam sumus in « novissima hora » (1 Io 2,18). Cf 1 Pe 4,7. « Iam ergo fines saeculorum ad nos pervenerunt et renovatio mundi irrevocabiliter est constituta atque in hoc saeculo reali quodam modo anticipatur: etenim Ecclesia iam in terris vera sanctitate licet imperfecta insignitur ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 53. Regnum Christi suam praesentiam per signa miraculosa iam manifestat, Cf Mc 16,17-18. quae eius per Ecclesiam comitantur nuntium. Cf Mc 16,20.

...donec omnia Ei subiiciantur

Tamen Regnum Christi, iam in Eius Ecclesia praesens, nondum est absolutum « cum potestate et gloria magna » (Lc 21,27) Cf Mt 25,31. per Adventum Regis in terram. Adhuc Regnum a potestatibus oppugnatur malis, Cf 2 Thess 2,7. quamquam hae iam in radice sunt per Christi Pascha victae. Donec omnia Ei fuerint submissa, Cf 1 Cor 15,28. « donec [...] fuerint novi caeli et nova terra, in quibus iustitia habitat, Ecclesia peregrinans, in suis sacramentis et institutionibus, quae ad hoc aevum pertinent, portat figuram huius saeculi quae praeterit et ipsa inter creaturas degit quae ingemiscunt et parturiunt usque adhuc et exspectant revelationem filiorum Dei ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 53. Hac de causa, christiani orant, maxime in Eucharistia, 1 Cor 11,26. ad Christi properandum reditum, Cf 2 Pe 3,11-12. Ei dicentes: « Veni, Domine » (Apc 22,20). Cf 1 Cor 16,22; Apc 22,17.

Christus ante Suam Ascensionem affirmaverat nondum esse horam gloriosae constitutionis Regni messianici ab Israel exspectati, Cf Act 1,6-7. quod omnibus hominibus afferre debebat, secundum Prophetas, Cf Is 11,1-9. ordinem definitivum iustitiae, amoris et pacis. Tempus praesens est, secundum Dominum, Spiritus tempus et testimonii, Cf Act 1,8. sed etiam tempus adhuc ab instanti necessitate Cf 1 Cor 7,26. signatum et a probatione mali Cf Eph 5,16. quod Ecclesiae non parcet Cf 1 Pe 4,17. et ultimorum dierum inaugurat proelium. Cf 1 Io 2,18; 4,3; 1 Tim 4,1. Tempus est exspectationis et vigiliae. Cf Mt 25,1-13; Mc 13,33-37.

Adventus gloriosus Christi, spes Israel

Post Ascensionem, Adventus Christi in gloria imminet, Cf Apc 22,20. quamquam non est nostrum « nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in Sua potestate » (Act 1,7). Cf Mc 13,32. Hic eventus eschatologicus in quolibet potest impleri momento, Cf Mt 24,44; 1 Thess 5,2. quamquam tam ipse « detinetur » quam probatio finalis quae illum praecedet. Cf 2 Thess 2,3-12.

Adventus Messiae gloriosi in quolibet historiae momento ab eo pendet Cf Rom 11,31. quod agnoscatur ab « omni Israel » Cf Rm 11,26; Mt 23,39. cuius pars est indurata Cf Rom 11,25. in « incredulitate » (Rom 11,2) relate ad Iesum. Sanctus Petrus Iudaeis Hierosolymorum dicit post Pentecosten: « Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata, ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat Eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum, quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum Prophetarum » (Act 3,19-21). Et sanctus Paulus ei resonat: « Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio nisi vita ex mortuis? » (Rom 11,15). Ingressus plenitudinis Iudaeorum Cf Rom 11,12. in salutem messianicam, post plenitudinem gentium, Cf Rom 11,25; Lc 21,24. populo Dei effectionem praebebit « plenitudinis Christi » (Eph 4,13), in qua erit « Deus omnia in omnibus » (1 Cor 15,28).

Ultima Ecclesiae probatio

Ante Christi Adventum, Ecclesia probationem subire debet finalem quae fidem plurium credentium labefactabit. Cf Lc 18,8; Mt 24,12. Persecutio, quae eius peregrinationem comitatur in terris, Cf Lc 21,12; Io 15,19-20. deteget « mysterium iniquitatis » sub forma religiosae fallaciae hominibus afferentis simulatam eorum problematibus solutionem penso pretio apostasiae a veritate. Fallacia religiosa suprema illa est Anti-Christi, id est, cuiusdam pseudo-messianismi in quo homo se ipsum glorificat loco Dei Eiusque Messiae qui in carne venit. Cf 2 Thess 2,4-12; 1 Thess 5,2-3; 2 Io 7; 1 Io 2,18.22.

Haec antichristica fallacia iam in mundo adumbratur quotiescumque intenditur messianicam in historia adimplere spem quae non nisi ultra historiam per iudicium eschatologicum perfici potest: Ecclesia hanc Regni futuri adulterationem, etiam sub eius forma mitigata, nomine millenarismi reiecit, Cf Sanctum Officium, Decretum de millenarismo (19 iulii 1944): DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. praecipue sub forma politica messianismi saecularizati, « intrinsecus pravi ». Cf Pius XI, Litt. enc. Divini Redemptoris (19 martii 1937): AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 29 (1937) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1937) 65-106, condemnans « molimina simulato mystico sensu » huius « fucatae tenuiorum redemptionis speciei » (p. 69); Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 20-21: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1040-1042.

Ecclesia gloriam Regni non ingredietur nisi per hoc ultimum Pascha, in quo Dominum suum in Eius Morte Eiusque sequetur Resurrectione. Cf Apc 19,1-9. Regnum igitur per Ecclesiae triumphum historicum non adimplebitur Cf Apc 13,8. secundum progressum quemdam ascendentem, sed per Dei victoriam de ultimo mali impetu, Cf Apc 20,7-10. quae faciet ut Eius Sponsa de caelo descendat. Cf Apc 21,2-4. Dei triumphus de mali eversione formam sumet Iudicii ultimi, Cf Apc 20,12. post ultimam cosmicam excussionem huius mundi qui transit. Cf 2 Pe 3,12-13.

II.« Iudicare vivos et mortuos »

Iesus, post Prophetas Cf Dn 7,10; Il 3-4; Mal 3,19. et Ioannem Baptistam, Cf Mt 3,7-12. in Sua praedicatione nuntiavit ultimi diei Iudicium. Tunc in luce ponentur rationes vivendi uniuscuiusque Cf Mc 12,38-40. et secretum cordium. Cf Lc 12,1-3; Io 3,20-21; Rom 2,16; 1 Cor 4,5. Tunc culpabilis condemnabitur incredulitas quae gratiam a Deo oblatam nihili fecit. Cf Cf Mt 11,20-24; 12,41-42. Habitus relate ad proximum revelabit acceptationem vel repulsionem gratiae et amoris divini. Cf Mt 5,22; 7,1-5. Iesus ultimo die dicet: « Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (Mt 25,40).

Christus Dominus est vitae aeternae. Plenum ius de operibus et cordibus hominum definitive iudicandi ad Eum pertinet quatenus mundi Redemptorem. Hoc ius per Suam « acquisivit » crucem. Etiam Pater « iudicium omne dedit Filio » (Io 5,22). Cf Io 5,27; Mt 25,31; Act 10,42; 17,31; 2 Tim 4,1. Filius autem non venit ut iudicet, sed ut salvet, Cf Io 3,17. et ut donet vitam quae in Ipso est. Cf Io 5,26. Per reiectionem gratiae in hac vita, unusquisque iam seipsum iudicat, Cf Io 3,18; 12,48. secundum sua recipit opera Cf 1 Cor 3,12-15. et etiam se in aeternum damnare potest amoris reiiciens Spiritum. Cf Mt 12,32; Heb 6,4-6; 10,26-31.

Christus Dominus iam per Ecclesiam regnat, sed huius mundi nondum sunt omnia Ei submissa. Triumphus Regni Christi sine ultimo quodam impetu potestatum mali non habebitur.

Die Iudicii, in fine mundi, Christus in gloria veniet ad definitivum adimplendum triumphum boni de malo, quae, tamquam triticum et zizania, per historiae cursum simul creverint.

Christus gloriosus, in fine temporum veniens ad vivos et mortuos iudicandos, secretam cordium revelabit dispositionem et singulis hominibus retribuet secundum eorum opera et secundum eorum acceptionem vel reiectionem gratiae.